Page images
PDF
EPUB

habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepartita; brevissima est tripartita; mediocris, sublata aut exornatione aut complexione, quadripartita.

XX. 31. Duo genera sunt vitiosarum argumentationum: unum, quod ab adversario reprehendi potest; idque pertinet ad causam: alterum, 5 quod tametsi nugatorium est, tamen non indiget reprehensione. Quae sint, quae reprehensione confutari conveniat, quae tacite contemni atque vitari sine reprehensione, nisi exempla subiecero, intelligere dilucide non poteris. Haec cognitio vitiosarum argumentationum duplicem utilitatem afferet. Nam et vitare in argumentatione vitium admonebit et ab 10 aliis non vitatum commode reprehendere docebit. Quoniam igitur ostendimus perfectam et plenam argumentationem ex quinque partibus constare, in una quaque parte argumentationis quae vitia vitanda sint, consideremus, ut et ipsi ab his vitiis recedere et adversariorum argumentationes hac praeceptione in omnibus partibus tentare et ab aliqua parte 15 labefactare possimus. 32. Expositio vitiosa est, cum ab aliqua aut a maiore parte ad omnes confertur id, quod non necessario est omnibus attributum; ut si quis hoc modo exponat: Omnes, qui in paupertate sunt, malunt maleficio parare divitias quam officio paupertatem tueri. Si quis hoc modo exposuerit argumentationem, ut non curet(quaerere, 20 qualis ratio aut rationis confirmatio sit, ipsam facile reprehendemus expositionem, cum ostendemus, id, quod in aliquo paupere improbo sit, in omnes pauperes falso et iniuria conferri. 33. Item vitiosa expositio est, cum id, quod raro fit, fieri omnino negatur, hoc modo: Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere. Nam cum 25 nonnemo devenerit in amorem uno aspectu, et cum ille neminem dixerit omnino, nihil refert raro id fieri, dummodo aliquando fieri aut posse fieri intelligatur. XXI. Item vitiosa expositio est, cum omnes res ostendimus nos collegisse et aliquam rem idoneam praeterimus, hoc modo: Quoniam igitur hominem occisum constat esse, necesse est aut a prae- 30 donibus aut ab inimicis occisum esse aut abs te, quem ille heredem testamento ex parte faciebat. Praedones in illo loco visi nunquam sunt; inimicum nullum habebat. Relinquitur, si neque a praedonibus neque ab inimicis occisus est, quoniam alteri non erant, alteros non habebat, ut abs te sit interemptus. Nam in huiuscemodi expositione, reprehen- 35 sione utemur, si quos praeterea, quam ille dixerit, potuisse suscipere maleficium ostenderimus; velut in hoc exemplo, cum dixerit necesse esse aut a praedonibus aut ab inimicis aut a nobis occisum esse, dicemus potuisse vel a familia vel a coheredibus nostris. Cum hoc modo illorum collectionem disturbaverimus, nobis latiorem locum defendendi 40 relinquemus. Ergo hoc quoque vitandum est in expositione, ne quando,

-

quadripertita PT. 5. id quod PABF. 6.

- 8. exemplum PABF.

[ocr errors]

28. ostendemus PAFT.

-

13. sunt PFRT.

1. quinquepertila tripertita reprehensione PFRT: reprehensionis BE. 20. qui PABF. curemus PAF. 32. faciebat PABFRT: fecerat E. in illo PABFT: illo RE. visi nunquam sunt PFT: nunquam sunt visi E, nunquam sunt (omisso visi) A, visi nusquam sunt B, visi sunt nunquam R. -34. quoniam] quod PBR, L. 36. praeterea quam Voss. sec., pr. Leid. sec. : praeter eos quos PE, praeter eos quam AFRT, praeterea quam quos B. 37. ostendemus BR, L. reliquerimus absunt a Cod. Cortii; del. Sch.

[ocr errors]

41. Vv. Ergo ·

3?

