Page images
PDF
EPUB

3

Item vitiosum est ipsum sibi in sua oratione dissentire et contra ea,
quae ante dixerit, dicere, hoc modo:

Qua causa accusem hunc, tum id exputando evolvere. . . . .?
Nam si veretur, quid eum accusem, qui est probus?
Sin inverecundum animi ingenium possidet,

Quid eum accusem, qui id parvi auditu existimet?

[ocr errors]

XXVII. Non incommoda ratione videtur sibi ostendisse, quare non accusaret. Quid? postea quid ait? -:

Nunc ego te ab summo iam detexam exordio.

10 43. Item vitiosum est, quod dicitur contra iudicis voluntatem aut eorum, qui audiunt, si aut partes, quibus illi student, aut homines, quos illi caros habent, laedantur aut aliquo huiusmodi vitio laedatur auditoris voluntas. Item vitiosum est non omnes res confirmare, quas pollicitus sis in expositione. Item verendum est, ne de alia re dicatur, cum alia 15 de re controversia sit; inque huiusmodi vitio considerandum est, ne aut ad rem addatur quid aut quidpiam de re detrahatur aut tota causa mutata in aliam causam derivetur; uti apud Pacuvium Zethus cum Amphione, quorum controversia cum de musica inducta sit, disputatio in sapientiae rationem et virtutis utilitatem consummatur. Item conside20 randum est, ne aliud accusatoris criminatio contineat, aliud defensoris ratio purget; quod saepe consulto multi ab reo faciunt, angustiis causae coacti; uti, si quis, cum accusetur ambitu magistratum petisse, ab imperatoribus saepenumero se apud exercitum donatum esse dicat. Hoc si diligenter in oratione adversariorum observaverimus, saepe deprehende25 mus [et in huiusmodi deprehensione ostendemus], cos, de [ea] re quid dicant, non habere. 44. Item vitiosum est artem aut scientiam aut studium quodpiam vituperare propter eorum vitia, qui in eo studio sunt: veluti, qui rhetoricam vituperant, propter alicuius oratoris vituperandam vitam. Item vitiosum est ex eo, quod perperam factum esse constet, 30 putare ostendi, a quo homine factum sit, hoc modo: Mortuum deformatum, tumore praeditum, decoloratum fuisse constat; ergo veneno necatus est. Deinde, si sit usque in eo occupatus, ut multi faciunt, venenum datum, vitio non mediocri conflictetur. Non enim factumne sit, quaeritur, sed a quo factum sit. XXVIII. 45. Item vitiosum est in

1

1

hunc,

cum id R. estimet R. postea ait

19. con

21. ratio]

1. ea, quae] atque PAFT. 3. Qua causa PABFRT: Quare cum L.ambino E. hunc tum id PABFRT et ceteri noti: hunc nequeo cum Cratandro E. Praeludit huic arbitrariae correctioni mg. B sic: nequeo mecum id. Ego puto esse interrogationem per ἀποσιώπησιν propositam. exputando] disponendo AF, exponendo vel exputando rc. F, disputando corr. P et mg. B, disputando vel exputando R. (exputando pr. P. iam putando evolvero Lindemanni suspicio.) 6. qui id quid pr. P, (qui id ceteri nostri et corr. P.) auditum PT. ut nos, ABFR. (qui parvi id auditum aestimet Sch.) 8. postea quod ait F et corr. P, (omisso pronomine) T. 12 et 15. eiusmodi PB. 18. sit] est PAFRT. summatur ABFT et ab eadem manu corr. P: consumitur R, pr. P, E. purgatio AFT. 24. in oratione adversariorum PABT: in adversariorum oratione FRE. 25. Verba seclusa (et in - ostendemus) om. PAFT. eiusmodi BR. ea seclusit E, del. Sch. 27. studiosi PAFRT. 30. sit] esset P, est AFRT, esse B. constat ergo veneno necatum FT, ergo constat ve32. usque eo pr. T, usque adeo in eo BR, L.

[ocr errors]

31. constat fuisse ABFRT.

neno necatum R.

