Page images
PDF
EPUB

-

6. a. Cicero (1. c.): Haec praeterea sunt in legibus -: 'servilis unctura tollitur omnisque circumpotatio." 'Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae praetereantur.' b. Fest.: Murrata potione usos antiquos indicio est, quod XII tab. cavetur, ne mortuo indatur.

7. QUI CORONAM PARIT IPSE PECUNIAVE EIUS [HONORIS] VIRTUTISVE

ERGO ARDUUITUR EI

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

NEVE AURUM ADDITO. AT CUI AURO DENTES IUNCTI ESCUNT,

AST IM CUM ILLO SEPELIET URETVE, SE FRAUDE ESTO.

9. Cicero (de leg. 2,24,61): rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adici aedes alienas invito domino.

10. Cicero (leg. 2,24,61): forum bustumve usu capi vetat.

[ocr errors]

rent (funera) lectique plures sternerentur, id quod ne fieret, lege sanctum est; excipit mortem. Verba credoque quod est in codd. leguntur post inpositam iubet (vide adn. ad 8,7); transposuit ea ita ut nos dedimus Schoemann (opusc. 3,386), quem secutus est Sch. 55. Dirksenus aliique propriam ex is legem constituerunt, Hu. 143 ea inseri iussit post praetereantur (v. 6a), perperam. Cf. Cuiac. ad Papin. quaest. l. II, ad D. 3,2,25,1.

6. a. Circumpotatio libri boni; circumportatio alii, quod praefert Hu. p. 139. Reliqua quoque dedimus ut tradita accepimus, nisi quod libri nec acerrae; Manutius et Huschkius post respersio ins. sit et pro praetereantur scribunt praeferantur. Cf. Leg. Num. 1. Fest. Resparsum. Acerra.

7. Plin. (n. h. 21,3,7): ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant, et servos suos equosque mittebant. Inde illa XII tab. lex: qui coronam parit ipse pecuniave eius (honoris inseruit Schoell collato loco Festi v. ergo: statua donatus est honoris virtutisve ergo) virtutisve ergo (si inseruit Schoell) arguitur (sic vel duitur libri Pliniani, arduuitur Schoell) ei.' Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici, nemo dubitavit. Cic. (de leg. 2, 24,60): Illa iam significatio est, laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei, qui peperisset, et eius parenti sine fraude esse lex impositam iubet. Post ei supplet Sch. parentique eius, se fraude esto. Mo. Staatsrecht 12,411 n. 2 verba sic constituit: qui coronam parit ipse pecuniave eius, virtutisve ergo duitur ei, [ast ei parentive eius mortuo domi forisve imponetur, se fraude esto].

addito', quam

8. Cic. (de leg. 2,24,60): Qua in lege cum esset: 'neve humane excipiat altera lex [intellegite quod similiave exciderunt. T¤. M.] praecepit altera lege: 'at (ut libri) cui a. d. iuncti escunt (essent libri)

esto.

9. 10. Cic. (de leg. 2,24,61): Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cavet; nam quod 'rogum domino', incendium veretur acerbum; quod autem forum, id est vestibulum sepulcri, bustumve usucapi vetat, tuetur ius sepulcrorum. Cf. Fest. Forum. Bustum,

TABULA XI.

1. Cicero (de rep. 2,36.37): (Decemviri) cum X tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum Xviros alios subrogaverunt, iniquarum legum additis conubia

essent, inhumanissima lege sanxerunt.

[ocr errors]

qui duabus tabulis ut ne plebi cum patribus

2. Macrobius (sat. 1,13,21): Tuditanus refert, Xviros, qui tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit auctores.

3. Cic. (ad Att. 6,1,8): E quibus (libris de rep.) unum fotopixòv requiris de Cn. Flavio Anni f. Ille vero ante Xviros non fuit. Quid ergo profecit, quod protulit fastos? Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis.

-

XI. 1. Cf. Dion. (10,60): οἱ δὲ περὶ τὸν ̓Αππιον τοὺς λοιποὺς συγγρά ψαντες νόμους ἐν δέλτοις δυσὶ καὶ ταύτας ταῖς πρότερον εξενεχθείσαις προσέ θηκαν· ἐν αἷς καὶ ὅδε ὁ νόμος ἦν, μὴ ἐξεῖναι τοῖς πατρικίοις πρὸς τοὺς δηpotixods êmiyapías auváļai. Liv. (4,4): Hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non Xviri tulerunt paucis his annis pessimo exemplo publico cum summa iniuria plebis? Gai. l. VI ad XII (D. 50,16,238): Plebs est ceteri cives sine senatoribus.

