Page images
PDF
EPUB

Sæpe solœcismum mentula nostra facit.

2. Solæcismum. Notum ubique et omnibus qualis Zoλoxtoμòv inter et Βαρβαρισμον differentia, nec nos de iis disputare tentabimus, sed unde vox illa derivetur edocere. Duæ nempe fuere olim civitates quibus nomen Soli aut Solæ, in Cilicia

hæc, illa in insula Cypro. Cujus quum incolæ Græca quidem, sed ea corrupta et grammatices præceptis minus consentanea lingua uterentur, σολοικίζειν dictum fuit pro male et semibarbare loqui. Cæterum vid. not. 1. Ep.

XX.

AD LECTOREM GRAVEM.

CÆSARIS Augusti lascivos, livide, versus
Sex lege, qui tristis verba Latina legis:
Quod futuit Glaphyren Antonius, hanc mihi pœnam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
Fulviam ego ut futuam? Quid si me Manius oret
Pædicem, faciam? non puto, si sapiam.

Aut futue, aut pugnemus, ait. Quid, quod mihi vita
Carior est ipsa mentula? signa canant.
Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
Qui scis Romana simplicitate loqui.

* Ad lectores ed. Barb.

1. Cæsaris, etc. Duo primi versus sunt Martialis, ut et duo ultimi hexastichon intermedium Augusti erat: quod citat Poeta ad excusandam carminis sui lasciviam.

Livide. Pro invide, Zoile? an pro, tristis, severi et tetrici vultus? Eligat lector.

3. Quod futuit, etc. Fulvia uxor Marci Antonii (inquit Octavius), incitante Manio, quo ulciscatur mariti sui petulantiam in Glaphyra, sese offert mihi corrum

5

TO

[blocks in formation]

XXI.

IN LYDIAM.

LYDIA tam laxa est, equitis quam culus aheni;
Quam celer arguto qui sonat ære trochus;
Quam rota transmisso toties intacta petauro;
Quam vetus a crassa calceus udus aqua;
Quam quæ rara vagos exspectant retia turdos,
Quam Pompeiano vela negata Noto;
Quam quæ de phthisico lapsa est armilla cinado
Culcita Leuconico quam viduata suo;
Quam veteres bracha Britonis pauperis, et quam
Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
Hanc in piscina dicor futuisse marina.
Nescio piscinam me futuisse puto.

[ocr errors]

1. Lassa Vat. Equitis, etc. Equitis pro equi positum censet cum aliis Brodæus Miscell. lib. X, cap.33.

2. Trochus. Lib. XIV, ep. CLXVIII. 3. Rota petauro. Turnebus petaurum putat esse lignum per rotam a petaurista trajectum, lib. VIII, cap. 4. Cornelius Vitellius contra Georgium Merulam, cap. 13, contendit petaurum ipsum esse petauristam qui se transmittit per rotam quasi in aere volantem, unde nomen. Vide Mercur. lib. III, de arte gymnastica cap. 8.

4. Crassa. Cœnosa.

6. Quam Pompeiano, etc. Quam vela theatri Pompeiani (vide 1. IX, epigr. xxxix, 6), quæ jacent laxa, ubi non tument sublata ventis.

7. Delphitico edd. vett. Vid. Not. Var. Unde est sensus, Quas Delphi mittunt, inquit Domitius. P. Scriverius reponit de phthisico, etc.;

10

hoc est, tabe diutina ac phthisi consumptis armillæ laxæ excidunt.

8. Culcitra Ald. Junt. et Colin. Leuconio edidit Schrevel. Probanda videtur nostra scriptura magis. Leuconico, etc. Lanæ genere, quo culcitra farciebantur. Pulmannus legit, Culcita, quam pluma quæ viduata sua est. Vide, lib. XIV, epigramma CLIX.

9. Bracha, etc. Femoralia quæ Britannis et Gallis in usu. De quibus vide quæ Jos. Scalig. ad lib. IV Propertii, et Is. Casaub. ad Suet. August.

[blocks in formation]

XXII.

IN PÆDICONEM MASTURBANTEM.

MOLLIA quod nivei duro teris ore Galesi
Basia, qucd nudo cum Ganymede jaces,

Quis negat hoc nimium? sed sit satis : inguina saltem
Parce fututrici sollicitare manu.

