Page images
PDF
EPUB

Graecum neque Latinum, quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim. Itaque, si quid est in me, (quod iam sperare videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad audiendum datis,) ex eo est, quod nihil quisquam unquam me audiente egit orator, quod non in memoria mea penitus insederit. Itaque 5 ego is, qui sum, quantuscunque sum ad iudicandum, omnibus auditis oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse ornamenta dicendi. 123. Quamobrem, si vos quoque hoc idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut insti- 10 tui, crearo, aluero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et ornandum.

124. Tum Crassus, Tu vero, inquit, Antoni, perge, ut instituisti. Neque enim est boni neque liberalis parentis, quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et ornare; praesertim cum te locupletem esse 15 negare non possis. Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere? qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubi-20 tavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset; multas etiam e re publica seditiones saepe esse factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, 25 neque reprimi potuisse et iure esse conflatam? 125. Potuit hic locus tam anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam incredibili vi ac facultate dicendi tractari? Quid ego de Cn. Mallii, quid de Q. Regis commiseratione dicam? quid de aliis innumerabilibus? in quibus non hoc maxime enituit, quod tibi omnes dant, acumen quod-30 dam singulare, sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in te eximia et praestantia fuerunt. XXIX. 126. Tum Catulus, Ego vero, inquit, in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestrûm dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a doctrina non delatum esse 35 videatur. Quare, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices; neque te, Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse potius quam a Crasso dici maluisse. 127. Hic Crassus, Quin tu, inquit, Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo horum desiderat; quibus 40

17.

1. saepe tulerim et diligenter audierim ABR. 3. quoniam] quando R. eius ingenii AB. mihi] nihil AB. 5. Itaque Voss. AB aliique: Atque RE. 8. sint AB aliique, R: sunt E. 11. crebro adiuvero confirmabo AB. 14. enim om. B. boni est R. procrearis et eduxeris AB aliique: procrearit et eduxerit RE. perorandum AB. 18. rerum A. dilodicari (sic) A. (Ex B nihil notatur.) — 19. accusante] ante AB. · 20. curiosumque B. 22. posset B aliique: possit (Á?) RE. constituta AB aliique: esset constituta 28. Mallii e Codd. al. T: Ma34. in om R. - 38. disseris A.

[ocr errors]

RE.

23. e om. AR.

24. exacti: tum R.
26. potuisset iure
30. hoc non AB.

25. miserat AB. nilii R, Manlii (AB?) E. 40. nemo non horum R.

B.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

5

ex locis ea, quae dicenda sint in causis, reperiantur. Quae quamquam abs te novo quodam modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faciliora et praeceptis pervagata: illa deprome nobis unde afferas, quae saepissime tractas semperque divinitus.

128. Depromam equidem, inquit, et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae totius orationis et istius ipsius [in dicendo] facultatis, quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt rationes, ut ante dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum. 129. Harum trium 10 partium prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat. Nam hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huius 15 generis quasi doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus. Pauca enim sunt, quae usu iam tractata et animo quasi notata habere videamur. XXX. 130. Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter assentiemur, ut singularum causarum defensiones, quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde 20 omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur. Neque enim, quoties verbum aliquod est scribendum nobis, toties eius verbi litterae sunt cogitatione conquirendae; nec quoties causa dicenda est, toties ad eius causae seposita argumenta revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae ad verbum scribendum, sic illi ad causam 25 explicandam statim occurrant. 131. Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rebus vel usu, quem aetas denique affert, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, 30 si erit idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur. Subacto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato sed novato et iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere. Subactio autem est usus, auditio, lectio, 35 litterae.

132. Ac primum naturam causae videat, quae nunquam latet, factumne sit, quaeratur, an, quale sit, an, quod nomen habeat; quo perspecto, statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato

2. a te A.

1. sunt Codd. al., R. (Ut nos, AB.) — Quae om. AB. pleraque R. 5. inquit A aliique: inquit Antonius (B) RE. et quod B. 7. ipsius istius B. Vv. in dicendo prorsus omittit A, si fides collatori, ante v. orationis ponunt BR. Nos seclusimus. 13. ab animi A. in om. B. 16. et animo quasi notata om. AB. notata habere Codd. al.: habere notata RE. 17. monente B. Crasse Leid. aliique: L. Crasse BRE, L. Crasso A. 19. capita ea A aliique: ea capita (B?) RE. 26. in ei demum] eidem vel B. rerum vel usu AB. praecucurrit A.

Ꭱ.

[ocr errors]

25. explicandum AB.

27. afferet A.

[ocr errors]

[blocks in formation]

33. novato om. A, sed novato om. B (sic in collationibus meis :) novato et seclusit Ellendt. 38. perfecto R. iis B.

