Page images
PDF
EPUB

Protagoras Abderites, Prodicus Ceus, Hippias Eleus in honore magno
fuit; aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogan-
tibus sane verbis, quemadmodum causa inferior (ita enim loquebantur)
dicendo fieri superior posset. 31. His opposuit sese Socrates, qui sub-
tilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat verbis. s
Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri; primumque
tum philosophia, non illa de natura, quae fuerat antiquior, sed haec,
in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus dispu-
tatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc, quod proposuimus,
abhorret, philosophos aliud in tempus reiiciamus; ad oratores, a quibus 10
digressi sumus, revertamur. 32. Exstitit igitur iam senibus illis, quos
paullo ante diximus, Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus
quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magi-
ster, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam,
quam nemo meo quidem iudicio est postea consecutus. Is et ipse scri- 15
psit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius quam supe-
riores, tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum
effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari. 33.
Ante hunc enim (verborum quasi structura et quaedam ad numerum con-
clusio nulla erat; aut, si quando erat, non apparebat eam dedita opera 20
esse quaesitam: (quae forsitan laus sit; verumtamen natura magis tum
casuque nonnunquam quam aut ratione aliqua aut observatione fiebat.
34. Ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum comprehendit
concluditque sententiam, quae cum aptis constricta verbis est, cadit
etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae, quid plenum, quid 25
inane sit, iudicant, et spiritu quasi necessitate aliqua verborum com-
prehensio terminatur: in quo non modo defici, sed etiam laborare turpe
est. IX. 35. Tum fuit Lysias, ipse quidem in causis forensibus non
versatus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope
audeas oratorem perfectum dicere. Nam plane quidem perfectum et cui 30
nihil admodum desit Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri
potuit in eis causis, quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil
versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici, nihil presse, nibil
enucleate, quo fieri possit aliquid limatius; nihil contra grande, nihil
incitatum, nihil ornatum vel verborum gravitate vel sententiarum, quo 35
quidquam esset elatius. 36. (Huic Hyperides proximus et Aeschines fuit
et Lycurgus et Dinarchus et) is, cuius nulla exstant scripta, (Demades
aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio

4. His Lg. omnes praeter 35., item Ven. 1. Gu. 1. 2.: Iis E. 5. verbis sane corrupte libri, seclusit T; mihi venit in mentem urbanissimo, qui adverbiorum superlativus in Codd. interdum scribitur sic: urbaniss. OR. 11. digressi libri omnes, T: degressi E. 15. nemo quidem meo D. Gu. 1. Asc. L. Peter. Ut nos, reliqui libri et R. postea Codd. noti, R: poëta ex Rufino de Comp. cet. (Schol. Cic. I. p. 189.) Edd. vett. Grut. E. 22. nonnunquam quam aut] Varie hic turbant Codd. praeter Cod. Reg. A (et R) omnes omittunt quam. Post R rursus correxit Lamb. (non unquam aut (sic) Peter coni.) 24. conscripta Cod. Reg. A, Gu. 2. Dresd.,

circumscripta D. Asc. Sch. in Ed. mai.

30. et in quo Gu. 2. Dresd. Asc. Peter; corruptela orta ex antiqua scriptura et quoi Lg. 35. 58. 70., quam ascivit Ellendt. 36. esset] sit mavolt Ellendt. 38. complures Lamb., quod in nullo adhuc Cod. repertum est.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

mea fert, sucus ille et sanguis incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor. 37. Phalereus enim successit eis senibus adolescens, eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestra. Itaque delectabat 5 magis Athenienses, quam inflammabat; processerat enim in solem et pulverem non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti, doctissimi hominis, umbraculis. 38. Hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis: sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfringeret; 10 tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quemadmodum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum, a quibus esset auditus.