cum omnia collegisse videamur, aliquam idoneam partem reliquerimus. 34. Item vitiosa expositio est, quae constat ex falsa enumeratione; ut si, cum plura sunt, pauciora dicamus, hoc modo: Duae res sunt, iudices, quae homines ad maleficium impellunt, luxuries et avaritia. 5 Quid amor? inquiet quispiam; quid ambitio? quid religio? quid metus mortis? quid imperii cupiditas? quid denique alia permulta? Item falsa enumeratio est, cum pauciora sunt et plura dicimus, hoc modo: Tres res sunt, quae homines sollicitant, metus, cupiditas, aegritudo. Satis enim fuerat dixisse metum et cupiditatem; quoniam aegritudinem cum 10 utraque re coniunctam esse necesse est. XXII. Item vitiosa expositio est, quae nimium longe repetitur, hoc modo: Omnium malorum stultitia est mater, quae prae ceteris parit immensas cupiditates. Immensae porro cupiditates infinitae [et] immoderatae sunt. Hae pariunt avaritiam. Avaritia porro hominem ad quodvis maleficium impellit. Ergo 15 avaritia inducti adversarii nostri hoc in se facinus admiserunt. Hic id, quod extremum dictum est, satis fuit exponere, ne Ennium et ceteros poëtas imitemur, quibus hoc modo loqui concessum est:

[blocks in formation]

Utinam ne in nemore Pelio securibus

Caesa cecidisset abiegna ad terram trabes;
Neve inde navis inchoandae exordium
Coepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, qua vecti Argivi delecti viri
Petebant illam pellem inauratam arietis
Colchis, imperio regis Peliae, per dolum;

Nam nunquam hera errans mea domo efferret pedem,
Medea, animo aegra, amore saevo saucia.

Nam hic satis erat dicere, si id modo, quod esset satis, curasset poëta:
Utinam ne hera errans mea domo efferret pedem,

Medea

30 Ergo hac quoque ab ultimo repetitione in expositionibus magnopere supersedendum est. Non enim reprehensione, sicut aliae complures, sed sua sponte vitiosa est. XXIII. 35. Vitiosa ratio est, quae ad expositionem non est accommodata vel propter infirmitatem vel propter vanitatem. Infirma ratio est, quae non necessario ostendit ita esse, quem35 admodum expositum est; velut apud Plautum:

-

[ocr errors]
[ocr errors]

3. sint AT, L. 4. homines B, L, Sch.: omnes PAFRT, E. impellant P, compellunt Ft. 5. inquit PF. religio ABR et pr. PF: inreligio T, rc. corr. PF, E. 7. dicemus T. 8. homines ABFT: omnes homines PR, E. 12. quae prae ceteris parit AT, L: quae parit E. (In ceteris nostris, etsi turbant, insunt clara nostrae lectionis vestigia, veluti pr. T: mater atque praeterisse parit, B: mater est atque materies, ea parit, cet.) 13. et om. PABFRT. Nos seclusimus. 14. Ergo PABFRT: igitur E. 15. in se] in me malebat Ruhnken ad Rutil. p. 83. Non probo. 19. caesae cecidissent abiegnae PABFRT. (Caesa accidisset Oudendorpio auctore Sch.) 26. Hunc versum totum omittunt PABT, amore saevo saucia om. 27. satis esset PABT. curarent poëtae P, curaret poëta AF, curassent poétae 29. medea homodo reuo (sic) saucia pr. P, medea aegro amore saucia AFT et corr. P, medea animo egra amore saucia BR. 30. Vv. Ergo - - sponte viliosa est del. Sch. 31. reprehensione sed sicut PB, reprehensione indiget. sed sicut T. 32. sed om. PBT.

R.

B.

Amicum castigare ob meritam noxiam

Immune est facinus; verum in aetate utile
Et conducibile.

Haec expositio est. Videamus, quae ratio afferatur:

[blocks in formation]

Ex eo, quod ipse facturus est, non ex eo, quod fieri convenit, utile quid sit, ratiocinatur. Vana ratio est, quae ex falsa causa constat, hoc modo: Amor fugiendus non est; nam ex eo verissima nascitur amicitia. Aut hoc modo: Philosophia vitanda est; affert enim socordiam atque 10 desidiam. Nam hae rationes nisi falsae essent, expositiones quoque earum veras esse confiteremur. 36. Itemque infirma ratio est, quae non necessariam causam affert expositionis; velut Pacuvius:

Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,
Saxoque illam instare globoso praedicant volubilem,

Quia quo saxum impulerit fors, eo cadere fortunam autumant.
Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat, quo sese applicet ;
Insanam autem aiunt, quia atrox, incerta instabilisque sit,
Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
Sunt autem alii philosophi, qui contra Fortunam negent
Miseriam esse ullam, sed temeritate omnia regi. Id magis
Veri simile aiunt, quod usus reapse experiundo edocet.
Velut Orestes modo fuit rex, modo mendicus factus est;
Naufragio res contigit. Nempe ergo haud Fortuna obtigit.

