Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat, ut nihil liquidius, ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret ; nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum videres: nec vero ullum aut durum aut inso5 lens aut humile aut longius ductum; ac non propria verba rerum, sed pleraque tralata, sic tamen, ut ea non irruisse in alienum locum, sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia, sed adstricta numeris, non aperte nec eodem modo semper, sed varie dissimulanterque conclusis. 275. Erant autem et verborum et (sententiarum 10 illa lumina, quae vocant Graeci oxnuara,) quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR autem illud, quod multis. locis in iuris consultorum includitur formulis, id ubi esset, videbat. LXXX. 276. (Accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus.) Quodsi est optimum sua15 viter dicere, nihil est, quod melius hoc quaerendum putes. Sed, cum a nobis paullo ante dictum sit tria videri esse, quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret, duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum, qui audirent, devinciret voluptate; aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, 20 quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non posset. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, abfuit; si opus erat, defuit. 277. Quin etiam memini, cum in 25 accusatione sua Q. Gallio crimini dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprehensum seseque chirographa, testificationes, indicia, quaestiones, manifestam rem deferre diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argu30 mento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter. 278. Tu istuc, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum negligeres? Ubi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infan35 tium ingeniis elicere voces et querelas solet. Nulla perturbatio animi, nulla corporis, frons non percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque tantum abfuit, ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus. Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus. 279. Tum Brutus, 40 Atque (dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit, an vitium?) Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et, quocunque res postulet modo, flectere, qui hac virtute caruerit, id ei, quod maximum fuerit, defuisse?

E.

5. aut in longius Codd. prope omnes et R, recepitque Peter. Ut nos, Lg. 20. 35. 39. 56. 6. translata cum Codd. aliquot R, L, Ellendt. 11. autem, illud quod 12. et ubi libri. Correxit Corradus. 18. demulceret volebat Lamb., deleniret Ern. 21. elatior volebat Lamb., acrior Sch. 22. atque D. Gu. 1: et RE. (Ellendtii adnotatio manca est.) 32. ageres praesertim ista eloquentia? Cum alienorum Lamb. 36. non frons percussa Quintil. 11, 3, 123. 37. abest Quintil. Ib. §. 155.

LXXXI. Sit sane ita, inquam: sed redeamus ad eum, qui iam unus restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adolescentium, qui, si diutius vixissent, magnam essent eloquentiae laudem consecuti.

5

280. C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris: quorum quidem alter ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum. Indu-10 striam non sum expertus: studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est, inquit, istuc? et quemadmodum distinguis? 281. Hoc modo, inquam. Cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et ho-15 nestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua, etiam invitis suis civibus, nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summam amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri. 20 Quae quidem etiam cum P. Crasso, M. F., cum initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer, ut eam laudis viam rectissimam esse duceret, quam maiores eius ei tritam reliquissent. 282. Erat enim cum institutus optime, tum etiam perfecte planeque eruditus, (ineratque et ingenium 25 satis acre et orationis non inelegans copia; praetereaque sine arrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adolescentibus gloriae; qui, quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat; cui muneri mos maiorum aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita 30 gravissimo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum inventus est dissimillimus. LXXXII. 283. Sed ad Calvum is enim nobis erat propositus-revertamur: qui orator fuit cum litteris eruditior quam Curio, tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius afferebat genus: 35 quod quamquam scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque, ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat. Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat illustris: a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.

284. Tum Brutus, Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas, quam ille de industria consequebatur.

7. alter, quod veri simile (verisimiliter R.) dixisset, ita libri. Emblema delevimus praeeunte Lamb.; seclusit E. 9. parum a magistris libri et R: a magistris parum E. 13. istuc libri et R: istud E. 17. suis om. D. Gu. 1. 2. Dresd. Peter. 28. insolitae libri et R: non insolitae cum Ascens. sec. Lamb. E. fuit Meyer et Ellendt (ex parte cum Corrado, qui volebat fuit, sed): fuisset libri, 42. consectabatur Lamb. Cfr. §. 287.

RE.

34.