[blocks in formation]

controversia stare non possit; deinde, quid veniat in iudicium, quod isti sic iubent quaerere: Interfecit Opimius Gracchum. Quid facit causam? Quod rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At ipsum negat contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in iudicium: Licueritne ex senatus consulto ser-5 vandae rei publicae causa? Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita; sed illa quaerenda: quae ab accusatore et a defensore argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debeant afferri. XXXI. 133. Atque hic illud videndum est, in quo summus est error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus, non quo hoc 10 quidem ad dicendum magno opere pertineat, sed tamen ut videatis, quam sit genus hoc eorum, qui sibi eruditi videntur, hebes atque impolitum; constituunt enim in partiendis orationum modis duo genera causarum: unum appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo genere quaeratur; alterum, quod personis certis et temporibus 15 definiatur; ignari omnes controversias ad universi generis vim et naturam referri. 134. Nam in ea ipsa causa, de qua ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimii persona, nihil Decii. De ipso enim universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse afficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, 20 cum id per leges non liceret. Nulla denique est causa, in qua id, quod in iudicium venit, reorum personis ac non generum ipsorum universa disputatione quaeratur. 135. Quin etiam in iis ipsis, ubi de facto ambigitur, ceperitne pecunias contra leges P. Decius, argumenta et criminum et defensiouis revocentur oportet ad genus et ad naturam uni-25 versam: quod sumptuosus, de luxurie; quod alieni appetens, de avaritia; quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus: quod a multis arguitur, de genere testium; contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore atque homine ad communes rerum et generum summas revolventur. 136. Atque haec forsitan homini non omnia, quae sunt in natura 30 rerum, celeriter animo comprehendenti permulta videantur, quae veniant in iudicium tum, cum de facto quaeratur; sed tamen criminum est multitudo, non defensionum aut locorum, infinita. XXXII. 137. Quae vero, cum de facto non ambigitur, quaeruntur, qualia sint, ea si ex reis numeres, et innumerabilia sunt et obscura; si ex rebus, valde et mo- 35 dica et illustria. Nam si Mancini causam in uno Mancino ponimus, quotiescunque is, quem pater patratus dediderit, receptus non erit, toties causa nova nascetur. Sin illa controversia causam facit, videaturne ei, quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postli

[merged small][ocr errors][merged small]

et

A, spectanti ea R.

12. quam] quale AB.

[ocr errors]

7. scientia R.

4. At ipsum AB aliique: At id ipsum RE.
a defensore Codd. al.: et defensore (AB?) RE. 8. spectanti
debent A aliique multi, quod praetulit T.

[ocr errors]

9. terror A.

17.

14. appellandi AB. 16. omnis controversia AB. nihil] ne AB. pertineat B aliique. (Ut nos, AR.) 18. optimi personas A. ac non ABR: non E. 23. dubitatione AB, his Codd. al. 24. pecunias contra leges argumento (sic) criminum AB. 26. luxurie 31. videntur A. 32. multitudo est e Codd. 34. qualis A, quales B. videanturne AB.

22. reorum ABR: ex reorum E.
et ex aliis T. (Sed vide statim §. 138.) –
AB aliique contra leges pecunias RE.
AB: luxuria E. 28. reo] eo AB.
33. defensorum AB.
aliq. T.
libris (etiam AB) R: Sin in illa Ernestius.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

minium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet. 138. Ac, si quid affert praeterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quaestionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis disputationem referatur necesse est. Haec ego non seo consilio disputo, ut homines eruditos redarguam; quamquam reprehendendi sunt, qui in genere definiendo istas causas describunt in personis et in temporibus positas esse. 139. Nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intelligendum est, non ex iis, sed ex genere quaestionis pendere causas. Sed hoc nihil ad me; nullum enim nobis cer10 tamen cum istis esse debet. Tantum satis est intelligi ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum discernerent eaque paullo subtilius explicarent. 140. Verum hoc, ut dixi, nihil ad me. Illud ad me ac multo etiam magis ad vos, Cotta noster et Sulpici: quomodo nunc se 15 istorum artes habent, pertimescenda est multitudo causarum; est enim infinita, si in personis ponitur; quot homines, tot causae: sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnes diligentes et memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant; nisi forte existimatis a M'. Cu20 rio causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quamobrem, postumo non nato, Curium tamen heredem Coponii esse oporteret. 141. Nihil ad copiam argumentorum neque ad causae vim ac naturam (nomen Coponii aut Curii pertinuit; in genere erat universo rei negotiique, non in tempore ac nominibus, omnis quaestio: Cum scriptum ita 25 sit, SI MIHI FILIVS GENITVR ISQVE PRIVS MORITVR, et cetera, TVM MIHI ILLE SIT HERES: si natus filius non sit, videaturne is, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse: perpetui iuris et universi generis quaestio non hominum nomina sed rationem dicendi et argumentorum fontes desiderat. XXXIII. 142. In quo etiam isti nos iuris consulti impediunt 30 a discendoque deterrent. Video enim in Catonis et in Brut: libris nominatim fere referri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderint; credo, ut putaremus in hominibus, non in re, consultationis aut dubitationis causam aliquam fuisse; ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati a iure cognoscendo voluntatem discendi simul cum spe per35 discendi abiiceremus.

