Fontes iuris romani antiqui

Front Cover
I.C.B. Mohr, 1887 - Inscriptions - 422 pages

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 215 - Renuntiatum est nobis esse homines qui novum genus disciplinae instituerunt ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt.
Page 206 - Quse fraudationis causa gesta erunt, cum eo qui fraudem non ignoraverit ; de his curatori bonorum, vel ei cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo. Idque etiam adversus ipsum, qui fraudem fecit, servabo.
Page 33 - Graeci iraipe1av vocant. His autem potestatem facit lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant.
Page 20 - Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent praedicabatur.
Page 193 - ... ipsius actio exempta esse dicetur: earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re experiundi potestas erit: item si qua alia mihi...
Page 289 - Equidem nihil commodius invenio quam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi : eundem vectigali inposito recepi, tri3 cena milia annua daturus.
Page 191 - ... qui earn, quae in potestate ejus esset, genero mortuo, cum eum mortuum, esse sciret, intra id tempus, quo elugere virum moris est, antequam virum elugeret, in matrimonium collocaverit eamve sciens quis uxorem duxerit non jussu ejus, in cujus potestate est : et qui eum, quem in potestate haberet, earn, de qua supra comprehensum est, uxorem ducere passus fuerit : quive suo nomine non jussu ejus, in cujus potestate esset, ejusve nomine quem quamve in potestate haberet bina sponsalia binasve nuptias...
Page 379 - Comitium ab eo quod coibant eo comitiis curiatis et litium causa, curiae duorum generum, nam et ubi curarent sacerdotes res divinas, ut curiae veteres, et ubi senatus humanas, ut Curia Hostilia, quod primum aedificavit Hostilius rex.
Page 24 - Ac de iure qnidem praediorum sanctum apud nos est iure civili, ut in iis vendendis vitia dicerentur, quae nota essent venditori. Nam, cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta; quicquid enim esset in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari opor66 tere.
Page 1 - Et quidem initio civitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit, omniaque manu a regibus gubernabantur. Postea, aucta ad aliquem modum civitate, ipsum Romulum traditur populum in triginta partes divisisse, quas partes curias appellavit propterea, quod tune rei...

Bibliographic information