40

[ocr errors][merged small]

Dicebat, inquam, ita: sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos, qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide, Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. Insulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit: sanitatem 5 autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.) 285. Sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dummodo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat: sed quia sunt in Atticis alia meliora, videat, ne ignoret et gradus et dissimilitudines 10 et vim et varietatem Atticorum. Atticos, inquit, volo imitari. — Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam iidem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem, ceteri ergo Attice non dicebant: si omnes, qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In 15 quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias. Natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.) LXXXIII. 286. Et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed Attici tamen: quorum 20 Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam, quae erant Athenis ipsius aetate gestae, non tam historico quam oratorio genere perscripsit. At Charisii vult Hegesias esse similis, isque se ita putat 25 Atticum, ut veros illos prae se paene agrestes putet. 287. At quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? Atticorum similes esse volumus.

mur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Optime. Suntne igitur hi Attici oratores? Quis negare potest? Hos imitaQuo modo, qui sunt et inter se dissimiles et aliorum? 30 Thucydidem, inquit, imitamur. — Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit: hoc forense, concertatorium, iudiciale non tractavit genus. Orationes autem, quas interposuit - multae enim sunt, eas ego laudare soleo; imitari neque possim, si velim, nec velim 35 fortasse, si possim. Ut, si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo, ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere, Opimium aut Anicium consulem quaerat : atqui hae notae sunt optimae; credo: sed nimia vetustas nec habet eam, quam quaerimus, suavitatem nec est iam sane tolerabilis: 288. num igitur, qui hoc sentiat, 40 si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? minime, sed quandam sequatur aetatem: sic ego istis censuerim et novam istam quasi de [musto ac] lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram

ut

15.

21. De

5. autem om. R. 12. iidem D et Cod. Cuiac.: idem cum ceteris RE. illud etiam libri, R et Lamb. 1566.: etiam illud cum Repetitt. Lamb. E. mostheni h. 1. etiam E. Pauci dumtaxat libri et R Demosthenis. 28. hi Lg. 8. 53. 56. 58. 68. 70. Ven. 1. R: ii cum ceteris E. 37. hae Lg. 8. 39. 53. 56. 68. 70. Ven. 1. eae cum aliis E. 42. Vv. musto auctore Ellendtio seclusimus. (musto

ac

videtur primum gloss. fuisse v. lacu: postea insertum cum part. ac (libri longe plurimi) vel et (Cod. Reg. C).

[ocr errors]

O di boni!
At non

Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior. LXXXIV. 289. Demosthenem igitur imitemur. quid, quaeso, nos aliud agimus aut quid aliud optamus? assequimur. Isti enim videlicet Attici nostri, quod volunt, assequun-5 tur. Ne illud quidem intelligunt, non modo ita memoriae proditum esse, sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent. At cum isti Attici dicunt, non modo a corona, quod est ipsum miserabile, sed etiam ab advocatis relinquuntur. Quare si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane 10 Attici; sed in comitium veniant, ad stantem iudicem dicant: subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant. 290. Volo hoc oratori contingat, ut, cum auditum sit eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco, corona multiplex, iudex erectus; cum surgat is, qui dicturus sit, 15 (significetur a corona silentium, deinde crebrae assensiones, multae admirationes; risus, cum velit, cum velit, fletus; ut, qui haec procul videat, etiamsi, quid agatur, nesciat, at placere tamen et in scena esse Roscium intelligat. Haec cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem Demosthene 20 maxime. 291. Sin autem acutum, prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant. Est enim in arte tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati locus. Ita fiet, ut non omnes, qui Attice, iidem bene; sed, ut omnes, qui bene, iidem 25 etiam Attice dicant. Sed redeamus rursus ad Hortensium.

LXXXV. 292. Sane quidem, inquit Brutus: quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus, Aliquoties sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui. Nunc, quoniam ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sen- 30 tio. Tu vero, inquam, Tite. Tum ille, Ego, inquit, ironiam illam, quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere illudentem, qui eam sibi arro- 35 gant: ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram, Hippiam, Prodicum, Gorgiam, ceteros; se autem omnium rerum inscium fingit et rudem. Decet hoc nescio quomodo illum: nec Epicuro, qui id

[ocr errors]

-

4. quaeso]

11.

