Page images
PDF
EPUB

propria lege venit in iudicium, quae tamen ab aliis legibus similitudinem quandam aucupatur. Ea est huiusmodi. Lex est: SI FURIOSUS ESCIT,

ADGNATUM Gentiliumque IN EO PECUNIAQUE EIUS POTESTAS ESTO. Et lex: QUI PARENTEM NECASSE IUDICATUS ERIT, UT IS OBVOLUTUS ET OBLI5 GATUS CORIO DEVEHATUR IN PROFLUENTEM. Et lex PATERFAMILIAS UTI SUPER FAMILIA PECUNIAVE SUA LEGASSIT, ITA IUS ESTO. Et lex: SI PATERFAMILIAS INTESTATO MORITUR, FAMILIA PECUNIAQUE EIUS ADGNATUM GENTILIUMQUE esto. Malleolus iudicatus est matrem necasse. Ei damnato statim folliculo lupino os obvolutum est et soleae ligneae 10 pedibus indutae sunt et in carcerem ductus est. Qui defendebant eum, tabulas in carcerem afferunt; testamentum ipso praesente conscribunt ; testes recte affuerunt; de illo supplicium [paullo] post sumitur. Ii, qui heredes erant testamento, hereditatem adeunt. Frater minor Malleoli, qui eum oppugnaverat in eius periculo, suam vocat hereditatem lege 15 agnationis. Hic certa lex in rem nulla affertur, et tamen multae afferuntur, e quibus ratiocinatio nascitur, quare potuerit aut non potuerit iure testamentum facere. Constitutio legitima est ex ratiocinatione. Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis, ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus.

20

XIV. 24. Iuridicialis constitutio est, cum factum convenit, sed iore an iniuria factum sit, quaeritur. Eius constitutionis partes sunt duae, quarum una absoluta, altera assumptiva nominatur. Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris assumatur, recte factum esse dicemus. Ea est huiusmodi: Mimus quidam nominatim 25 Accium poëtam compellavit in scena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda. Assumptiva pars est, cum per se defensio infirma est, sed assumpta extraria re comprobatur. Assumptivae partes sunt quattuor: concessio, remotio criminis, translatio criminis, comparatio. Con30 cessio est, cum reus postulat sibi ignosci. Ea dividitur in purgationem et deprecationem. Purgatio est, cum consulto negat se reus fecisse. Ea dividitur in fortunam, imprudentiam, necessitatem: fortunam, ut Caepio ad tribunos plebis de exercitus amissione; imprudentiam, ut ille,

[ocr errors]

2. escit Ernestio auctore Sch. exsistet PABFRTE. 3. adgnatum P: agnatorum ABFRTE. 4. ut cum aliis om. T. Sed tum legendum devehitor. (deicitor cum Cod. Puteani L.) Vv. Et lex: Qui parentem in profluentem expunxit Sch. 6. legassit L. recte, ut edidimus de Inv. 2, 50: legaverit h. 1. Codd. etiam nostri, E. 7. intestato P: intestatus ABFRTE. Sed cfr. de Inv. 2, 50. de Or. 1, 40. agnatum (h. 1.) PB. (Grut. Graev.) Ad totum locum cfr. Dirksen XII. Tafeln p. 324 et 372. 10. in pedibus PBFT. · indutae Cod. Lips.: inductae PAFRTE, inditae B, quod placebat Ernestio. Cfr. de Inv. 2, 50. 12. recte B et pr. P cum alits, ut saepe est apud ICtos (« ex iuris civilis ratione ac regulis»): rite AFRT, corr. P, E. paullo post om. PAF et pr. T, paullo dumtaxat om. R, id quod non displicet; interim seclusimus v. paullo. 18. essent] sint T. Cfr. supra §. 3. quoniam demonstratum est, quas res habere conveniret, ubi Graevius aliorum conveniat praetulit. 25. scena cum eo] caenaculo AFRT, cenaculo meo PB. Ut nos, Duisb. 28. extraria] ex contraria P. Ceteri, ut nos, non cum aliis extranea. 31. negat se PAFT: se negat BRE. 32. imprudentiam fortunam PABFR. cessitudinem contra Codd. nostros Steph. L. Sch. propter seq. necessitudinem, tamen tres Oudendorpii neccssitatem. 33. tribunum pl. de R, trebatium publium de T. exercitus amissione PABFRT: amissione exercitus E.