Sed haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet descripta generatim. Est enim, ne forte nescias, heri nobis ille hoc, Catule,

3. aut indignitas om. A.

[ocr errors]

oratione AB.

[ocr errors]

-

4. ad disputationem om. AB. 7. posita AB. 8. his T. 10. debet tantum: satis est distinxit Ernestius. 16. sin] sint AB. 17. universa A. referentur BR. 18. omnes eas R. (Ut 19. dicam om. R. nos, AB.) 20. quamobrem] quam R. 21. Cepioni R. 22. ac] et R. oportet B. naturae AB. 23. Pomponii R. rei ei B. 24. in tempore non in certis personis ac nominibus R. quaestionis B. 25. genitus (AB?) R. Cfr. de Invent. 2, 42. tum mihi Codd. al., R: tum ut mihi (AB) E. 26. videaturne] ut videatur ne AB. is om. B. 27. heres sit om. AB. 28. sed om. A. fortis (sic) A. 30. et in Bruti A aliique, R: et Bruti (B?) E. 31. responderit ABR. 32. consultationis] consulta rationis A, consultare et rationis B. 33. quod cum R. innumerabiles essent Codd. al.: innumerabiles sint AB, essent innumerabiles RE. 34. debilitati a iure] debilitati numero Bakius. Mihi vv. a iure insititia videntur, quibus deletis, omnia optime cohaerent. OR. 37. Est etenim A.

[blocks in formation]

pollicitus, ius civile, quod nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coacturum et ad artem facilem redacturum. 143. Et quidem, inquit Catulus, haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod disci potuit de iure, didicit et, quod iis, qui eum docuerunt, defuit, ipse afferet; ut, quae sint in iure, vel acute describere vel ornate illustrare s possit. Ergo ista, inquit Antonius, tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat, solium que contulerit. 144. Iam id quidem saepe, inquit Catulus, ex eo audivi, cum diceret sibi certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi soleo dicere, non licebit. Neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra 10 implorari patietur neque id aequo animo feret civitas; quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam sese spoliatam putabit. Nam hercle, inquit Antonius, si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem [et dormitantem] sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus. 145. 15 Arrisit hic Crassus leniter et, Pertexe modo, inquit, Antoni, quod exorsus es. Me tamen ista oscitans sapientia, simulatque ad eam confugero, in libertatem vindicabit.

XXXIV. Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est finis, inquit Antonius: quoniam intelligitur non in hominum innumerabi-20 libus personis neque in infinita temporum varietate sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur; genera autem esse definita non solum numero sed etiam paucitate; ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis descriptam, instructam ornatamque comprehen- 25 derent, rebus dico et sententiis. 146. Ea vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si eiusmodi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur. Ac, si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur: (nihil enim aliud affirmare possum nisi sententiam et opinionem meam:) hoc instrumentum causarum et generum universorum 30 in forum deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta eruamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito et usu, pertractata esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita et ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus omnia ad omnem 35 orationem inventa ducuntur. 147. Atque hoc totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis, nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod quaeras. Ubi eum locum omnem cogitatione saepseris,

-

1. ius AB aliique: se ius RE. esset A (et sic volebat T): esse B, est RE et Ellendtii operae. 2. Vv. et redacturum exciderunt ex AB. facilem Codd. al.: sit A. acute Lg. omnes praeter pr. 32., R: apte 7. ut cogitat om. AB. solitudinemque R.

5. afferret R.

facile RE.
E (et, ut videtur, AB.)

[ocr errors]

[ocr errors]

10.

auxilium AB aliique: ipse auxilium RE. 12. se cum multis Lag. T. Vulgatam servant ABR. 12. hercule R. - 14. pristino A, pristino instituto BR. et dormitantem om. Voss. B, dormitantem sine et Leid.; seclusit Henrichsen; expunxit T., (Servat A.) 16. leviter BR. praetexte A, pertexte B. 17. Me om. AB. 20. intelligeretur AB. in ante hominum et ante infinitis om. B. - 26. Ea ABR: - vi ut sua R. 33. considerant pariant R. 31. in forum om. AB. 36. dicuntur R. 37. sive consuetudinis om. AB. venere et] venire et AB, venire debeas: ut R. 38. per vesties A. quod quaeras] quaquae res A, quo quaeres B.

Eae E.
R.

--

--

« PreviousContinue »