1. Thucydidi Lg. omnes, Ven. 1. Vat. Ottob. Gu. 1. R: Thucydidis E. quasi libri, R. Ut nos, cum Manutio et mg. Repetitt. Lamb. Gruterus, seqq. ad oscitantem Kahntius. 15. cum surgat is Lg. 20. R: cum surgatis Lg. 8., consurgat is D. Gu. 1., cum surgit is E. - 20. audimus D, Lg. omnes, Ven. 1. Vat. Ottob. Gu. 1. 2. Dresd. R: audivimus cum Aldo Lamb. E. ut de Aeschine] ut om. R, ut de Lg. omnes, Gu. 1. 2. Dresd. Peter. (De Ven. 1. 2. Vat. Ottob. non liquet. Ceterum rectum videtur supplementum.) 22. graviore] suspicatus olim eram grandiore: sed gravior ornatus Ciceronis est Quintiliani 8, 3, 13: ornatus pressior et severior. OR. 29. quoniam iam D. Lg. omnes, Ven. 2. Vat. Gu. 1. 2. Dresd. R, Peter. Secuti sumus Ven. 1. Lamb. E. 33. Aeschini libri tantum non omnes: Aeschinis RE. (et Lg. 35. 68. 70.) 34. disceptatur D. Gu. 1. Ut nos, ceteri. 35. arrogent volebat Ern. 38. id] illud R.

reprehendit, assentior. Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum, qualis quisque orator fuisset, exponeres, vide, quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc? non enim intelligo. 293. Quia primum, inquit, ita lau5 davisti quosdam oratores, ut imperitos posses in errorem inducere. Equidem in quibusdam risum vix tenebam, cum Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum mehercule hominem vel potius summum et singularem virum; nemo dicet secus: sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur: 10 sin asseveramus, vide, ne religio nobis tam adhibenda sit, quam si testimonium diceremus. 294. Ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia, tum omni virtute excellentem probo: orationes autem eius, ut illis temporibus, valde laudo; significant enim formam quandam ingenii, sed 15 admodum impolitam et plane rudem. Origines vero cum omnibus oratoriis laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas, an mihi probaturum? Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum, nondum suspicantem, quale esset copiose et ornate dicere? 20 LXXXVI. 295. Galbam laudas. Si ut illius aetatis principem, assentior; sic enim accepimus: sin ut oratorem, cedo, quaeso, orationes - sunt enim, et dic hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes. Paullum hic tibi assentior, modo ita laudes, ut antiquas: quod item de Africano, de Laelio, cuius 25 tu oratione negas fieri quidquam posse dulcius, addis etiam, nescio quid augustius, nomine nos capis summi viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove haec: nae ista dulcis oratio ita sit abiecta, ut eam adspicere nemo velit. 296. Carbonem in summis oratoribus habitum scio; sed cum in ceteris rebus, tum in dicendo semper, quo nihil 30 est melius, id laudari, qualecunque est, solet. Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego assentior. Omitto ceteros: venio ad eos, in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De horum laudibus tibi prorsus assentior; sed tamen non isto modo, ut 35 Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse. (Haec germana ironia est. Cur ita sentiam, non dicam, ne me tibi assentari putes. 297. Omitto igitur, quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales, tu videris. 40 Nam illud minus curo, quod congessisti operarios omnes; ut mihi

3. Quorsum D. Gu. 1. 2. 11. diceremus libri et R: dicamus E coni. 14. formam quandam Lg. omnes, Ven. 1. R: quandam formam Steph. L, E. 15. oratoriis auctore Manutio Lamb.: oratoris cum libris RE. 18. his Lg. (praeter 20. 35.), Ven. 1. Ottob. R: iis cum aliis E. 24. idem D. Gu. 1. R. 29. quo] quoniam D. Lg. decem, Gu. 1. 2. Dresd. Peter, cum R. Emendatum videtur in Lg. plerisque et Ven. 1., ut factum est in Asc. sec. 31. eis libri, R: iis E. - 32. venis libri praeter Ottob., R. Emendatum est item in Hervagiana et seqq. 35. Polycliti Codd. haud pauci: Polycleti cum aliis RE. 37. his Lg. (praeter 20. 35. 39.) Ven. 1. Ottob. Gu. 1. R: iis cum reliquis E. R: Ii cum aliis E.

39. Hi libri tantum non omnes,

« PreviousContinue »