[blocks in formation]

comparandis rebus alteram rem efferre, de re altera mentionem non facere aut negligentius disputare; ut si, cum comparetur, utrum satius sit populum frumentum accipere, an non, quae commoda sint in altera re, curet enumerare; quae in altera incommoda sint, velut depressa praetereat aut ea, quae minima sint, dicat. Item vitiosum est in rebus 5 comparandis necesse putare alteram rem vituperari, cum alteram laudes: quod genus, si quaeratur, utris maior honor habendus sit, Albensibus, an Vestinis Pinnensibus, quod rei publicae populi Romani profuerint, et is, qui dicat ab alteris, alteros laedat. Non enim necesse est, si alteros praeponas, alteros vituperare; fieri enim potest, ut, cum alteros magis 10 laudaris, aliquam alteris laudis partem attribuas, ne cupide pugnasse contra veritatem puteris. Item vitiosum est de nomine et vocabulo eius rei controversiam struere, quam rem consuetudo optime potest iudicare; velut Sulpicius, qui intercesserat, ne exules, quibus causam dicere non licuisset, reducerentur, idem, posterius immutata voluntate, cum ean-15 dem legem ferret, aliam sese ferre dicebat propter nominum commutationem; nam non exules, sed vi eiectos se reducere aiebat; perinde quasi id fuisset in controversia, quo illi nomine appellarentur a populo Romano, aut perinde quasi non omnes, quibus aqua et igni interdictum est, exules appellentur. Verum illi fortasse ignoscimus, si cum causa 20 fecit; nos tamen intelligamus vitiosum esse intendere controversiam propter nominum commutationem.

XXIX. 46. Quoniam exornatio constat ex similibus et exemplis [et amplificationibus] et rebus iudicatis et ceteris rebus, quae pertinent ad exaggerandam et collocupletandam argumentationem, quae sint his rebus 25 vitia, consideremus. Simile vitiosum est, quod ex aliqua parte dissimile est nec habet parem rationem comparationis, aut ipsi obest, qui affert. Exemplum vitiosum est, si aut falsum est, ut reprehendatur; aut si improbum, ut non sit imitandum, aut maius aut minus, quam res postulabit. Res iudicata vitiose profertur, si aut dissimili de re proferatur 30 aut de ea re, qua de controversia non est; aut si improba aut eiusmodi, ut aut plures aut magis idoneae res iudicatae ab adversariis proferri possint. Item vitiosum est, id quod adversarii factum esse confiteantur,

--

1. de re altera PABFRT: de altera E. 2. si cum comparetur PAT: si comparetur (omisso cum) BRE, si compararentur F. 3. an non accipere PB, L. 4. curet Libri: cures E coni. 5. praetereat Libri: praetereas E. coni. minora T. (Habent sint PABFRT, ut ex coni. pro sunt dedit E). dicat Libri: dicas E coni. 8. Vestinis Pinnensibus Codd. pauci et pr. P (sed pennensibus): Venusinis E, id quod originem debet errori AFT: an venusinis an pennensibus. (alii aliter corrupti.) profuerunt FT. 9. dicat ab alteris cum Ursini Cod. (?) Lallemand: dicat alteris PAF E, dicat, alteros laedat BRT et pr. P. 10. vituperes T. 11. cupide PABFRT: cupidius (cum Cod. Zuiccav.) E, quod tamen videtur ab interpolatore. 12. et de vocabulo R, Sch. eius rei om. PABF. 13. optime 22. commutationem ABT, L:

[ocr errors]
[ocr errors]

--

potest ABFRT: potest optime PE. 16. se PAFRT. mutationem PFRE. 24. Vv. et amplificationibus suspecta Ernestio deletaque a Schützio, quia in seqq. nulla amplificationis mentio fit, retinent Codd. nostri etsi vario ordine. et rebus iudicatis ABRT: et iudicatis E, om. haec PF. rebus post v. ceteris omittit L. Codd. nostri servant. 25. locupletandum R, L. his PABFRT: iis E. rebus] generibus Codd. aliq. et L. (nostri non.) Variandi studio hoc tribuendum videtur. 27. aut sibi ipsi PBFRT. Ab A sibi videtur abesse.

[ocr errors]

[ocr errors]

28. si

post aut om. PAFT, L. 29. postulat PAFT, postulabat R. 30. vitiose proferetur PABF, L. re proferetur PFR, re profertur BT. 31. si om. PAFT. 33. est, quod R et pr. T. Ut nos, PABF et corr T.

-

de eo argumentari et planum facere factum esse; nam id [tantum] augeri oportet. Item vitiosum est id augere, quod convenit doceri, hoc modo: ut si quis quem arguat hominem occidisse et, antequam satis idoneas argumentationes attulerit, augeat peccatum et dicat nihil indignius esse 5 quam hominem occidere. Non enim, utrum indignum sit, an non, sed factumne sit, quaeritur.

Complexio vitiosa est, quae non, ut quodque primum dictum est, primum complectitur et quae non breviter concludit et quae non ex enumeratione certum et constans aliquid relinquit, ut intelligatur, quid 10 propositum in argumentatione sit, quid deinde ratione, quid confirmatione, quid tota argumentatione demonstratum.

