Page images
PDF
EPUB

disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paullo secus dixit. Ille enim turpe sibi ait esse tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem spateretur dicere. Itaque ornavit et illustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum regem, Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi. 142. Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam 10 nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam; dummodo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, 15 esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem. 143. Sin quaerimus, quid unum excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est. Quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia est. Sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum 20 Omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; quae quamvis contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus afferre videatur. Haec cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit et ceteris silentium fuit.

XXXVI. 144. Tum Cotta, Equidem, inquit, Crasse, non possum 25 queri, quod mihi videare aliud quiddam et non id, quod susceperis, disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat attributum a nobis ac denuntiatum; sed certe ut hae partes fuerunt tuae, de illustranda oratione ut diceres, et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partes omnem orationis laudem descripseras; cum de duabus primis 30 nobis quidem satis sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quemadmodum primum'ornate, deinde etiam apte diceremus. 145. Quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam aestus ingenii tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit. Omnem enim rerum scientiam complexus, 35 non tu quidem eam nobis tradidisti; neque enim fuit tam exigui temporis: sed, apud hos quid profeceris, nescio, me quidem in Academiam

3. de Philocteta Gu. 1. Havn. duo. Oxx. pauci; de Philoctetae Gu. 2. (Ut nos, nostri.) 4. barbaris R. 5. pateremur AB. 6. Neque] Ne A, Nec B. 8. agendi om. AB. (Hinc vivendi suppletum in Vet. Steph.) 9. eloquendi B aliique : loquendi (A?) RE. 11. dicam R. sive AB aliique, R: si E. 12. malet Lag. 32. corr. Lamb. Schützius: mallet B, malit (A?) RE. 14. inscitiam R.

B.

operae.

--

[ocr errors]

ullius

suppetit R. 16. stullam loquacitatem ex Gellio 1, 15. unus Lag. 76. Sin quaerimus om. A. 17. doctoribus oratori R. 19. diiungent A: disiungent (B) RE. omnis illorum R. his R. 21. quamquam A. 23. et ante ipse om. B. et a ceteris R. 25. et quod non id AB. 26. aliquando Ernestii erat attributum Codd. al.: erat tributum AB, esset tributum RE. ac denuntiatum om. AB, et denuntiatum R. Seclusit Ellendtius. R: et (A?) E. 29. orationem laudem B. cumque (AB?) RE. 30. dicebas om. AB. 31. ornatum B. 33. arripuit AB, eripuit R. 34. distraxit R. 36. me totum quidem in Academiam R. (Academia A.)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

32. dicerem B. te om. AB. 35. tu om. AB.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

totum compulisti. In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantummodo adspexerit: sed etiamsi est aliquanto spissius aut si ego sum tardior, profecto nunquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipites vias rationesque et pro omnibus et contra omnia s disputandi percepero.

146. Tum Caesar, Unum, inquit, me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, unquam omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti; aut, si 10 non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus. 147. Hic Sulpicius, Ego vero, inquit, Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero, vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere. Mihi rerum forensium et communium vulgaris haec 15 cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta nescio; quae tum denique, cum causa aliqua, quae a me dicenda est, desiderat, quaero. Quamobrem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; quae ego ex te audire volui, 20 non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.

XXXVII. 148. Tum Crassus, Pervulgatas res requiris, inquit, et tibi non incognitas, Sulpici. Quis enim de isto genere non docuit, non instituit, non etiam scriptum reliquit? Sed geram morem et ea dum-25 taxat, quae mihi nota sunt, breviter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum. 149. Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum primum nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex con- 30 tinuatis coniunctisque constat. Ergo utemur verbis aut iis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut iis, quae transferuntur et quasi alieno in loco collocantur; aut iis, quae novamus et facimus ipsi. 150. In propriis igitur est verbis illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque illu-35 stribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere propriorum delectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. 151. Itaque hoc, quod vulgo de orato

2. possit is] possetis A, posset is B. om. AB. 12. contemptus B. Crassum B. AB. 18. Quamobrem] Quam omnem AB. Lambinus.

Henrichsen.

21. sperarem R.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

3. aliquando A. 11. non ante perdere 14. desperare] desiderare R. vel] ut 19. non graves] congraves B, graves non 23. inquit, requiris e Codd. aliq. Müllerus et 25. scriptum etiam A aliique, R: etiam scriptum (B?) E. tibi 30. ex continuatis] extenuatis A. 31. coniunctisque] et coniunctis ex Codd. aliq. dare voluerat T, sed operae non paruerunt. (Ut nos, nostri.) — 34. faciamus B. igitur est A aliique: est igitur (B?) RE. (Ut nos, uti videtur, AB.)

morem R.

37. propriorumque B.