[ocr errors]

ne

ubi

qui de eo servo, qui dominum occiderat, supplicium sumpsit, cui frater
esset, antequam tabulas testamenti aperuit, cum is servus testamento
manumissus esset; necessitudinem, ut ille, qui ad diem commeatus non
venit, quod eum aquae interclusissent. Deprecatio est, cum et peccasse
se et consulto fecisse [reus] confitetur, et tamen postulat, ut sui mise-s
reantur. Hoc in iudicio non fere potest usu venire, nisi, quando pro
eo dicimus, cuius multa recte facta exstant, hoc modo in loco communi
per amplificationem iniiciemus: Quodsi hoc fecisset, tamen ei pro pri-
stinis beneficiis ignosci conveniret; verum nihil postulat ignosci. Ergo
in iudicium non venit; at in senatum aut ante imperatorem et in consi- 10
lium talis causa potest venire. XV. 25. Ex translatione criminis causa
constat, cum fecisse nos non negamus, sed aliorum peccatis coactos
fecisse dicimus: ut Orestes cum se defendit, in matrem confert crimen.
Ex remotione criminis causa constat, cum a nobis non crimen, sed cul-
pam ipsam amovemus et vel in hominem transferimus vel in rem quam- 15
piam conferimus. In hominem transfertur, ut si accusetur is, qui P.
Sulpicium se fateatur occidisse, et id iussu consulum defendat et eos
dicat non modo imperasse, sed rationem quoque ostendisse, quare id
facere liceret. In rem confertur, ut si quis, ex testamento quod facere
iussus sit, ex plebiscito vetetur. Ex comparatione causa constat, cum 20
dicimus necesse fuisse alterutrum facere, et id, quod fecerimus, satius
fuisse facere. Ea causa huiusmodi est: C. Popillius, cum a Gallis obsi-
deretur neque effugere ullo modo posset, venit cum hostium ducibus
in collocutionem; ita discessit, ut impedimenta relinqueret, exercitum
educeret. Satius esse duxit amittere impedimenta quam exercitum ; 25
exercitum eduxit, impedimenta reliquit: arcessitur maiestatis. XVI. Quae
constitutiones et quae constitutionum partes sint, videor ostendisse.
Nunc quo modo eas et qua via tractari conveniat, demonstrandum est,
si prius aperuerimus, quid oporteat ab ambobus in causa destinari, quo
ratio omnis totius orationis conferatur.

30

26. Constitutione igitur reperta, statim quaerenda est ratio. Ratio est, quae causam facit et continet defensionem, hoc modo, ut docendi causa in hac potissimum causa consistamus: Orestes, cum confiteatur se occidisse matrem, nisi attulerit facti rationem, perverterit defensionem. Ergo affert eam, quae nisi intercederet, ne causa quidem esset. Illa 35 enim, inquit, patrem meum occiderat. Ergo (ut ostendi) ratio ea est, quae continet defensionem, sine qua ne parva quidem dubitatio potest

evenire RT.

1. occiderat, cui frater esset, supplicium sumpsit Lamb. Sch., idemque placebat Ernestio. 2. aperuisset unus Gryphii et Gothanus, Sch. testamento manumissus PAFRT: manumissus testamento BE. 5. reus om. PAFRT. Nos seclusimus. 6. non fere potest AFRT et corr. ab antiqua m. P, qui pr. om. non, item L: fere non potest E, non potest fere B. 7. exstant PRT: constant ABFE. (exstant recte facta multa pr. T, recte facta multa exstant corr. T.) - 10. in ante consilium om. AFT. 13. conferens PT. 16. accusatur PBT, accusaretur AFR. 17. defendit B. 23. fugere PABERT. 24. ut impedimenta PABFRT: ut, si impedimenta cum Gryphii uno et Leid. sec. Alterum efficacius. 26. accersitur PFT.

[ocr errors]

E.

31. Vv. Ratio est om. PABRT, servat F. 33. V. causa ante v. consistamus habent omnes nostri omissum a L. et Graevio. et pr. T, Or. cum fateatur corr. T. PABFRE. 36. est ea B, L.

34. pervertit T, 37. ne] nec T, neque F. Ut

Orestes confitetur PAFR

pervertet L. Ut nos,
nos, PABR.

