Page images
PDF
EPUB

Nec longæ cariem timet senectæ.
Hanc tu, quisquis es, o malus, timeto;
Nam si vel minimos manu rapaci
Hoc de palmite læseris racemos;
Nascetur, licet hoc velis negare,
Inserta tibi ficus a cupresso.

6. Nec cariem timet senectæ. Et verum: nam proprium est illud lignorum resina imbutorum, ut longæ annorum seriei resistant. ED.

7, 8. Hanc, tu quisquis es, o malus, timeto, Hanc: si vel minimos, etc. Juntina nostra in margine, ex quodam cod. haud dubie; hæc etenim verba, Hanc et Nam, sæpe in codi

L.

cibus permutantur.

[ocr errors][merged small]

9. Heins. ad Ovid. Art. Am. III, 703, putat omnino scribendum legeris; non læseris; quod tamen editos ac manu exaratos, quos vidit, codices omnes occupavit.

10. Nascetur. Tibi inseretur vena mea cupressea, quæ ficum producet. Epigr. xvi supra. ED.

DE THELESINO.*

QUUM coleret puros pauper Thelesinus amicos,
Errabat gelida sordidus in togula.
Obscoenos postquam cœpit curare cinados,

* In Thelesinum ad Bithynicum Beverlandi MS.

1. Gruterus legit amores, probante Farnabio.-Quum coleret puros, etc. Sensus est: Nihil consequutus est Thelesinus, dum coluit amicos castos; at vero dives factus est, statim ac coluit homines turpes, infames cinædos, quorum libidinis conscius fuit. Juven: Sat. III, 49: « Quis nunc diligitur nisi conscius, etc >>

2. Gelida in togula. Errabat, nescius quid faceret, ut meliore conditione frueretur, hunc et illum

visens, in togula gelida, quia trita longo usu. ED.

3. Obscœnos ex quo Beverlandi MS. servare pro curare, codex Pulmanni. Gruterus, ex uno codice, servare, quod sit observare, colere, θεραπεύειν. Ego quidem scio hoc esse curare: lib. X, ep. xvIII: « Turba tamen non deest, sterilem quæ curet amicum. » Plin. lib. I, epist. v: «Nec me præterit esse Regulum δυσκαθαίρετον. Εst enim locuples, factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus. » Sed non servare hoc sensu pro observare nusquam legi.

Argentum, mensas, prædia solus emit.
Vis fieri dives, Bithynice? conscius esto.
Nil tibi, vel minimum, basia pura dabunt.

Meliores ergo codd. qui habent,
curare. Gronov. - Curare. Sallust.
.Quum quæstor C. Urbinus, aliique
cognita voluntate, eum ad cœnam
invitaverant, ultra Romanorum, et
mortalium etiam morem curabant. »>
Colere hoc sensu commune.

5

4. Argentum. Vel cælatum, vel purum.

5. Conscius esto. Scelerum alienorum et impuritatis. Juven. Sat. III, vs. 51: « nil conferet unquam, Qui te participem secreti fecit honesti. ED.

LI.

AD LUPERCUM.

QUOD Convivaris sine me tam sæpe, Luperce,
Inveni, noceam qua ratione tibi.

Irascar, licet usque voces, mittasque, rogesque.
Quid facies? inquis : Quid faciam? veniam.

1. Quod convivaris. Carpit Luper- dentibus Lupercus dicturum Poecum, qui raro eum ad cœnam invitaret.

3. Irascor licet in quibusdam.
4. Veniam. Exspectarat ex præce-

tam se vocatum non venturum.

Respondet autem ἀπροσδοκήτως se venturum. Quod male urit avarum convivatorem.

LII.

EPITAPHIUM PANTAGATHI TONSORIS.

Hoc jacet in tumulo raptus puerilibus annis
Pantagathus, domini cura, dolorque sui,

Epitaphium Pantagathi lemma est in quibusdam vett.

- Pantagathi pueri servi et tonsoris expediti et facilis, tumulus.

2. Pantagathus. Raptus fato immaturo, amor nempe domini dum viveret, dolor vero ex quo mortuus. Ipsius forte Poetæ fuit servus.

Vix tangente vagos ferro resecare capillos
Doctus, et hirsutas excoluisse genas.
Sis licet, ut debes, Tellus placata, levisque;
Artificis levior non potes esse manu.

3. Vis tangente. Junt. ann. 1512. Vix tangente, etc. Propter facilem et levem in tondendo radendoque manum, tu sis illi levis, o terra. Vid. lib. V, epigr. xxxiv, vs. 9 et 10. 5. Sis licet imposito tellus codex Pulmanni. Sis licet inde sibi tellus Ald. Junt. Colin. Gryph. Plant. Junian. Lang. Delph. etc. barbare, judicio Farnabii. Nostram lectio

5

nem testantur codd. Florent. et Thuan. Sis licet, ut debes.