15

20

20

Nam hic Pacuvius infirma ratione utitur, cum ait verius esse temeritate 25 quam Fortuna res regi; nam utraque opinione philosophorum fieri potuit, ut is, qui rex fuisset, mendicus factus esset. XXIV. 37. Item infirma ratio est, quae videtur pro ratione afferri, sed idem dicit, quod in expositione dictum est, hoc modo: Magno malo est hominibus avaritia, idcirco quod homines magnis et multis incommodis conflictantur 30 propter immensam pecuniae cupiditatem. Nam hic aliis verbis idem per rationem dicitur, quod dictum est per expositionem. Item infirma ratio est, quae minus idoneam, quam res postulat, causam subiicit expositionis, hoc modo: Utilis est sapientia, propterea quod qui sapientes sunt, pietatem colere consuerunt. Item: Utile est amicos veros habere; 35 habeas enim quibuscum iocari possis. Nam in huiusmodi rationibus non universa neque absoluta, sed extenuata ratione expositio confirmatur. Item infirma ratio est, quae vel alii expositioni potest accommodari, ut

[ocr errors]

15. saxeoque

eo cadere

2. Immune pr. P (Plaut. Trin. 1, 1, 2.): Immane ABFRT, corr. P. et E. (Correxere L. et Sch.) 5. meum hodie PABT. 6. castigabo T, non castigabo ABFR et corr. T. pro] per Ernestii operae. commissa PABFRT. 10. socordiam PABRT, secordiam FE. 12. Itemque PAFRT: Item BE. instare globo praedicant volubili B. 16. Quia quo AFT: ideo quo E. PAFRT: cadere eo E, cadere (om. eo) B. 20. Nonne Fortund? OR. negant P. Ceteri nostri coniunctivum retinent. 26. geri PABFT. - 27. factus esset PABFRT: fieret cum tribus Oudendorpii E. At illud concinnius ad Pacuvianum mendicus factus 36. in huiusmodi PABF: huiusmodi in E. (om. in T.)

est.

--

-

facit Pacuvius, qui eandem affert rationem, quare caeca, eandem, quare bruta Fortuna dicatur. 38. In confirmatione rationis multa et vitanda in nostra et observanda in adversariorum ratione sunt vitia, proptereaque diligentius consideranda, quod accurata confirmatio rationis totam 5 vehementissime comprobat argumentationem. Utuntur igitur studiosi in confirmanda ratione duplici conclusione, hoc modo:

10

15

20

Iniuria abs te afficior indigna, pater;

Nam, si improbum Cresphontem existimaveras,
Cur me huic locabas nuptiis? sin est probus,
Cur talem invitam invitum cogis linquere?

Quae hoc modo concludentur, aut ex contrario convertentur aut ex simplici parte reprehendentur. Ex contrario hoc modo:

Nulla te indigna, o nata, afficio iniuria;

Si probus est, te locavi; sin est improbus,
Divortio te liberabo incommodis.

Ex simplici parte reprehendentur, si ex duplici conclusione alterutra pars diluetur, hoc modo:

Nam si improbum Cresphontem existimaveras,

Cur me huic locabas nuptiis? - Duxi probum;
Erravi; post cognovi, et fugio cognitum.

XXV. 39. Ergo reprehensio huiusmodi conclusionis duplex est: acutior illa superior, facilior haec posterior ad excogitandum. Item vitiosa confirmatio est rationis, cum ea re, quae plures res significat, abutimur pro certo unius rei signo, hoc modo: Necesse est, quoniam pal25 let, aegrotasse; aut, Necesse est peperisse, quoniam sustinet puerum infantem. Nam haec sua sponte certa signa non habent, si non cetera quoque similia concurrant. Quodsi concurrerint, Quodsi concurrerint, nonnihil illiusmodi signa adaugent suspicionem. Item vitiosum est, cum vel in alium vel in eum ipsum, qui dicit, id, quod in adversarium dicitur, potest con30 venire, hoc modo:

-

At tu duxisti alteram.

Miseri sunt, qui uxores ducunt. Item vitiosum est id, quod vulgarem habet defensionem, hoc modo: Iracundia inductus peccavit aut adolescentia aut amore. Huiuscemodi enim deprecationes si probabuntur, impune maxima peccata dilabentur. 35 Item vitiosum est, cum id pro certo sumitur, quasi inter omnes constet, quod etiamnunc in controversia est, hoc modo:

5. studiose FT et pr. P. 13. o nata ABFRT: nata PE. dendorpius: collocavi PAFRTE, locavi B. sin est PAB: sin tem est FT, sin aut R. 17. diluitur PAFRT, diluatur B.