4

4

remorari damnationem. Inventa ratione firmamentum quaerendum est, id est, quod continet accusationem, quod affertur contra rationem defensionis, de qua ante dictum est. Id constituetur hoc modo: Cum usus fuerit Orestes ratione, hoc pacto: lure occidi, illa enim patrem 5 meum occiderat; utetur accusator firmamento, hoc pacto: Sed non abs te occidi neque indemnatam poenas pendere oportuit. Ex ratione defensionis et ex firmamento accusationis iudicii quaestio nascatur oportet, quam nos iudicationem, Graeci zpívóμɛvov appellant. Ea constituetur ex coniunctione firmamenti et rationis defensione, hoc modo: Cum dicat 10 Orestes se patris ulciscendi causa matrem occidisse, rectumne fuerit sine iudicio a filio Clytaemnestram occidi. Ergo hac ratione iudicationem reperire convenit. Reperta iudicatione omnem rationem totius orationis eo conferri oportebit. XVII. 27. In omnibus constitutionibus et partibus constitutionum hac via iudicationes reperientur, praeterquam 15 in coniecturali constitutione. Nam in ea nec ratio, quare fecerit, quaeritur, fecisse enim negatur; nec firmamentum exquiritur, quoniam non subest ratio. Quare ex intentione et infitiatione iudicatio constituitur, hoc modo: Intentio, Occidisti Aiacem. Infitiatio, Non occidi. Iudicatio, Occideritne. Ratio omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, ad 20 hanc iudicationem conferenda est. Si plures erunt constitutiones aut partes constitutionum, iudicationes quoque plures erunt in una causa; sed omnes simili ratione reperientur.

Sedulo dedimus operam, ut breviter et dilucide, quibus de rebus adhuc dicendum fuit, diceremus. Nunc quoniam satis huius voluminis 25 magnitudo crevit, commodius est in altero libro de ceteris rebus deinceps exponere, ne qua propter multitudinem litterarum possit animum tuum defatigatio retardare. Sed si quo tardius haec, quam studes, absolventur, cum rerum magnitudini, tum nostris quoque occupationibus assignare debebis. Verumtamen maturabimus et, quod negotio deminu30 tum fuerit, exaequabimus industria, ut pro tuo in nos officio et nostro in te studio munus hoc accumulatissime tuae largiamur voluntati.

2. id quod (om. est) AFR.

5. pacto] modo ABRT et rc. F. 11. sine iudicio a filio PABFRT : a filio sine iudicio E. 15. constitutionem. In ea pr. P, constitutione. In ea F, corr. P, Graev.

-

26. possit tuum defatigatio animum B, animum tuum possit defetigatio (sic) T. 27. Sed om. PF et pr. T, Sed quoniam R. Fort. Sed si qua. OR. 29. deminutum PAFR: diminutum BTE.

RHETORICORUM

AD

C. HERENNIUM

LIBER SECUNDUS.

I. 1. In primo libro, Herenni, breviter exposuimus, quas causas recipere oratorem oporteret et in quibus officiis [artis] elaborare conveniret et ea officia qua ratione facillime consequi posset. Verum, quia neque de omnibus [rebus] simul dici poterat et de maximis rebus primum scribendum fuit, quo cetera tibi faciliora cognitu viderentur, ita nobis placitum s est, ut ea, quae difficillima essent, potissimum conscriberemus.

Causarum tria sunt genera: demonstrativum, deliberativum, iudiciale. Multo difficillimum iudiciale est; ergo id primum absolvemus. Hoc et priore libro egimus, cum de quinque oratoris officiis tractaremus, quorum inventio et prima et difficillima est; eaque nobis erit hoc 10 libro propemodum absoluta; parvam partem eius in tertium volumen transferemus. 2. De sex partibus orationis primum scribere incepimus: in primo libro locuti sumus de exordio, narratione, divisione, nec pluribus verbis, quam necesse fuit, nec minus dilucide, quam te velle existimabamus. Deinde coniunctim de confirmatione et confutatione di-15 cendum fuit. Quare genera constitutionum et earum partes aperuimus; ex quo simul ostendebatur, quomodo constitutionem et partes constitutionis causa posita reperiri oporteret. Deinde docuimus, iudicationem quemadmodum quaeri conveniret; qua inventa curandum, ut omnis ratio totius orationis ad eam conferatur. Postea admonuimus esse causas 20 complures, quibus plures constitutiones aut partes constitutionum accommodarentur. II. Reliquum videbatur esse, ut ostenderemus, quae ratio

2. V. artis deletum a Lamb.

[ocr errors]

1. oratorem recipere AFRT, recipere oratores B. et Sch. nos seclusimus: quibus partibus officiis (officii F et pr. A) artis PAFRT. Ut Ernestius, B atque in PR secunda manus vulgatam lectionem exhibet. 3. quia] quod PBFT, qui A. 4. rebus post v. omnibus cum Codd. aliquot expunxit Sch. Nos seclusimus. maximis rebus PABFRT cum plerisque maximis E. (Hic pro certo v. rebus suo loco positum est neque facile eo carere possumus.) 5. itaque R et corr. T. 6. scriberemus PAFRT. Graev. 8. iudiciale est PAFRT: est iudiciale BE. 9. libro. de oratoris officiis quinque inventio P, libro egimus cum de oratoris officiis tractaremus quinque, quorum inventio AB, libro egimus, cum de oratoriis (sic) tractaremus officiis quinque, quorum inventio F, libro egimus, cum de oratoris officiis tractavimus V. quorum V. inventio T. 10. eaque PAB: ea quoque FRTE. hoc libro PABFRT: hoc in libro E. 11. parvam PF: et parvam E, sed parvam ABRT. 12. transferemus ubi de T. mibi haec tria verba. OR.) 15. coniuncte BT, 17. partem ABF. 19. convenisset AFR. accommodarentur expunxit Sch.)

stea

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

13. in libro primo B. (Suspecta coniunctae P. 16. harum AFT. 21. in quibus PAFRT.