XXX. 47. Conclusiones, quae apud Graecos Erikoyo nominantur, tripartitae sunt. Nam constant ex enumeratione, amplificatione et commiseratione. [In quattuor locis uti possumus conclusionibus: in prin15 cipio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in conclusione.] Enumeratio est, per quam colligimus et commonemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter, ut renovetur, non redintegretur oratio; et ordine, quidquid erit dictum, referimus, ut auditor, si memoriae mandaverit, ad id, quod ipse meminerit, reducatur. In 20 qua curandum est, ne aut ab exordio aut a narratione repetatur orationis enumeratio. Facta enim et dedita opera comparata oratio videbitur esse [aut] artificii significandi [aut] ingenii venditandi [aut] memoriae ostentandae causa. Quapropter initium enumerationis sumendum est a divisione. Deinde ordine breviter exponendae res sunt, quae 25 tractatae erunt in confirmatione et confutatione. Amplificatio est, quae per locum communem instigationis auditorum causa sumitur. Loci communes ex decem praeceptis commodissime sumuntur adaugendi criminis causa. 48. Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis immortalibus aut maioribus nostris, re30 gibus, civitatibus, nationibus, hominibus sapientissimis, senatui. Item maxime, quo modo de his rebus legibus sancitum sit. Secundus locus est, cum consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant; utrum ad omnes, quod atrocissimum est, an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an 35 ad pares, hoc est, in eisdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui omnibus his rebus antecelluntur. Tertius locus est, quo percontamur, quid sit eventurum, si omnibus idem concedatur, et, ea re neglecta, ostendimus, quid periculorum atque incommodorum consequatur. Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit remissum, multos alacriores ad maleficia futuros, quos adhuc exspe

nostri servant.

1. tantum om. PABFR. Nos seclusimus. 7. quidque A et corr. P. 8. primum post est om. PFRT (hic in lacuna), L. concluditur PABFT. 13. tripertitae PT, E. (Sic ubique.) 14-16. Verba seclusa om. T, pr. Leid. I. Voss. II. Ceteri 18. ut quidquid PT. referimus F, L, Sch.: referamus TE, referemus PABR. 19. In qua BT, L: Item PAFRE. 21. ficta PBFRT. Tria haec aut, quae seclusimus, non comparent in PA, nec in B, qui habet et memoriae, neque in FRT, qui habent ingeniique et memoriae. 24. res sunt PABFT: sunt res RE. 25. est res quae AFR. 27. sumentur PT. PABFRT. 38. ostendemus PABFRT.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

22.

34. hi

ctatio iudicii remoretur. Quintus locus est, per quem ostendimus, si
semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae huic incommodo me-
deri aut erratum iudicium corrigere possit. Quo in loco non incom-
modum erit uti ceterarum rerum comparatione, ut ostendamus alias res
posse aut vetustate sedari aut consilio corrigi; huius rei aut leniendae s
aut corrigendae nullam rem [adiumento] futuram. 49. Sextus locus est,
cum ostendimus ex consulto factum et dicimus voluntario facinori nullam
excusationem, imprudentiae iustam deprecationem paratam. Septimus
locus est, quo ostendimus taetrum facinus, crudele, nefarium, tyranni-
cum esse: quod genus iniuria mulierum aut earum rerum aliquid, qua- 10
rum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de vita dimicatur.
Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare, sed singulare esse ma-
leficium, spurcum, nefarium, inusitatum, quo maturius et atrocius vin-
dicandum sit. Nonus locus constat ex peccatorum comparatione, quasi
cum dicimus maius esse maleficium stuprare ingenuam quam sacrum 15
legere; quod propter egestatem alterum, alterum propter intemperantem
superbiam fiat. Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio
gerundo acta sunt quaeque rem consequi solent, exponemus acriter et
criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium videatur, rerum con-
sequentium enumeratione. XXXI. 50. Misericordia commovebitur audi- 20
toribus, si variam fortunarum commutationem dicemus; si ostendemus,
in quibus commodis fuerimus quibusque incommodis simus, compara-
tione. Si, quae nobis futura sint, nisi causam obtinuerimus, enumera-
bimus et ostendemus. Si supplicabimus et nos sub eorum, quorum mi-
sericordiam captabimus, potestatem subiiciemus. Si, quid nostris paren- 25
tibus, liberis, ceteris necessariis casurum sit propter nostras calamitates,
aperiemus et simul ostendemus illorum nos solitudine et miseria, non
nostris incommodis dolere. Si de clementia, humanitate, misericordia
nostra, qua in alios usi sumus, aperiemus. Si nos semper aut diu in
malis fuisse ostendemus. Si nostrum fatum aut fortunam conqueremur. 30
Si animum nostrum fortem, patientem incommodorum ostendemus futu-
rum. Commiserationem brevem esse oportet. Nihil enim lacrima citius
arescit.

