Page images
PDF
EPUB

prodigiis, responsis, similibus rebus, item maioribus nostris, regibus,
civitatibus, gentibus, hominibus sapientissimis, senatu, populo, legum
scriptoribus. Secundus locus est, per quem, illa res ad quos pertineat,
cum amplificatione per indignationem ostenditur, an ad omnes aut ad
maiorem partem, quod atrocissimum est; an ad superiores, quales sunt 5
ii, quorum ex auctoritate indignatio sumitur, quod indignissimum est;
an ad pares animo, fortuna, corpore, quod iniquissimum est; an ad
inferiores, quod superbissimum est. Tertius locus est, per quem quae-
rimus, quidnam sit eventurum, si idem ceteri faciant; et simul osten-
dimus, huic si concessum sit, multos aemulos eiusdem audaciae futuros; 10
ex quo, quid mali sit eventurum, demonstrabimus. 102. Quartus locus
est, per quem demonstramus multos alacres exspectare, quid statuatur,
ut ex eo, quod uni concessum sit, sibi quoque tali de re quid liceat,
intelligere possint. Quintus locus est, per quem ostendimus ceteras res
perperam constitutas, intellecta veritate, commutatas corrigi posse; hanc 15
esse rem, quae si sit semel iudicata, neque alio commutari iudicio
neque ulla potestate corrigi possit. Sextus locus est, per quem consulto
et de industria factum demonstratur et illud adiungitur, voluntario
maleficio veniam dari non oportere, imprudentiae concedi nonnunquam
convenire. Septimus locus est, per quem indignamur, quod taetrum, 20
crudele, nefarium, tyrannicum factum esse dicamus, per vim, manum,
opulentiam; quae res ab legibus et ab aequabili iure remotissimae sint.
LIV. 103. Octavus locus est, per quem demonstramus non vulgare neque
factilatum esse ne ab audacissimis quidem hominibus id maleficium, de
quo agitur; atque id a feris quoque hominibus et a barbaris gentibus 25
et immanibus bestiis remotum esse. Haec erunt, quae in parentes,
liberos, coniuges, consanguineos, supplices crudeliter facta dicentur ;
et deinceps si qua proferantur in maiores natu, in hospites, in vicinos,
in amicos, in eos, quibuscum vitam egeris, in eos, apud quos edu-
catus sis, in eos, a quibus eruditus, in mortuos, in miseros et mise- 30
ricordia dignos, in homines claros, nobiles et honore usos, in eos, qui
neque laedere alium nec se defendere potuerint, ut in pueros, senes,
mulieres; quibus ex omnibus acriter excitata indignatio summum in
eum, qui violarit horum aliquid, odium commovere poterit. 104. Nonus
locus est, per quem cum aliis, quae constat esse peccata, hoc, quo de 35
quaestio est, comparatur ; et ita per contentionem quanto atrocius et
indignius sit illud, quo de agitur, ostenditur. Decimus locus est, per
quem omnia, quae in negotio gerendo acta sunt quaeque post negotium
consecuta sunt, cum unius cuiusque indignatione et criminatione colligi-

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

·

[ocr errors]

1. similibus PART: et similibus E. item PART et quattuor Oud. : item a Leid. II., item ex E. 4. an] aut PAT. aut] an R. In his ubique aut Voss. 1. II. et pr. Schol. Oud., Ernestius: an aut aut aut aut. Sed quattuor dumtaxat sunt membra, quae recte discriminat part. an; priori autem notioni an ad omnes subiungitur, non opponitur haec aut ad maiorem partem. OR. 18. factum PAT. Schol. Oud. Voss. II. Leid. II. factum esse E cum R reliquisque Oud. 21. manum PART: per manum E. 22. opulentiam Pal. sec.: opulentam PARTE. aequali ART. remotissimae sint AT et corr. P: remotissimae sit pr. P, remotissima sit RE. 26. esse remotum PART. (Hexametri tamen exitum recipere ausi non sumus.) 32. potuerunt (per compendium) PART ceterique noti. Correxit Ern. 33. quibus ex omnibus PART aliique: quibus omnibus (om. ex) E.

[ocr errors]
[ocr errors]

35. de quo PART.

[ocr errors]