6. Artificis levior. Quamvis, o tellus, Pantagatho sis levissima, facilitatem tamen Pantagathi vincere non potes; nec potes tam levis esse pondere, quam levis et facilis illius manus fuit, quum tonderet capillos, vel barbam ; vix enim tangi ferro videbantur. ED.

LIII.

DE ANDRAGORA.*

Lotus nobiscum est, hilaris cœnavit; et idem
Inventus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitæ mortis causam, Faustine, requiris?
In somnis medicum viderat Hermocratem.

Λούσας δειπνήσας τε παρ' ἡμῖν γηθόσυνος κῆρ,
Αὐτὸς κεῖτο θανὼν ὄρθριος Ανδραγόρας·
Αἴτιον αἰφνιδίου θανάτου; Φαυστῖν ̓, ἐρεείνεις ;
Η ὄναρ ἰητρόν ῥ ̓ εἴσιδεν Ερμοκράτην.

* Hic nulla lectionis varietas est in libris manu exaratis, aut excusis.

4. In somnis, etc. Perniciosum mehercule medicum! cujus imago vel per somnium visa, faceret ad mortem. Quid ipse fecisset arte sua

inerti? Habes ejusdem ingenii epigramma Græc. Anth. lib. II, c. 21. Ερμογένη τὸν ἰατρὸν, etc. Lucillii, et Nicarchi Οὔτ ̓ ἔκλυσεν, ubi ait mortem obiisse ad solum medici Phidonis nomen.

LIV.

DE SEXTILIANO.*

TANTOS, et tantas si dicere Sextilianum,
Aule, vetes; junget vix tria verba miser.
Quid sibi vult? inquis : dicam, quid suspicer esse;
Tantos, et tantas Sextilianus amat.

[blocks in formation]

* In olentem et infamem, et nimiis notabilem deliciis est epigramma. Quicumque enim hircum olet, variis pigmentis compescit vel gravem animam, vel corporis vitium; quibus odoribus haud eget nihil olens et purus. Rader.

1. Casiaque, cinnamoque. Synecdoch.pro quovis aromate sunt frutices odoris suavissimi; de casia vide Persii Sat. VI, vs. 36. ED.

2. Nido niger, etc. Unctus thure quod æque ac cinnamomum et casiam in nidum congerit Phoenix, atque inde discutitur. Plin. 1. X, c. 2, et l. XII, c. 19, refert, negatque. Thus ergo intelligit, quod cinnamo

adjunctum delicatis fragrantiam ministravit. Sidonius lib. II, epist. 13. « Hinc suffita cinnamo ac thure cœnatio spargeret peregrinos naribus odores. »Alitis superbæ. Phœnicis, lib. V, epigr. vII, vs. 1.

3. Flagras Plumbea Nicerotiana legit Salmasius. Fragras plumbea Niceroniana habent Ald. Junt. Colin. Gryph. Lang. etc. Nostram lectionem exhibet codex Pulmanni; et sic etiam legit Turneb. lib. XXV, cap. 27.-Fragras semper Plumbea Nicerotiana. Redoles unguenta a Nicerote (lib. X, epigr. xxxvIII, et lib. XII, epigr. LXV) aromatopola confecta, et in vasis plumbeis côcta

[blocks in formation]

Quod tibi crura rigent setis, et pectora villis;
Verba putas famæ te, Charideme, dare.
Exstirpa, mihi crede, pilos de corpore toto,
Teque pilare tuas testificare nates.

Quæ ratio est? inquis scis multos dicere multa.
Fac pædicari te, Charideme, putent.

1. Quod tibi crura, etc. Crura et pectus hispida setosaque præ te ferendo, putas te contra iturum et decepturum famam quæ de tua mollitie increbuit.

2. Exstirpa, etc. Lib. II, epigr. XXIX, versu 6.

5. Scis multos dicere multis. Pulmanni codex. Vide Turneb. lib. XXV, cap. 27. Dicere multa.

5

Loqui varia de tua turpitudine. Πολλὰ καὶ παντοῖα dicunt Græci eleganter. Herodotus, Musa IX. Nos dicimus non minori venustate: Dire choses et autres.

6. Pharideme Junt. ann. 1512. Fac, etc. Hanc quasi levioris criminis suspicionem oppone illi graviori, quod te suspicantur 4aνικίζειν.

« PreviousContinue »