Levibus in pueris plus hæc, quam mentula, peccat; s
Et faciunt digiti, præcipitantque virum.
Inde tragus, celeresque pili, mirandaque matri
Barba, nec in clara balnea luce placent.
Divisit natura mares: pars una puellis,
Una viris genita est : utere parte tua.

1. Duro teris ore. Barbato. Galesi. Pueri.

6. Præcipitantque virum. Ante tempus accelerant ætatem, faciem, et opus virile.

7. Tragus, etc. Hircus, fœtor alarum. Virus autem hirci redolent illi qui rem agunt veneream, qui

10

que ea ætate sunt quæ Veneri sufficit, spiritu non coquente humorem, ut in pueris. Arist. Problem. et ab eadem causa pili, maxime in locis 1 umidis. Lud. Cælius lib. X, cap. 54.

8. Nec. Ne appareant pilosi. Leves videri cupiebant Veteres.

XXIII.

IN SILAM.*

NUBERE Sila mihi nulla non lege parata est;
Sed Silam nulla ducere lege volo.

Quum tamen instaret, decies mihi dotis in auro

*In Syllam Ald. Junt. Colin. Et hoc more scribunt in epigrammate.

1. Nulla non. Hoc est, qualibet id conditione redimendum ei sit.

Et eas infra vide quæ enumerat.

3. Decies. Vide tabulas primi voluminis. ED. — In auro. Hoc est, aurea moneta, aureis nummis.

Sponsa dabis, dixi : quid minus esse potest?
Nec futuam quamvis prima te nocte maritus;
Communis tecum nec mihi lectus erit.
Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam;
Ancillam mittes et mihi jussa tuam.

Te spectante dabit nobis lasciva minister
Basia, sive meus, sive erit ille tuus.

Ad cœnam venies: sed sic divisa recumbes,
Ut non tangantur pallia nostra tuis.
Oscula rara dabis nobis, sed non dabis ultro;
Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.
Si potes ista pati, si nil perferre recusas;
Invenies qui te ducere, Sila, velit.

5. Nec fut. In hoc septemque qui sequuntur versiculis et thalamo et

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

coitu vetulæ huic secum interdicit. 16. Velim malit Ant. De Rooy.

XXIV.

AD LABULLUM.

DUм te prosequor, et domum reduco,
Aurem dum tibi præsto garrienti,
Et quidquid loqueris facisque laudo,
Quot versus poterant, Labulle, nasci?
Hoc damnum tibi non videtur esse,
Si quod Roma legit, requirit hospes,
Non deridet eques, tenet senator,
Laudat caussidicus, poeta carpit,

*Ad Fabullum Pal.

1. Dum te prosequor, etc. Dum cliens te saluto, deduco, reduco, tibi obsequor, assentor atque ejusmodi præsto officia, perit dies, pe

reunt studia carminaque. Ejusdem ingenii vide lib. I, epigr. LXXI, et lib. X, LXXXII.

6. Quid cod. Pulm. et Farnab 8. Poeta carpit. Poetæ enim invi.

Propter te perit? hoc, Labulle, verum est?
Hoc quisquam ferat, ut tibi tuorum
Sit major numerus togatulorum,
Librorum mihi sit minor meorum?

Triginta prope jam diebus una est
Nobis pagina vix peracta: sic fit,
Quum cœnare domi poeta non vult.

[blocks in formation]

10

15

9. Hoc verum est? An credibile, an æquum est? Sic Horatius : « An quodcumque facit Mæcenas, te quoque verum est, Tanto dissimilem, et tanto, etc. »

10. Tibi tuorum, etc. Me addito cæteris tuis clientibus.

14. Sic fit. Ut negligantur studia, dum tecum cœnare cupio.

XXV.

IN LINUM.

ILLA salax nimium, nec paucis nota puellis,
Stare Lino desit mentula lingua, cave.

1. Salax; id est lasciva, pruriens. Horatius lib. I, .sat II: « caudamque salacem.» Nempe creditum antiquis sale excitari libidinem. Cre

diderim tamen libentius tò salax esse a salire. ED.

2. Lingua, cave. Lib. I, epigr. LXXVIII, 6, et hoc lib. LXI infra.

XXVI.

[ocr errors]

AD TELESPHORUM PUERUM.

O mihi grata quies, o blanda, Telesphore, cura,
Qualis in amplexu non fuit ante meo!

Thelesph. edd. Junt. et Farnab. 1. Blanda cura. O amor, delicia

« PreviousContinue »