mus et rem verbis quam maxime ante oculos eius, apud quem dicitur, ponimus, ut id, quod indignum est, perinde illi videatur indignum, ac si ipse interfuerit ac praesens viderit. Undecimus locus est, per quem ostendimus ab eo factum, a quo minime oportuerit et a quo, si alius 5 faceret, prohiberi conveniret. Duodecimus locus est, per quem indignamur, quod nobis hoc primis acciderit neque alicui unquam usu venerit. 105. Tertius decimus locus est, si cum iniuria contumelia iuncta demonstratur, per quem locum in superbiam et arrogantiam odium concitatur. Quartus decimus locus est, per quem petimus ab iis, qui 10 audiunt, ut ad suas res nostras iniurias referant; si ad pueros pertinebit, de liberis suis cogitent; si ad mulieres, de uxoribus; si ad senes, de patribus aut parentibus. Quintus decimus locus est, per quem dicimus, inimicis quoque et hostibus ea, quae nobis acciderint, indigna videri solere. Et indignatio quidem his fere de locis gravissime sumetur. 15 LV. 106. Conquestionis autem huiusmodi de rebus partes petere oportebit. Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. In hac primum animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quo facilius conquestione commoveri possit. Id locis communibus efficere oportebit, per quos fortunae vis in omnes et hominum infirmitas 20 ostenditur; qua oratione habita graviter et sententiose, maxime demittitur animus hominum et ad misericordiam comparatur, cum in alieno malo suam infirmitatem considerabit. 107. Deinde primus locus est misericordiae, per quem, quibus in bonis fuerint et nunc quibus in malis sint, ostenditur. Secundus, qui in tempora tribuitur, per quem, 25 quibus in malis fuerint et sint et futuri sint, demonstratur. Tertius, per quem unum quodque deploratur incommodum, ut in morte filii, pueritiae delectatio, amor, spes, solatium, educatio et, si qua simili in genere quolibet de incommodo per conquestionem dici poterunt. Quartus, per quem res turpes et humiles et illiberales proferentur et in30 dignae aetate, genere, fortuna, pristino honore, beneficiis; quas passi perpessurive sint. Quintus, per quem omnia ante oculos singillatim incommoda ponentur, ut videatur is, qui audit, videre et re quoque ipsa, quasi adsit, non verbis solum ad misericordiam ducatur. 108. Sextus, per quem praeter spem in miseriis demonstratur esse; et, cum aliquid 35 exspectaret, non modo id non adeptus esse, sed in summas miserias incidisse. Septimus, per quem ad ipsos, qui audiunt, similem casum convertimus et petimus, ut de suis liberis aut parentibus aut aliquo, qui illis carus debeat esse, nos cum videant, recordentur. Octavus, per quem aliquid dicitur esse factum, quod non oportuerit, aut non 40 factum, quod oportuerit, hoc modo: Non affui, non vidi, non postremam eius vocem audivi, non extremum spiritum eius excepi. Item: Inimicorum in manibus mortuus est, hostili in terra turpiter iacuit insepultus, a feris diu vexatus, communi quoque honore in morte caruit. 109. Nonus, per quem oratio ad mutas et expertes animi res refertur

[ocr errors]

3. ac] et ART. venerit PART: evenerit E. 6. neque PART: nec E. 24. distribuitur AT. 29. indigna AT. 30. quae PART. Quintus est E. singulatim T. 32. ponuntur PART. ceteris notis. Correxit Lambinus. 41. vocem eius PAT.

[ocr errors]

eius spiritum E, eius om. Oxon. unus, Lamb.

-

31. Quintus PART: 35. adeptum PART cum

spiritum eius PART:

ut, si ad equum, domum, vestem sermonem alicuius accommodes, quibus animus eorum, qui audiunt et aliquem dilexerunt, vehementer commovetur. Decimus, per quem inopia, infirmitas, solitudo demonstratur. Undecimus, per quem aut liberorum aut parentum aut sui corporis sepeliendi aut alicuius eiusmodi rei commendatio fit. Duodecimus, 5 per quem disiunctio deploratur ab aliquo, cum diducaris ab eo, quicum libentissime vixeris, ut a parente, filio, fratre, familiari. Tertius decimus, per quem cum indignatione conquerimur, quod ab iis, a quibus minime conveniat, male tractemur, propinquis, amicis, quibus benigne fecerimus, quos adiutores fore putarimus, aut a quibus indignum sit, 10 ut servis, libertis, clientibus, supplicibus. LVI. Quartus decimus, qui per obsecrationem sumitur; in quo orantur modo illi, qui audiunt, humili et supplici oratione, ut misereantur. Quintus decimus, per quem non nostras, sed eorum, qui cari nobis debent esse, fortunas conqueri nos demonstramus. Sextus decimus, per quem animum nostrum in alios 15 misericordem esse ostendimus et tamen amplum et excelsum et patientem incommodorum esse et futurum esse, si quid acciderit, demonstraNam saepe virtus et magnificentia, in quo gravitas et auctoritas est, plus proficit ad misericordiam commovendam quam humilitas et obsecratio. Commotis autem animis, diutius in conquestione morari 20 non oportebit. Quemadmodum enim dixit rhetor Apollonius, lacrima nihil citius arescit. Sed quoniam et satis videmur de omnibus partibus orationis dixisse et huius voluminis magnitudo longius processit, quae sequuntur deinceps, in secundo libro dicemus.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

M. TULLII CICERONIS

RHETORICORUM

SEU DE

INVENTIONE RHETORICA

LIBER SECUNDUS.