-

[ocr errors]

14. te locavi Ouautem E, sin au20. cognovi. fugio Cete

nunc cognitum BR. (cognovi; effuge nunc cognitum suspicabatur Oudend.) rum haec Duxi - - cognitum Cypseli ad Meropen filiam sunt verba ex Ennii Cresphonte. 21. huiusmodi PABFRT: huius E. 23. confirmatio est PBFT: est confirmatio AR, E. plures res PT et corr. AF: plura BE, plures (om. res) R et pr. AF. 31. ducunt. At distinguunt L et Sch.: ducunt: at E. 33. deductus pr. P, ductus FT et corr. P. 34. diluentur AFR et corr. P, diluentur. in contentione in maxima peccata dilabentur T. 35. quasi inter omnes constet Oudendorpius: quod inter omnes non constat E. (Non haud agnoscunt Codd. excepto Voss. I. a sec m.) quod quasi inter omnes constat T, quod inter omnes constat PABF. (Coniunctivum praebet R.). 36. quod PBFRT: quia AE.

Eho tu, di, quibus est potestas motus superûm atque inferûm!
Pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam.

Nam ita pro suo iure hoc exemplo usum Cresphontem Ennius induxit,
quasi iam satis certis rationibus ita esse demonstrasset. 40. Item vitio-
sum est, quod iam quasi sero atque acto negotio dici videtur, hoc s
modo: In mentem mihi si venisset, Quirites, non commisissem, ut
hunc in locum res veniret; nam hoc aut hoc fecissem; sed me tum haec
ratio fugit. Item vitiosum est, cum id, quod in aperto delicto positum
est, tamen aliqua levi tegitur defensione, hoc modo:

Cum te expetebant omnes, florentissimo
Regno reliqui; nunc desertum ab omnibus
Summo periclo sola ut restituam paro.

10

XXVI. Item vitiosum est, quod in aliam partem, ac dictum sit, potest
accipi. Id est huiusmodi, ut, si quis potens ac factiosus in contione
dixerit: Satius est uti regibus quam malis legibus. Nam et hoc tametsi 15
rei augendae causa potest sine malitia dici, tamen propter potentiam
eius, qui dicit, non dicitur sine atroci suspicione. 41. Item vitiosum
est falsis aut vulgaribus definitionibus uti. Falsae sunt huiusmodi, ut
si quis dicat iniuriam esse nullam, nisi quae ex pulsatione aut convicio
constet. Vulgares sunt, quae nihilo minus in aliam rem transferri pos- 20
sunt, ut si quis dicat: Quadruplator, ut breviter describam, capitalis
est; est enim improbus et pestifer civis. Nam nihilo magis quadrupla-
toris quam furis, quam sicarii aut proditoris attulerit definitionem.
Item vitiosum est pro argumento sumere, quod in disquisitione positum
est; ut si quis quem furti arguat et dicat eum esse hominem improbum, 25
avarum, fraudulentum; ei rei testimonium esse, quod sibi furtum fece-
rit. Item vitiosum est controversiam controversia dissolvere, hoc modo:
Non convenit, censores, istum vobis satisfacere ex eo, quod ait se non
potuisse adesse ita, ut iuratus fuerat. Quid, si ad exercitum non ve-
nisset, idne tribuno militum diceret? - Hoc ideo vitiosum est, quia 30
non expedita aut iudicata res, sed impedita et in simili controversia
posita exempli loco profertur. 42. Item vitiosum est, cum id, de quo
summa controversia est, parum expeditur et, quasi transactum sit,
relinquitur, hoc modo:

Aperte fatur dictio, si intelligas.

Tali dari arma, qualis, qui gessit, fuit,

Iubet, potiri si studeamus Pergamo;

Quem ego profiteor esse me: me aequum est frui

Fraternis armis mihique adiudicarier,

Vel quod propinquus vel quod virtute aemulus.

2. pacem enim inter PA et corr. F. Ut nos, BRT et pr. F. se BF. conferunt PABFRT: et conferunt cum Cod. Lips. E. 7. nam hoc PAFT: nam aut hoc RE. (nam hoc haud fecissem B.) 12. periclo L et Sch.: periculo PABFRTE. 13. sit] est AT. (om. pr. A.) 23. attulerit AFT: attulit PBRE. (illud maluerat Ernestius.) 29. Quid si PABR: Quodsi FTE. 35. Apertae (id est, Apollinis) de Memmii coni. Sch. 40. virtute P, L, Sch: virtutis ABFRE, virtutum T.

35

40

4

« PreviousContinue »