Page images
PDF
EPUB

aut aliis ad coronam pertinentibus, dum tamen de villis illis veniant sufficienter per quos inquisitiones hujusmodi plene fieri possint.

22. Murdrum de cetero non adjudicetur coram Justitiis ubi infortunium tantummodo adjudicatum est; sed locum habeat murdrum in interfectis per feloniam et non aliter.

23. Provisum est insuper quod nullus qui coram Justitiis itinerantibus vocatur ad warantum de placito terrae vel tenementi, amercietur de cetero pro eo quod praesens non fuerit, excepto primo die adventus ipsorum Justitiarum: sed si warantus ille sit infra comitatum, tunc injungatur vicecomiti quod ipsum infra diem tertium vel quartum secundum locorum distantiam faciat venire, sicut in itinere Justitiarum fieri consuevit; et si extra comitatum maneat, tunc rationabilem habeat summonitionem xv. dierum ad minus secundum discretionem Justitiarum et legem communem.

24. Si clericus aliquis pro crimine aliquo vel retto quod ad coronam pertineat, arestatus fuerit, et postmodum de praecepto regis in ballium traditus vel replegiatus exstiterit, ita quod hii quibus traditur in ballium eum habeant coram Justitiis, non amercientur de cetero illi quibus traditus fuit in ballium, vel alii plegii sui, si corpus suum habeant coram Justitiis, licet coram eis propter privilegium clericale respondere nolit vel non possit. (Statutes of the Realm, i. 8-11.)

No. VII. A.D. 1261. Writ summoning three Knights of the Shire to Parliament at Windsor.

REX Vicecomiti Norfolchiae et Suffolchiae, salutem. Cum ex parte episcopi Wigornensis, comitum Leycestriae et Gloucestriae et quorundam aliorum procerum regni nostri vocati sint tres milites de singulis comitatibus nostris quod sint coram ipsis apud Sanctum Albanum in instanti festo Sancti Matthaei Apostoli secum tractaturi super communibus negotiis regni nostri, et nos et praedicti proceres nostri in eundem diem apud Windesoram convenerimus ad tractandum de pace inter nos et ipsos, tibi praecipimus quod illis militibus de ballia tua, qui vocati sunt coram eis ad diem praedictum, firmiter injungas ex parte nostra ut, omni occasione postposita, ad nos die praedicto veniant apud Windesoram, et eis etiam districte inhibeas ne dicto die alibi quam ad nos accedant, sed eos modis omnibus venire facias coram nobis ad diem praedictum, nobiscum super praemissis colloquium habituros, ut ipsi per effectum operis videant et intelligant quod nihil attemptare proponimus nisi quod honori et

communi utilitati regni nostri noverimus convenire. T. R. apud Windesoram, XI. die Septembris.-(Report on the Dignity of a Peer, App. i. p. 23.)

No. VIII. A.D. 1264. Award of S. Lewis.

