Q. Horatius Flaccus, herausg. von K. Lehrs

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 269 - Munus et officium, nil scribens ipse, docebo ; Unde parentur opes ; quid alat formetque poetam ; Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo ferat error.
Page 162 - Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant- vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum ; rideri possit eo quod 30 rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret : at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore.
Page 216 - Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Page 268 - Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Page 157 - Nomentanus?" pergis pugnantia secum frontibus adversis componere. non ego avarum cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli : 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Page 249 - Serus enim Graecis admovit acumina chartis, Et post Punica bella quietus quaerere coepit, Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
Page 207 - ... sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nee male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne divitiis homines an sint virtute beati; quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; 75 et quae sit natura boni summumque quid eius.
Page 261 - Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Page 157 - Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat et exacto contentus tempore vita Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Page 149 - XVI. Altera iam teritur bellis civilibus aetas, suis et ipsa Roma viribus ruit. quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi, minacis aut Etrusca Porsenae manus, aemula...

Bibliographic information