I. 1. Crotoniatae quondam, cum florerent omnibus copiis et in Italia cum primis beati numerarentur, templum Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Heracleotem Zeuxin, qui tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, magno s pretio conductum adhibuerunt. Is et ceteras complures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam propter fani religionem remansit; et, ut excellentem muliebris formae pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helenae pingere se simulacrum velle dixit; quod Crotoniatae, qui eum mulicbri in corpore pingendo plurimum aliis 10 praestare saepe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim, si, quo in genere plurimum posset, in eo magno opere elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. 2. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis illico quaesivit ab eis, quasnam virgines formosas haberent. Illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram atque 15 ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos dignitate. Etenim quodam tempore Crotoniatae multum omnibus corporum viribus et dignitatibus antesteterunt atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum laude maxima rettulerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur: Horum, inquiunt illi, sorores 20 sunt apud nos virgines. Quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari. Praebete igitur mihi, quaeso, inquit, ex istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur. 3. Tum Crotoniatae publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt et pictori, 25 quam vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit; quarum nomina multi poëtae memoriae prodiderunt, quod eius essent iudicio probatae, qui pulchritudinis habere verissimum iudicium, debuisset. Neque enim putavit omnia, quae quaereret ad venustatem, in cor

2. cum imprimis VR, Graev.

[ocr errors]

illi 25. quam

8. pingere se ART: se pingere E. (om. se P.) 18. laude maxima PART: maxima laude E. 19. magno opere hic AT. om. A, ut Graev. - 20. quae Ern. operae. 23. Tunc ART, Graev. PAT: quas RE. Singularis requiritur ob v. autem. OR. pr. P: tradiderunt E et corr. P. 27. comprobatae R, L. verissimum PART: verissimum pulchritudinis habere E.

26. prodiderunt ART et pulchritudinis habere

pore uno se reperire posse ideo, quod nihil simplici in genere omnibus. ex partibus perfectum natura expolivit. Itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur.

II. 4. Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut artem 5 dicendi perscriberemus, non unum aliquod proposuimus exemplum, cuius omnes partes, quocunque essent in genere, exprimendae nobis necessario viderentur; sed, omnibus unum in locum coactis scriptoribus, quod quisque commodissime praecipere videbatur, excerpsimus et ex variis ingeniis excellentissima quaeque libavimus. Ex iis enim, qui no- 10 mine et memoria digni sunt, nec nihil optime nec omnia praeclarissime quisquam dicere nobis videbatur. Quapropter stultitia visa est aut a bene inventis alicuius recedere, si quo in vitio eius offenderemur, aut ad vitia quoque eius accedere, cuius aliquo bene praecepto duceremur. 5. Quodsi in ceteris quoque studiis a multis eligere homines commodis-15 simum quodque quam sese uni alicui certo vellent addicere, minus in arrogantiam offenderent; non tanto opere in vitiis perseverarent; aliquanto levius ex inscientia laborarent. Ac si par in nobis huius artis atque in illo picturae scientia fuisset, fortasse magis hoc suo in genere opus nostrum quam ille in sua pictura nobilis eniteret. Ex maiore 20 enim copia nobis quam illi fuit exemplorum eligendi potestas. Ille una ex urbe et ex eo numero virginum, quae tum erant, eligere potuit: nobis omnium, quicunque fuerunt ab ultimo principio huius praeceptionis usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcunque placeret, eligendi potestas fuit.

25

6. Ac veteres quidem scriptores artis usque a principe illo atque inventore Tisia repetitos unum in locum conduxit Aristoteles et nominatim cuiusque praecepta magna conquisita cura perspicue conscripsit atque enodata diligenter exposuit; ac tantum inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi praestitit, ut nemo illorum praecepta ex ipsorum libris 30 cognoscat, sed omnes, qui, quod illi praecipiant, velint intelligere, ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem explicatorem revertantur. 7. Atque hic quidem ipse et sese ipsum nobis et eos, qui ante se fuerant, in medio posuit, ut et ceteros et se ipsum per se cognosceremus; ab hoc autem qui profecti sunt, quamquam in maximis philosophiae 35 partibus operae plurimum consumpserunt, sicut et ipse, cuius instituta sequebantur, fecerat, tamen permulta nobis praecepta dicendi reliquerunt. —Atque alii quoque alio ex fonte praeceptores dicendi emanaverunt, qui item permultum ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati sunt. Nam fuit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis 40 rhetor Isocrates; cuius ipsius quam constet esse artem, non invenimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

1. uno se in corpore PRT: uno in se corpore A, uno in corpore se E. omnibus ex partibus PART: omni ex parte E. 2. Ita Schol. Oud., prob. Ern. 10. iis] hiis T, his PARE. 14. vitia eius quoque PART. 15. a] e Lamb. 17. arrogantiam PART et plerique, L: arrogantia cum Palatinis Gruteri E. (Illud est: «<caderent in arrogantiam.»>) 18. inscitia Leid. III. Schützius. Cfr. Gernhardi Excurs. ad Cic. Lael. et Cat. p. 293. 20. quam illius pictura nobilis eniteret L, quam illius in sua pictura nobilis, eniteret Ern. suspicio. Vide Wetzel. 29. ac PART: at cum Schol. Oud. et Leid. 1. E. 33. sese] se PART. 34. et ante ceteros om. PART.

[ocr errors]

36. sicuti ipse AT.

-

[ocr errors]

Cicero T. I,

9

« PreviousContinue »