[blocks in formation]

36. esse Codd. al. R. habendus quidam A aliique,

R: quidam habendus E, habendus om. B. 38. ponderandus est e Codd. aliq. T. (Ut nos, nostri.) 39. Itaque A aliique: Atque B, Etiam RE.

Cicero T. I.

21

[ocr errors]

ribus ab imperitis dici solet, Bonis hic verbis, aut, aliquis non bonis utitur, non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur: in quo non magna laus est vitare vitium quamquam est magnum-, verumtamen hoc quasi solum quoddam atque fun5 damentum est, verborum usus et copia bonorum. 152. Sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum atque explicandum videtur.

XXXVIII. Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator afferat ad illustrandam atque exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut 10 novatum aut translatum. 153. Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu quotidiani sermonis iamdiu intermissa, quae sunt poëtarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poëticum aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius, Qua tempestate Poenus in Italiam venit, nec pro15 lem aut subolem aut effari aut nuncupari aut, ut tu soles, Catule, non rebar aut opinabar; et alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. 154. Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec:

20

Tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat. —
Num non vis huius me versutiloquas malitias -

videtis enim et versutilo quas et expectorat ex coniunctione facta esse verba, non nata; vel saepe sine coniunctione verba novantur, ut, ille senius, ut, dii genitales, ut, bacarum ubertate incur25 viscere. 155. Tertius ille modus transferendi verbi late patet, (quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare vites, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio

30

-

-

etiam om. B.

3. evitare B, R.

[ocr errors]

11. iam

[ocr errors]

raro

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1. hic B aliique, R: iis (A?) E. quamquam AB aliique, R: quemquam id E. 4. verumtamen hoc A aliique: verum iam in hoc R, verum hoc (B?) E. 6. nobis B aliique, R: a nobis (A?) E. 7. atque explicandum om. A aliique, seclusit Ellendt; nos pro Tullianis habemus. 9. orationem atque exornandam B. 10. vetustate ab Codd. al.: vetusta et ab (AB?) RE. diu quae sunt intermissa poétarum R. licentia R. 12. nostra AB, R. habet tamen B. 13. fugimus B. 14. Laelius B, R. T cum Gu. 1. 2. Havn. 1. Lag. 84.; qui videntur correcti ex Quintil. 8, 3, 27. nuncupare T ex Quintil. 1. 1. (Est passivum, neutiquam falsum utique deponens.) 16. verebar A. et] aut B, T. 18. ac] aut R. vel om. B. 20. omnem mi Codd. al.: omnem mihi RE. ex animo B. 21. milicias (sic) expectarat A. B. 23. nata] nativa Schützius ex Cic. Partt. or. 5, 16. et Quintil. 8, 3, 36. sed saepe A. Vv. verba novantur seclusit Ernestius. 24. ille senius desertus ut di genitales vacarum (sic) A, ille sensus (sic) disertus vidi genitales vaccarum (sic) B, ille sensus disertus indigenitalis ut bacarum R. (Nimis fortasse simpliciter olim conieceram ut illud Ennii, Di genitales. OR.) incurviscere Nonius p. 122.: incurvescere libri et E. 25. verbi late] veritate A, verbi om. B. 26. acta A. iucunditas delectatioque A aliique: delectatio iucunditasque (B?) RE. B, R. ornamentum B. etiam om. B. declarari] delectari B.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

potest, id translato cum est dictum, illustrat id, quod intelligi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. 156. Ergo hae translationes quasi mutuationes sunt, cum, quod non habeas, aliunde sumas. Illae paullo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi s rationem aut genera ponam? XXXIX. 157. Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum, si agnoscitur, delectat; si simile nihil habet, repudiatur. Sed ea transferri oportet, quae aut clariorem faciunt rem, ut illa [omnia]: Inhorrescit mare,

Tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbûm occaecat nigror,
Flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,
Grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit;
Undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines;
Fervit aestu pelagus:

omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta sunt; 158. aut quo significetur magis res tota sive facti alicuius sive consilii, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur, intelligi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat,

Quandoquidem is se circumvestit dictis, saepit sedulo.

10

15

20

Nonnunquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud, Si telum manu fugit. Imprudentia teli emissi brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata translato. 159. Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur, quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur verbis quam propriis et suis. XL. Nam 25 si res suum nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium, necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere; sed in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione translata, delectant. 160. Id accidere credo, vel quod ingenii specimen est 30 quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere; vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione (neque tamen aberrat, quae

B.

[ocr errors]

-

5. arcesserunt quid] quidem B. (Quo

6. orationem

agnoscetur R.

