Page images
PDF
EPUB

d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt): cum ad reficiendos rivos specusque per[tineat, ut spatium circa eos pateat neve quicquam ad eos ponatur, quo impediantur a]quae1 et opera publica corrumpantur, placere, circa fontes et fornices et muros2 utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent et specus intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes vacuos relinqui ita, ut neque monumentum in is locis neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret: si quae nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur, praeterquam si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis adversus ea conmiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset qui adversus hoc S.C. conmisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur; deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum.

12. SC. de mense Augusto a. 746.

(Macrobius, Sat. 1,12,35: Augustus deinde (mensis) est, qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex SC., cuius verba subieci:)

Cum imperator Caesar Augustus mense Sextili et primum consulatum inierit et triumphos tres in urbem intulerit et ex Ianiculo legiones deductae secutaeque sint eius auspicia ac fidem, sed et Aegyptus hoc mense in potestatem populi Romani redacta sit finisque hoc mense bellis civilibus inpositus sit, atque ob has causas hic mensis huic imperio felicissimus sit ac fuerit, placere senatui, ut hic mensis Augustus appelletur.

13. SC. de collegiis.

(Caput ex SC. de collegiis titulo collegii Lanuvini insertum est, quem integrum v. inter Negotia.)

[ocr errors]
[ocr errors]

1) [In codice omissa ad sententiam explevi. TH. M.] 2) extra urbem excidisse credit Buech. 3) Ita Buech. pro: et extra urbem. 4) Anni 746 esse SC. Cens. de d. nat. 22 dicit. Cf. Suet. Oct. 31, Dio 55,6. 5) Macr. addit: Item plebiscitum factum ob eandem rem Sex Pacuvio tr. pl. rogante. 6) Augusto hoc SC. adtribuit Mo. de collegiis p. 81.

14. SC. Vellaeanum a. 46.

(Ulpianus XXIX ad edictum:1 Postea factum est SC., cuius SCti verba haec sunt:)

Quod M. Silanus et Velleus Tutor cos.2 verba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, quid de ea re fieri oportet,

de ea re ita censuere: quod ad fideiussiones et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertinet: tametsi ante videtur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio [sit] neve in eas actio detur, cum eas virilibus officiis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum, recte atque ordine facturos, ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus voluntas servetur.

15. SC. Ostorianum (ante a. 47).

(Ulpianus 1. XIV ad Sabinum: SCto, quod factum est Claudianis temporibus Velleo Rufo et Osterio Scapula cos. de adsignandis libertis in haec verba cavetur:)

Si, qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona

[ocr errors]

1) D. 16,1,2,1. 2) Valerium Asiaticum, qui cum M. Silano a. 46 consul fuit, mox se abdicasse Dio 60,27 narrat. Cui suffectum esse Q. Sulpicium Camerinum apparet ex edicto Claudii infra cap. VII relato. Huius in locum kal. Iuliis successisse videtur Vellaeus (ita enim hoc nomen scribendum est) is, a quo derivatum est vocabulum senatusconsulti ab auctoribus receptum. 3) D. 38,4,1 pr. [Cum in I. 3,8,3 scriptum sit: SCto, quod Claudianis temporibus factum est Suillo Rufo et Ostorio Scapula cos., dubium est, utro loco erratum sit. Solet praeferri quo institutiones ducunt Suillii nomen crediturque esse is qui saepius commemoratur apud Tacitum sub nomine P. Suillii, Suillius Rufus appellatus apud Plinium h. n. 7,5,39, P. Suillius Rufus consul loco secundo (prior deficit lapide rupto) in titulo urbano Mur. 304,4. Sed res prorsus incerta. Tн. M.] Contra Ostorius Scapula sine dubio is est qui Britanniam rexit a. 47 saepe commemoratus apud Tacitum; itaque SC. ad certum alterius consulis nomen appellare malui, cum etiam alia SCta a secundo consule nomen traxerint, ut Vell. Trebell. Iuvent. Quo anno consules ii fasces gesserint, ignoratur, nisi quod ex supra dictis intellegitur factos esse ante a. 47.

esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave esset1. Utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset, neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis, qui manumisit, perinde omnia iura servarentur2, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset.

16. SC. Claudianum (oratio Claudii) de iure honorum Gallis dando a. 48.3

[ocr errors]
[ocr errors]

(26) |

I,I.

mae rerum no[straru]m sit u Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa || potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et | 5. quidem statim ab origine urbis nostrae in quot formas | statusque res p(ublica) nostra diducta sit. |

Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis successoribus eam tradere contigit. Supervenere alieni et quidam externi, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens, 10. vicinus quidem sed tunc externus; ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. [Is] | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho Corinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi, ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi repelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam 15. migravit, regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius, nam et hoc inter auctores discrepat, insertus Servius Tullius, si nostros | sequimur, captiva natus Ocresia, si Tuscos, Caeli quondam Vi vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes postquam varia fortuna exactus cum omnibus reli- 20. quis Caeliani exercitus Etruria excessit, montem Caelium oc

[ocr errors]
[ocr errors]

.