-

2. Macrobii locum a Goth. et Dirk. reiectum vindicavit huic tabulae Mo. Chron. 31,210; C. I. L. 1,361. Cf. Leg. Rom. 6. Macr. (sat. 1,13,12.15): alternis annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque intercalabant post vicesimum et tertium diem eius (Februarii) intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis; deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant V, post intercalationem subiungebant. Cens. (d. d. nat. 20,6): cum intercalarium mensem 22 et 23 dierum alternis annis addi placuisset, in mense potissimum Februario inter Terminalia et Regifugium intercalatum est. Celsus dig. (D. 50,16,98,1): Cato putat, mensem intercalarem additicium esse; omnesque eius dies pro momento temporis observat extremoque diei mensis Februarii attribuit Q. Mucius. Cf. Mommsen, Chronol. 18-40. Huschke, röm. Stud. 1,54–60.

3. Ex hoc Ciceronis loco effecit Mo. (Chron. 31,210; C. I. 361) regis Numae tabulam fastorum, ex penetralibus pontificum prolatam XII tabulis insertam esse. Quam sententiam secutus Sch. (63.156) non dubitavit universam tab. XI fastis explere, prout ex Iulianis restitui possunt. Id quod iusto audacius fecisse mihi videtur, cum fastos qua ratione Xviri perscripserint certa ratione constitui non possit. Cf. Hu. Stud. 279. Nihilominus fastos Iulianos XII tabulis subicere placuit. Cf. Cic. (p. Mur. 11): Posset agi lege necne, pauci quondam sciebant; fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur, a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebantur. Inven

TABULA XII.

1. Gaius (4,28): Lege introducta est pignoris capio, veluti lege XII tab. adversus eum, qui hostiam emisset nec pretium redderet; item adversus eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in sacrificium, impenderet.

[ocr errors]

2. a. SI SERVUS FURTUM FAXIT NOXIAMVE NO[X]IT. b. Gai. (4,75.76): Ex maleficiis filiorum familias servorumque — noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominove aut litis aestimationem suffere, aut noxae dedere Constitutae sunt aut legibus aut edicto praetoris: legibus velut furti lege XII tabularum cet.

[ocr errors]

3. SI VINDICIAM FALSAM TULIT, SI VELIT IS

TRIS DATO, EORUM ARBITRIO

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

TOR ARBITROS

FRUCTUS DUPLIONE DAMNUM DECIDITO.

4. Gaius l. VI ad XII (D. 44,6,3): Rem, de qua controversia est, prohibemur (lege XII tab.) in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, sed duplum utrum fisco an adversario praestandum sit, nihil exprimitur.

5. Livius (7,17): in XII tabulis legem esse, ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset.

tus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit. Plin. (n. h. 33,1,17): Hic (Cn. Flavius) publicatis diebus fastis quos populus a paucis principum quotidie petebat cet. Liv. (9,46): Cn. Flavius civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur. Macr. (sat. 1,15): Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis patribus in omnium notitiam proderentur cet. Val. Max. 2,5,2. Diod. 20,36. XII 1. Cf. Fest. Daps. D. 50,16,238,2.

2. Ulp. ad ed. (D. 9,4,2,1): Celsus differentiam facit inter 1. Aquiliam et legem XII tab. Nam in lege antiqua, si servus sciente domino furtum fecit, servi nomine actio est noxalis, nec dominus suo nomine tenetur; at in lege Aquilia, inquit, dominus suo nomine tenetur, non servi. Sed si placeat, quod Iulianus scribit: si nocuit (noxit em. Pithoeus)', etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici, etiam servi nomine cum domino agi posse noxali iudicio. Cf. Fest. Noxia. D. 47,6,5; 50,16,238,3. Paul. sent. 2,31,7.

3. Fest. Vindiciae. Totum locum v. infra in Festi epitome.

5. Liv. (7,17): In secundo interregno (a. 399) orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur; intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat: esset'; iussum populi et suffragia esse. Cf. Liv. 9,34 ex oratione

*in XII

FRAGMENTA INCERTAE SEDIS.1

1. Festus: Nancitor (nanxitor Mueller) in XII nactus erit, prenderit. Fortasse ad XII. 12,1 respicitur; nam etiam in foedere Latino est: si quid pignoris nancitur.

2. Festus: Quando in XII

cum c littera ultima scri

significat 'supplico', ut in

[ocr errors]

bitur [Intellegi quandoc hodie constat. TH. M.].
3. Festus: Sub vos placo'
legibus transque dato' et 'endoque plorato'.

[ocr errors]

Cf. 1,9. Sch. 29. 4. Donat. (ad Ter. Eun. 3,3,9): 'dolo malo' quod apxaïoμòs est, quia sic in XII a veteribus

addidit 'malo' scriptum est.

5. Cicero (de rep. 2,31): ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus.

6. Cicero (de off. 3,31): Nullum - vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores artius esse voluerunt; id indicant leges in XII tabulis.