X. 39. Videsne igitur, in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem? siquidem ante Solonis 15 aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium secula numerantur, adolescentes (debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant, quam est Roma ad hodiernum diem: nec tamen dubito, quin habuerit vim magnam semper 20 oratio. 40. Neque enim iam Troicis temporibus tantum laudis in dicendo Ulixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavitatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae; neque ipse poëta hic tam idem ornatus in dicendo ac plane orator fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum: si 25 quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum adstricta legibus. 41. Sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc proximo seculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Athenienses, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civitate non 30 ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore, quo Persarum bellum, fuit; similisque fortuna clarorum virorum. 42. Siquidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria, se ad hostes contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam 35 etsi aliter apud te est, Attice, de Coriolano, concede tamen, ut huic generi mortis potius assentiar. XI. At ille ridens, Tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. (Ut enim tu nunc de Coriolano, Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit. 43. Nam, quem Thu40 cydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paullo aetate posterior, tantum mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc

--

sic

2. in quo volebat Reizius prob. Petero. 9. perstringeret D, Gu. 1. Sch. Meyer. 10. et tantum «Codd. et Edd. omnes (etiam R).» PETER. Silet Ellendt. Ut nos, Manutius et Gulielmio auctore E. 13. ut in ea Codd. omnes et R. Correxit Anonymus apud Corradum et E. (vel in ea Heusinger.) 16. secla e Codd. T. Ulixi libri: Ulyssi E. 32. clarissimorum Crat. Lamb. contra Codd. notos. apud te est Codd. tantum non omnes et R: est apud te Ven. 2. Vat. Ottob. E.

21.

35.

isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo
poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem rhetorice et tragice or-
nare potuerunt; illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad orna-
tum. Quare, quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse Themistocli paria
et Coriolano, pateram quoque a me sumas licet: praebebo etiam hostiam, s
ut Coriolanus sit plane alter Themistocles. 44. Sit sane, inquam, ut
lubet, de isto; et ego cautius posthac historiam attingam te audiente,
quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum. Sed
tum fere Pericles, Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit
doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora 10
physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus
ad causas forenses popularesque facile traduxerat. Huius suavitate
maxime hilaratae Athenae sunt; huius ubertatem et copiam admiratae
eiusdem vim dicendi terroremque timuerunt. XII. 45. Haec igitur actas
prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituen-15
tibus rem publicam nec in bella gerentibus nec in impeditis ac regum
dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes
otiique socia et iam bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam
eloquentia. 46. Itaque ait Aristoteles, cum, sublatis in Sicilia tyrannis,
res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod 20
esset acuta illa gens et controversa naturà, artem et praecepta Siculos
Coracem et Tisiam conscripsisse: nam antea neminem solitum via nec
arte, sed accurate tamen et de scripto plerosque dicere; (scriptasque fuisse)
et paratas a Protagora rerum illustrium disputationes, quae nunc com-
munes appellantur loci 47. quod idem fecisse Gorgiam, cum singularum 25
rerum laudes vituperationesque conscripsisset; quod iudicaret hoc ora-
toris esse maxime proprium rem augere posse laudando vituperandoque
rursus affligere: huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse
conscripta; quo neminem unquam melius ullam oravisse capitis causam,
cum se ipse defenderet, se audiente, locuples auctor scripsit Thucydides: 30
48. nam Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde,
quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior,
orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse: similiter Isocra-
tem primo artem dicendi esse negavisse, scribere autem aliis solitum
orationes, quibus in iudiciis uterentur: sed, cum ex eo, quia quasi 35
committeret contra legem, quo quis iudicio circumveniretur, saepe ipse
in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad
artes componendas transtulisse. XIII. 49. Et Graeciae quidem oratorum
partus atque fontes vides ad nostrorum annalium rationem veteres, ad
ipsorum sane recentes. Nam ante, quam delectata est Atheniensium 40
civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in
bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat commune Grae-

-

3. ad ornandum Lamb. in mg. Repett. contra Codd. notos. 4. Themistocli Lg. 20. 53. 58. 68. 70.: in Themistocle RE. (in om. ceteri Codd., qui habent Themistocle.) 13. Athenae sunt Codd. noti, et R: sunt Athenae E. 21. controversa natura] sic libri et R; controversiis nata Iacobs. (controversia nata Peter.) — 33. cum -- coepisset Gu. 1. 34. aliis om. Gu. 1. 2. Dresd. Peter. 36. in iudicio Lg. 20. R. Lamb. Sed cfr. pro Cluent. 55, 151: legem, NE QVIS IVDICIO CIRCVMVENIRETVR, C. Gracchus tulit.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

ciae sed proprium Athenarum. 50. Quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda, docto homine, suspicari libet. Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum, dulcem illum 6 quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem. Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet. 51. At vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores illustre oratorum nomen reddiderunt. Nam, ut semel e Piraeeo eloquentia evecta est, omnes peragravit insu10 las atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi quidem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores. 52. Sed de Graecis hactenus; 15 etenim haec ipsa forsitan fuerint non necessaria.