Fere locos obscurissimos totius artificii tractavimus in hoc libro; quapropter huic volumini modus hic sit. Reliquas praeceptiones, quoad 35 videbitur, in tertium librum transferemus. Haec si, ut conquisite conscripsimus, ita tu diligenter fueris consecutus, et nos industriae fructus ex tua scientia capiemus et tute nostram diligentiam laudabis tuaque perceptione laetabere; tu scientior eris praeceptorum artificio, nos ala

-

1. remoratur PABFRT. ostendemus PAFT. 3. Ut hic editum est, ex nostris solus habet corr. F; ceteri incredibiliter turbant, ita tamen, ut, cum AR et pr. F exhibeant perperam, T perperum, legendum videatur aut perperam iudicatum vel aut perperam factum iudicium. 6. adiumento Codd. noti; seclusit E, delevit Sch. (huic rei volebat L.) - 7. ostendimus ABRT: ostendemus PFE. esse consulto cum Cod. Pith. Graev., ex consilio volebat L. dicimus PABRT: dicemus FE. 8. excusationem esse T. 9. ostendimus ABRT: ostendemus PFE. 12. ostendemus PAF.14. locus est, qui constat ex BR, locus est ex T. Ut nos, PAF. 15. dicimus ABRT: dicemus PFE. 16. alterum propter egestatem, alterum PABFRT. imperantem PAT. 20. auditoribus PABFRT: auditoris animus E. 21. dicimus. 22. fuimus ABFRT. 27. sollicitudine PBFRT, L.

si ostendimus T.

Cicero T. I.

3

3

criores ad reliquum persolvendum. Verum haec futura satis scio; te enim non ignoro. Nos deinceps ad cetera praecepta transeamus, ut, id quod libentissime facimus, tuae voluntati rectissimae morem geramus.

RHETORICORUM

AD

C. HERENNIUM

LIBER TERTIUS.

I. 1. Ad omnem iudicialem causam quemadmodum conveniret inven5 tionem rerum accommodari, satis abundanter, arbitror, superioribus libris demonstratum. Nunc earum rationem rerum inveniendarum, quae pertinebant ad causas deliberativas et domonstrativas, in hunc librum transtulimus, ut omnis inveniendi praeceptio tibi quam primum persolveretur. Reliquae quattuor partes erant artificii. De tribus partibus in 10 hoc libro dicemus, dispositione, pronuntiatione, memoria. De elocutione, quia plura dicenda videbantur, in quarto libro conscribere maluimus; quem, ut arbitror, tibi librum celeriter absolutum mittemus, ne quid tibi rhetoricae artis deesse possit. Interea prima quaeque et nobiscum, cum voles, et interdum sine nobis legendo consequere; ne 15 quid impediare, quin ad hanc utilitatem pariter nobiscum progredi possis. Nunc tu fac attentum te praebeas: nos proficisci ad instituta pergemus.

II. 2. Deliberationes partim sunt eiusmodi, ut quaeratur, utrum potius faciendum sit; partim eiusmodi, ut, quid potissimum faciendum sit, consideretur. Utrum potius, hoc modo: Karthago tollenda, an relin20 quenda videatur. Quid potissimum, hoc pacto: ut si Hannibal consultet, cum ex Italia Karthaginem arcessitur, an in Italia remaneat, an domum redeat, an in Aegyptum profectus occupet Alexandriam. Item deliberationes partim ipsae propter se consultandae sunt, ut si deliberet senatus, captivos ab hostibus redimat, an non; partim propter aliquam extraneam 25 causam veniunt in deliberationem et consultationem, ut si deliberet senatus bello Italico], solvatne legibus Scipionem, ut eum liceat ante tempus consulem fieri; partim et propter se sunt deliberandae et magis

1. reliquum] periclum P, periculum AFT.

[ocr errors]

2. id quod B aliique: quod PAFRTE. 3. rectissimae voluntatis pr. P, rectissimae voluntati R et corr. P. 5. arbitror AFRT et pr. P: ut arbitror BE et rc. corr. P. stratum esse R, demonstratum est Be.

-

Junta E, pertinent L. 8. inveniundi P. Erf.

6. demonstratum PAFT: demon7. pertinebant PABFRT: pertinerent cum praescriptio PT, perscriptio AF. 18. eiusmodi PAFT: huiusmodi BRE. permaneat B, L. prob. Oud. 26. Vv. bello Italico praecepta videntur ex p. seq. v. 2. Requireretur bello Punico secundo. Nos seclusimus.

17. eiusmodi PBT: huiusmodi AFRE. 21. an in PABFT: in RE.

[ocr errors]

« PreviousContinue »