7. Plinius (nat. hist. 7,60,212): XII tabulis ortus et occasus nominantur.

[ocr errors]

Cf. 1,9.

8. Gaius (1,122): olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupondii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicuti ex lege XII tab. intellegere possumus. Cf. Mo. röm. Münzwesen. p. 175.

9. Gaius 1. V ad XII (D. 50,16,230): Duobus negativis verbis quasi permittit lex (XII tab.) magis quam prohibuit: idque etiam Servius (Sulpicius) animadvertit.

10. Gaius l. VI ad XII (D. 50,16,238,1): 'Detestatum' est testatione denuntiatum.

11. Sidonius Apollinaris (ep. 8,6,7): Per ipsum fere tempus,

P. Sempronii tr. pl.: nemo eorum (censorum) XII tab. legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? Immo vero omnes sciverunt.

[ocr errors]

1) Omisi ex Schoelliana appendice fr. 7: Aug. (de civ. dei 21,11): Octo genera poenarum in legibus' esse, scribit Tullius. Fortasse addendum duicensus propter glossam lexici Philoxeniani: duicensus ditaß. (XII tabulis emendat Vulcanius), δεύτερον ἀπογεγραμμένος collato loco Festi ep. p. 66: duicensus dicebatur cum altero, id est filio census. Cf. M. Cohn, Ztschr. d. Sav.St. Rom. 2,113.

ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat 'proquiritata".

TABULA FASTORUM IULIANORUM.

Fastorum qui fuerunt ante Caesarem tabula ad nos non pervenit, anni Iuliani una paene integra, aliarum fragmenta maiora minora, quae omnia edita et illustrata sunt a Mommseno C. I. L. 1,239–412, cui supplementa addiderunt idem in Eph. epigr. vol. 3 p. 5-10. 85. 86. vol. 4 p. 1.2 et Henzenus C. I. L. 6,625–636. Cum autem a Caesare in fastis nil sit mutatum, nisi quod X novos dies mensibus XXIX dierum inseruit et ferias quasdam adiecit, fasti antiqui in universum etiam ex Iulianis intellegi possunt. Illa tabula, quae dicitur Maffeiana, confecta videtur inter a. 746 et 757 u. c. In parte superiore effracta quaedam ex aliis fastis supplevi. Tabulam exhibui e Mo. recensione (p. 303–309. 412.) omissis tantum iis quae in hac, ut in reliquis fastorum tabulis, litteris minoribus adnotata erant ad ludos sacrave pertinentia. Dierum numeros adieci. Ceterum qui accuratius rem perspicere vult, legat necesse est, quae Mo. disputavit de differentiis inter hos ceterosque fastos deque usu fastorum in iudiciis ordinandis p. 366. 367.

Litterae A-H continuo repetitae dies nundinales (quasi hebdomadis, sed octo dierum) indicant. Dierum nominatorum compendia haec inveniuntur: K(alendae), Non(ae), Eid(us), Pr(idie), Agon(ia), Arm(ilustrium), August(alia), Car(mentalia), Cer(ialia), Cons(ualia), Div(alia), Equ(irria), Fer(alia), Font(inalia), Ford(icidia), Furr(inalia), Lar(entalia), Lem(uria), Liberalia), Lucar(ia), Luper(calia), Matr(alia), Meditr(inalia), Nept(unalia), Opal(ia), Opic(onsiva), Par(ilia), Poplif(ugium), Port(unalia), Q(uandoc) R(ex) C(omitiavit) F(as), Q(uandoc) St(ercus) D(elatum) F(as), Quin(quatrus), Quir(inalia), Regif(ugium), Rob(igalia), Sat(urnalia), Ter(minalia), Tub(ilustrium), Vest(alia), Vin(alia), Volc(analia), Volt(urnalia).

Diei condicionem indicant litterae singulares F - N — N — FP EN - C. Ex his prima significat diem fastum, quinta endotercisum sive intercisum, sexta comitialem. De notis N et NP (pro qua etiam NF invenitur) ambigitur; quamquam ad nefastos dies utramque spectare extra controversiam est. Alteram significare non posse, ut multi putarunt, N(ef.) P(osterior) vel (Prior), P(arte), P(rincipio), Mo. 367 ostendit. Dies N signati a diebus N sive N notatis ita differre arbitratur Mo., ut illi tristes sint et cum religione coniuncti, hi ferias habeant hilares' (Fest. Nep.), unde Hu. (Stud. 238) notas ita explicat: N(ef.) P(urus) vel N(ef.) F(eriatus) vel F(estus). Momms. notam ortam esse putat ex vetere litterae N forma. Notam denique FP, quae in uno tantum die (19. Aug.) invenitur, Hu. 193 explicat F(astus) P(urus), Mo. incertam relinquit.

« PreviousContinue »