(Vv. Po

14

4

posset inventiones ad unam quamque constitutionem aut partem constitutionis accommodare. Et item quas argumentationes, quas Graeci лxɛonμata appellant, sequi, quas vitare oporteret; quorum utrumque pertinet ad confirmationem et confutationem. Deinde ad extremum docebi5 mus, cuiusmodi conclusionibus orationum uti oporteat; qui locus erat extremus de sex partibus orationis.

Primum ergo quaeremus, quemadmodum quamque causam tractari conveniat. Et nimirum coniecturalem, quae prima quacque difficillima est, potissimum consideremus. 3. In causa coniecturali narratio accusa10 toris suspiciones interiectas et dispersas habere debet, ut nihil actum, nihil dictum, nusquam ventum aut abitum, nihil denique factum sine causa putetur. Defensoris narratio simplicem et dilucidam expositionem debet habere, cum attenuatione suspicionis. Huius constitutionis ratio in sex partes est distributa: probabile, collationem, signum, argumen15 tum, consecutionem, approbationem. Horum unum quidque quid valeat, aperiemus. Probabile est, per quod probatur expedisse [reo] peccare et ab simili turpitudine hominem nunquam abfuisse. Id dividitur in causam et in vitam. Causa est ea, quae induxit ad maleficium commodorum spe aut incommodorum vitatione, ut cum quaeritur, num quod 20 commodum maleficio appetierit, num honorem, num pecuniam, num dominationem; num aliquam cupiditatem amoris aut eiusmodi libidinis voluerit explere; aut num quod incommodum vitarit, inimicitias, infamiam, dolorem, supplicium. III. 4. Hic accusator in spe commodi cupiditatem ostendet adversarii, in vitatione incommodi formidinem 25 augebit: defensor autem negabit fuisse causam, si poterit, aut eam vehementer extenuabit; deinde iniquum esse dicet omnes, ad quos aliquid emolumenti ex aliqua re pervenerit, in suspicionem maleficii devocari; deinde vita hominis ex ante factis spectabitur. 5. [In quo] primum considerabit accusator, num quando simile quid fecerit. Si 30 id non reperiet, quaeret, num quando venerit in similem suspicionem ; et in eo debebit esse occupatus, ut ad eam causam peccati, quam paullo ante exposuerit, vita hominis possit accommodari, hoc modo: Si dicet pecuniae causa fecisse, ostendet eum semper avarum fuisse; si honoris, ambitiosum; ita poterit animi vitium cum causa peccati 35 conglutinare. Si non poterit par animi vitium cum causa reperire, reperiat dispar. Si non poterit avarum demonstrare, demonstret corruptorem vel perfidiosum, si quo modo poterit; denique aliquo aut quam plurimis vitiis contaminabit personam; deinde qui illud fecerit

Graev.

2. item quales B, L, 3. quas RT: et quas BE, quales PABF. (Quinque ergo nostrorum om. et.) vitare R: vitari ABFT, vetari superscr. i P. 6. proximus PAFTE. In T altera lectio supra scripta est. (postremus cum Codd. Graevii Graev. Sch.) 8. Et nimirum coniecturalem quae prima quaeque difficillima est T: Et nimirum coniecturalem, quae prima et difficillima est E, Et nimirum quamque difficillima est P, Et nimirum quaeque difficillima est F et pr. A, Et nimirum ut quaeque difficillima est B, Et nimirum coniecturalem eam quae difficillima est B, Et nimirum coniecturalem eam quae prima quaeque difficillima est R. 16. reo om. PAFT. Nos seclusimus. 17. ab PABFRT: a E. 21. eiusmodi PABFRT: huiusmodi E. 24. ostendet de Gruteri coni. expunxit Sch. 25. potuerit AR. 28. In quo om. PAFR et pr. T. Nos seclusimus. 29. primum PABFRT: primo 35. animi om. B aliique, expunxit Sch. Sed veluti uno vocabulo scriptor eo videtur usus esse.

E.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

37. quoquo AT.

[ocr errors]

38. contaminare PF, Erf.

1

« PreviousContinue »