1) est ms: 3) E tabula aenea, a. 1528 Lug2) serventur ms. duni reperta, ubi in museo urbano adservatur. Tabula tam alta quam lata est 1,95 m.; pars superior periit, inferior servata est fracta media ita, ut paucae tantum perierint litterae. Inscripta est duabus columnis, capita distincta sunt ut supra (p. 118 d.). Continet orationem Claudii in senatu de iure honorum Gallis dando habitam, qua de re v. Tac. ann. 11,23—25. Edita est a multis, in his secundum ipsam tabulam ab A. Boissieu, inscriptions de Lyon, 1846–54, pag. 136; nos damus recognitam ad aes ab Ottone Hirschfeld. 4) quod.

BRUNS, Fontes iuris. Ed. V.

12

cupavit et a duce suo | Caelio ita appellitavit1, mutatoque nomine, nam Tusce Mastarna ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei | p(ublicae) utilitate optinuit. 25. Deinde postquam Tarquini Superbi mores in visi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], | nempe pertaesum est mentes regni et ad consules, annuos magistratus, administratio rei p(ublicae) translata est. |

Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari im30. perium valentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s]-| perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? | aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? quid a consulibus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea | decemvirali regno ad consules rusus reditum? quid in [pl]u│ris distri35. butum consulare imperium tribunosque mil[itu]m || consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen tur? quid communicatos postremo cum plebe honores, non imperi | solum sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor ne nimio | in40. solentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae pro lati imperi ultra oceanum. Sed illoc potius revertar. Civitatem. .. (40).. [po]test. Sane | novo m[ore] et divus Aug[ustus av]onc[ulus meus et patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum, bonorum scilicet virorum et 5. locupletium, in hac curia esse voluit. Quid ergo? non Italicus senator provinciali potior est? Iam | vobis, cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |

II, 1.

2

Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium, 10. quam longo iam tempore senatores huic curiae confert! Ex qua colonia inter paucos equestris ordinis ornamentum L. Vestinum familiarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius liberi fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum annis promoturi dignitatis suae incrementa; ut di15. rum nomen la tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in domum consulatum intulit, quam colonia sua so1) appellitatus. 2) Explevit Otto Hirschfeld, Wiener Studien 1881

p. 268.

[ocr errors]

lidum civitatis Roma nae benificium consecuta est.1 Idem de fratre eius possum dicere, miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis | senator esse non possit. I

Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te pa- 20. tribus conscriptis, | quo tendat oratio tua; iam enim ad extremos fines Galliae Narbonensis venisti. |

Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, ami cum meum, inter imagines maiorum suorum Allo- 25. brogici nomen legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desideratis, quam ut vobis digito demonstrem, solum ipsum ultra fines | provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet. Timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus 30. adsuetos familiaresque vobis provinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae | causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de cem annos exercuerunt divom Iulium, idem opponat centum | annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis rebus nostris plus quam expertum. 35. Illi patri meo Druso Germaniam subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praestiterunt, et quidem cum a2 census novo tum opere3 et inadsue to Gallis ad bellum avocatus esset; quod opus quam arduum sit nobis, nunc cum maxime, quamvis nihil ultra, quam || ut publice notae sint facultates 40. nostrae, exquiratur, nimis | magno experimento cognoscimus.

2

17. SCC. de aedificiis non diruendis, a. 44-564.
I. Cn. Hosidio Geta, L. Vagellio cos. | X k. Octobr. S.C. |

[ocr errors]

....

[ocr errors]
[ocr errors]

2) ad. oppugnantur a

1) De Valerio Asiatico dicit, de quo v. Tac. ann. 11,2.3. 3) Cf. Livius ep. 139 ad a. 742: civitates Germaniae Druso et tumultus qui ob censum exortus in Galliis erat componitur. 4) C. I. L. 10,158 n. 1401. Haec SCC., quorum alterum intra a. 44—46, alterum a. 56 factum est, uni tabulae inscripta Herculanei circa a. 1600 reperta sunt. Tabula ipsa periit, edita autem est a. 1607 a Capaccio (hist. Neap. 2,9); alterum exemplar idque diligentius descriptum a Mommseno Parisiis investigatum a. 1850 editum est Leipz. Berichte 4,272; tertium est in epistulario Reinesii (Lips. 1660) p. 202. sed pendent exemplatria ab eodem archetypo habentque mendas communes non paucas. Utriusque SC. interpretationem dedit: Bachofen, ausgew. Lehren des röm. Civ.R. p. 187, textu Capaccii usus.

[ocr errors]
« PreviousContinue »