Page images
PDF
EPUB

in ordinem verborum reciperetur aut, ubi expelli debuit, ex adnotatione id intellegeretur.

Deinde quod inter syllogae huius praecipua merita fuit, ut quotiens denuo ederetur, prodiret, id quod ipse Brunsius quartae iure praescripsit, auctior emendatior, id in quinta ego curavi ut retineret, ita tamen, ut abstinerem ab ea oneranda; ipsa enim brevitate sua vel maxime et nitet et prodest. Praeter duo monumenta, legis fortasse Rubriae fragmentum Atestinum (p. 100) et decretum pontificum (p. 221), pro quartae editionis supplemento a me seorsum emissa a. 1881, quid in hac editione accesserit, ex tabula subiecta cognoscetur.

Edicti perpetui reliquias cum viderem post egregias curas Ottonis Lenel (das Edictum perpetuum, ein Versuch zu dessen Wiederherstellung. Lipsiae 1883) non posse repeti, ut repetiverat Brunsius, ad recensionem Rudorffianam, ab ipso Lenelio impetravi, ut eum laborem in se reciperet. Praeter eum, qui tam insigni tractatu librum hunc exornavit, multi viri docti tam philologi quam iuris periti et Brunsii causa carae memoriae viri et mea alii aliis locis me adiuverunt, quorum nomina suis locis reperientur.

In ipsa editione curanda egregius iuvenis Behrendt Pick strenuam et sollertem operam mihi praestitit.

Scripsi Berolini d. XXII Nov.

a. MDCCCLXXXVI.

TH. MOMMSEN.

PRAEFATIO

EDITIONIS QUARTA E.

Tertiam vix emiseram huius libelli editionem, cum nova in lucem prodiere iuris monumenta gravissima haec: tabulae ceratae Pompeianae, novae tabulae Ursonenses, lex metalli Vipascensis. Quae libello deesse quo magis dolebam, eo libentius bibliopolae cedo novam iam nunc poscenti editionem. In qua adornanda hoc primum curavi, ut tria illa monumenta reciperentur; dein et alia quaedam minora et rogante amico collega orationem Claudii de iure honorum Gallis dando adieci. Cetera non mutavi, nisi quod cuncta novis curis pertractavi, praetoris edictum accuratius redegi, Bantinae tabulae epicrisin Buechelerus benevole adhibuit. De ratione philologa nunc cum filio Ivone Bruns philologo potui deliberare.

Scripsi Berolini mense Octobri a. MDCCCLXXIX.

EX PRAEFATIONE EDITIONIS TERTIAE.

In hac nova editione summam opusculi rationem atque dispositionem mutandam mihi non esse arbitratus sum; singulas autem partes emendavi atque ampliavi: recipere potui legis coloniae Genetivae Iuliae fragmenta a. 1871 reperta et contractuum cautiones e triptychis Transsilvanis a Mommseno in corpore inscr. Latin. editas; praetoris edictum perpetuum, quatenus servatum nobis est addidi, ut taceam de minoribus quibusdam tam legum quam negotiorum speciebus adiectis; lex Osca tabula Bantinae auctore Fr. Buecheler, collega Bonnensi, interpretatione philologica instructa est, lex collegii aquae fullonicae a Mommseno retractata; XII tabularum fontes accuratius adlegavi.

Gratias ago Th. Mommsen, qui in hac ut in priore editione consilio et ope ferenda me adiuvare nunquam destitit, et Herm. Oldenberg, philologo, cuius ope usus sum in quavis re ex arte philologa diiudicanda.

Mense Octobri a. MDCCCLXXV.

EX PRAEFATIONE EDITIONIS SECUNDAE.

In adornanda huius collectionis nova editione prioris fundamenta, usu comprobata, retinenda censui; ceterum id egi, ut addendo et emendando quasi manuale quoddam fontium iuris antiqui usque ad saeculum tertium p. Chr. n. nunc pararem. Retinui igitur trium partium dispositionem: legum, negotiorum, scriptorum. Earum autem in primam, praeter legum regiarum et XII tabularum reliquias, nunc leges, quae proprie sic appellabantur, omnes omnino recepi, quarum verba genuina aut inscriptionibus aut libris nobis tradita sunt, ut uno quasi in conspectu perspici atque inter se comparari possint; eandemque secutus rationem etiam senatus consulta omnia, quae ad ius pertinent, adieci. E ceteris senatus consultis itemque ex edictis privilegiis nonnisi gravissima quaeque, artiore vinculo cum iure coniuncta, recepi.

Pars secunda omnia nunc continet negotia, quae inscriptionibus nobis tradita sunt usque ad saeculum tertium. Additae sunt titulorum quorundam sepulcralium partes ad ius negotiaque civilia spectantes.

Tertia pars certa ratione certisque finibus circumscribi vix potest. Scriptores iuris consultos prorsus omisi, cum separatim editi sint in Huschkii iurisprudentia anteiustiniana. Ex reliquis autem auctoribus remotiores tantum exscripsi, qui maiorem quandam in iuris doctrina habent auctoritatem. Quodsi vero quis dicat, etiam alios fuisse recipiendos, aliosve ex iis fuisse

X

eligendos locos, sibi habeat, infitias non ibo: liberum quoddam in tali re concedendum est arbitrium; utique cavendum mihi erat, ne nimia fieret libelli moles.

Penitus recedendum a priore editione mihi erat in constituendis tam legum quam ceterorum locorum lectionibus. Etenim abstinendum erat ab omni cui indulseram licentia, ne sermonem antiquum in recentiorem converterem neve ullo alio modo legitimas scripturas mutarem; praesertim in inscriptionibus accuratissime archetyporum textum (etiam si orthographiam spectas) servavi. Necessarias vitiorum emendationes ubique aut notis aut litterarum forma indicavi; notas vero, tam criticas quam litterarias et exegeticas, ad artos libri manualis fines redegi. Quicunque igitur accuratius aliquem locum tractare volet, ad uberiores inscriptionum collectiones aliosve libros accedat necesse est. Tantum etenim abest, ut avocare ab iis velim, ut invitare viamque ad eos aperire propositum habeam.

In titulis sepulcralibus et in omnibus, quos e scriptoribus recepi, locis brevitatis studio multa quidem, quae ad rem meam facere mihi non videbantur, omisi, semper autem certis quibusdam signis id indicavi. 'Si plus minusve secuerim, se fraude esto'.

Gratias ago Th. Mommsen, qui inscriptionum apographa comiter mecum communicavit, et Henrico Dressel philologo, quem de re grammatica consulebam.

Mense Decembri a. MDCCCLXX.

« PreviousContinue »