[ocr errors]

9. ea 10. Inhor

1. translatum R. illustrat id] illustratio A. 2. exposuimus B et Vet. Steph., ut coniecit Schützius. Ergo] igitur e Codd. aliq. T. (Ut nos, AB, R.) huius translationis B. 3. mutationes R. habes R. 4. vindicant B. A, accersunt RT. quarum quidem ego e Lag. aliq. T. ex errore patefit, unde apud T intrusum sit falsum illud quidem.) est om. A. 8. positum sit: si R. si om. A. transferri] extra ferri A. omnia delevit Schützius. Nos seclusimus. rescit] Cfr. Stieglitz de Pacuvii Duloreste p. 88. 11. nigra B. 13. mista E. largifico AB aliique, R: largifluo E. - 17. si facti A. alicuius om. B. silii: aut minus ut R. 18. occultum (sic mihi enotatum est.) rem consulto B, occultaret rem consulto R. 19. possit B, R. 20. is se Gu. 2. 3. Lag. 2. 13. 32. (ut coniecerat Pearcius.): iste (AB?) E, ista R. saepit] saepe AB. 21. etiam] et R. 22. missi B aliique, R. (A, ut videtur, emissi.) 23. exponi] exprimi R. Hoc AB aliique, R: Atque hoc E. 24. mirandum B. 25. delectantur B, R. 26. vocabulum proprium A aliique: proprium vocabulum (B?) RE. 27. quod libra B, quo libra R. dam B.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

maxima est delectatio;) vel quod singulis verbis res ac totum simile couficitur; vel quod omnis (translatio) quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime (oculorum, qui est sensus acerrimus.) 161. Nam et odor urbanitatis, et mollitudo humanitatis et mursmur maris et dulcedo orationis sunt ducta a ceteris sensibus; illa vero oculorum multo acriora, quae ponunt paene in conspectu animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine. Unde enim simile duci potest potest autem ex omnibus indidem ver10 bum unum, quod similitudinem continet, translatum lumen afferre orationi. 162. Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: Caeli ingentes fornices. Quamvis sphaeram in scenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo non potest inesse.

15

Vive Ulixes, dum licet;

Oculis postremum lumen radiatum rape!

[ocr errors]

non dixit cape, non pete haberet enim moram sperantis diutius esse victurum —; sed rape. Hoc verbum est ad id aptatum, quod ante dixerat, dum licet. XLI. 163. Deinde videndum est, ne longe simile sit ductum. Syrtim patrimonii, scopulum libentius dixe20 rim; Charybdim bonorum, voraginem potius. Facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur. Et quoniam haec vel summa laus est) in verbis transferendis, (ut sensum feriat id, quod translatum sit,) fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo. 164. 25 Nolo dici morte Africani castratam esse rem publicam; nolo stercus curiae dici Glauciam: quamvis sit simile, tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis. Nolo esse aut maius, quam res postulet, Tempestas comissationis; aut minus, Comissatio tempestatis. Nolo esse verbum angustius id, quod translatum sit, quam 30 fuisset illud proprium ac suum:

Quidnam est, obsecro? quid te adiri abnutas?

Melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat,

[ocr errors]

rationis R.

[ocr errors]

1. quod in singulis AB, R. 5. dulcitudo B. ceteris] certis B. 6. paene ponunt A. 8. cuius nos] atque huius nos A. 9. possumus A. duci potest ex simili B, induci non potest R. in idem B, itidem R. 10. afferre AB aliique, R: affert E. 11. est fugienda A aliique: fugienda est (B?) RE. ut caeli B. 14. Ulixes libri, R: Ulysses E. 15. rape post radiatum om. A. 16. non dixit pete sed cape A, non dixit pete sed rape B. 17. esse victurum Codd. al.: esse (om. victurum) A, esse se victurum B, esse sese victurum RE. est om. ABR. aptatum] adeptum A. 20. Charybdim voraginem bonorum potius A. mentis oculi feruntur] eis oculi ferentur (sic) A. 22. in verbis transferendis Codd. al. verbis transferendis AB, RE, verbi transferendi e Codd. aliq. Schützius. 23. est om. A. 24. rerum om. B. audient A aliique: audiunt (B?) RE. trahit 25. dici morte A aliique: morte dici (B?) RE. 26. curiae] rei publicae R. 27. Nolo enim esse B. 28. ut tempestas B. commessationis (Alii Codd. om. dumtaxat fuisset.)

BR.

[ocr errors]

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

commessatio B. 30. proprium ad 31. obsecro quod Lag. aliq., RT. (Ut nos, AB. Illud videtur, hoc poëticae. OR.) abire AB. obmittas vetas] tueas A.

29. quam fuisset om. A. suum A, proprium suum B. prosae orationi convenientius 32. esset] est R.

B.

[ocr errors]
« PreviousContinue »