Tum Brutus, Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint, non facile dixerim iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam; sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intelligere, quam quantum ex monumentis su20 spicari licet. XIV. 53. Quis enim putet aut celeritatem ingenii L. Bruto illi nobilitatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit; qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit; qui potentissimum regem, clarissimi regis filium, expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus 25 annuis, legibus iudiciisque devinxerit; qui collegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum. 54. Videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anienis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, 30 occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit. 55. 35 Possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit: possumus C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator: Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur: M'. Curium, quod is tribunus pl., interrege Appio Caeco, diserto 40 homine, comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coëgerit; quod fuit permagnum, nondum lege Maenia lata. 56. Licet aliquid etiam de M. Popillii ingenio suspicari, qui, cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum

[ocr errors]

41.

11. quasi suavitatem R contra Codd. notos. 12. non contemnendi illi quidem Norimb. Lamb. 15. fuerunt Lg. praeter 8. 20. 35. 51. Coniunct. habent etiam Ven. 1. Ottob. R. 21. savianda cum Codd. notis et R: suavianda E. fuerit D. Ven. 1. Gu. 1. 2. Dresd. R. Lamb. Peter. 42. Popili ex octo Codd. T. Sed duplici scribitur in antiquis Fastis Capitolinis, v. c. a. u. c. 437.

[ocr errors]

cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebi contra patres
concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus, ita venit in
contionem seditionemque cum auctoritate, tum oratione sedavit. Sed
eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium
fuisse nihil sane mihi legisse videor: tantummodo coniectura ducor ad s
suspicandum. 57. Dicitur etiam C. Flaminius, is, qui tribunus pl. legem
de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasi-
menum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo. (Q. etiam Maximus
Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus) is, qui
bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit. XV. Quem 10
vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquentem fuisse et ita
esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est
auctor, et idoneus quidem mea sententia, Q. Ennius; praesertim cum
et ipse eum audiverit et scribat de mortuo; ex quo nulla suspicio est
amicitiae causa esse mentitum. 58. Est igitur sic apud illum in nono,
ut opinor, annali :

Additur orator Corneliu' suaviloquenti

Ore Cethegus Marcu' Tuditano collega,
Marci filius

15

Et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit: quae nunc quidem non 20 tam est in plerisque; latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur. Sed est ea laus eloquentiae certe maxima:

is dictus popularibus olim,

Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
Flos delibatus populi:

25

probe vero; 59. ut enim hominis ingenium, sic ingenii ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt. - Suadaeque medulla. (IIɛ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, (hanc Suadam appellavit Ennius; eius autem Cethegum medullam fuisse vult, ut, quam deam in Pericli labris scripsit 30 Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit. 60. At hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his consulibus M. Cato modo plane annis CXL. ante me consulem, et id ipsum nisi unius esset Ennii testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem 35 aetatis qui sermo fuerit, ex Naevianis scriptis intelligi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus: quamquam Varro noster, diligentissimus investigator antiquitatis,

2. Vv. et seditione su

[ocr errors]
[ocr errors]

1. plebi Codd. collati praeter Vat.: plebei Vat. E. specta Ellendtio propter seq. seditionemque. 7. dividundo Lg. 8. 20. 51. Ven. 1. legitima in legibus forma: dividendo E. Trasumenum cum Gu. 1. T. 23. dictus Codd. noti, Lamb.: dictus ollis RE, dictust ollis Gronovius in Gell. 12, 2. Ut Codd. dant, coniungenda sunt in unum versiculum vv. is olim cum illis Marci filius. Sed equidem etiamnunc propendeo in Gronovii rationem; nam omisso v. ollis (quod Ed. princeps manifesto assumpsit ex Gellio:) totus locus languere mihi saltem videtur. OR. 24. agebant libri (praeter Lg. 20. Vat.) et R. (Emendatum est ex Gellio; vitium praetulit Peter.) - 26. ingenium Cod. Borromei, 1.g. 51. Ven. 1.: decus ingenium cum Codd. plerisque E. 30. Pericli Codd. omnes: Periclis E.

[ocr errors]

[ocr errors]
« PreviousContinue »