LUDOVICUS, Dei gratia, Francorum rex, universis praesentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod carissimus consanguineus noster Henricus illustris rex Angliae et subscripti barones Angliae in nos compromiserunt, prout continetur in litteris eorum infra scriptis: tenor autem litterarum ipsius regis talis est; 'Henricus, Dei gratia, Rex Angliae, dominus Hiberniae et dux Aquitanniae, omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint, salutem. Noveritis quod nos compromisimus in dominum Ludovicum regem Francorum illustrem super provisionibus, ordinationibus, statutis, et obligationibus omnibus Oxoniensibus, et super omnibus contentionibus et discordiis quas habemus et habuimus usque ad festum Omnium Sanctorum nuper praeteritum, adversus barones regni nostri, et ipsi adversus nos, occasione provisionum, ordinationum, statutorum vel obligationum Oxoniensium praedictarum; promittentes et per dilectos et fideles nostros Willelmum Belet militem et Robertum Fulconis clericuin de mandato nostro speciali in animam nostram jurantes tactis sacrosanctis evangeliis, quod quicquid idem rex Franciae super omnibus praedictis vel eorum aliquibus de alto et basso ordinaverit vel statuerit nos observabimus bona fide, ita tamen quod idem dominus rex Franciae dicat super his dictum suum citra Pentecosten proximo venturam. In cujus rei testimonium praesentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Nos autem Edwardus praedicti domini regis Angliae primogenitus; Henricus filius Ricardi regis Alemanniae; Rogerus le Bigod comes Norfolciae et marescallus Angliae; Johannes de Warenna; Willelmus de Valentia; Humfredus de Bohun comes Herefort et Essex; Hugo le Bigod; Philippus Basset; Johannes Filius Alani; Robertus de Brus; Rogerus de Mortuo Mari; Johannes de Verdun; Willelmus de Breus; Johannes de Baillol; Henricus de Percy; Reginaldus Filius Petri; Jacobus de Aldithele; Alanus le Zuche; Rogerus de Clifford; Hamo Extraneus; Johannes de Grey; Philippus Marmion; Robertus de Neville; Johannes de Vallibus; Johannes de Muscegros; Warinus de Bassingburn; Adam de Gesemuth; Rogerus de Somery; Ricardus Foliot; Rogerus de Leyburn; et Willelmus le Latimere; praedicto compromisso, per dictum dominum nostrum regem Angliae facto, sicut praedictum est, consentimus et juramus tac

tis sacrosanctis evangeliis, quod quicquid dominus rex Franciae, super omnibus praedictis vel eorum aliquibus, de alto et basso, ordinaverit vel statuerit, observabimus bona fide; ita tamen quod idem dominus rex Franciae dicat super his dictum suum citra Pentecosten proximo futuram, sicut superius est expressum. In cujus rei testimonium praesenti scripto, sigillo domini nostri praedicti regis Angliae signato, sigilla nostra fecimus apponi. Datum apud Windesoram, Dominica proxima post festum Sanctae Luciae Virginis A.D. MoCCLXIII. Confec tioni istius instrumenti interfuerunt Johannes de Chishul. Willelmus de Wilton; frater Johannes de Derlington; magister Ern. cancellarius regis Alemanniae, Rogerus de Messenden, et plures alii.'

[ocr errors]

Litterae vero baronum tales sunt; Universis praesentes litteras inspecturis, H. Londoniensis, W. Wigornensis episcopi; Simon de Monteforti comes Leycestriae et senescallus Angliae; Hugo le Despenser justitiarius Angliae; Humfredus de Boun juvenis; H. de Monteforti; S. de Monteforti juvenis; Adam de Novomercato; Petrus de Monteforti; Radulfus Basset de Sapecot; Baldewinus Wake; Robertus de Ros; Willelmus le Blond; Willelmus Marescallus; Walterus de Coleville; Ricardus de Grey; Willelmus Bardoulf; Ricardus de Tanny; Henricus de Hastings; Johannes Filius Johannis; Robertus de Veteri Ponte; Johannes de Vescy; Nicolaus de Segrave; Galfridus de Lucy; salutem in Domino. Noveritis quod nos compromisimus in dominum Ludovicum, regem Franciae illustrem super provisionibus, ordinationibus, statutis, et obligationibus omnibus Oxoniae, et super omnibus contentionibus et discordiis quas habemus et habuimus, usque ad festum Omnium Sanctorum nuper praeteritum, adversus dominum nostrum regem Angliae illustrem et ipse adversus nos, occasione provisionum, ordinationum, statutorum, vel obligationum Oxoniensium praedictarum firmiter promittentes, et jurantes tactis sacrosanctis. evangeliis, quod quicquid idem rex Franciae super omnibus praedictis vel eorum aliquibus de alto et basso, ordinaverit vel statuerit, nos observabimus bona fide, ita tamen quod idem dominus rex Franciae dicat super his dictum suum citra Pentecosten proximo venturam. Actum Londoniis, die Sanctae Luciae Virginis, A.D. MOCCOLXIII.'

Insuper praedictus rex Angliae ex una parte et superius nominati ex alia parte barones, de omnibus contentionibus exortis inter eos post praedictum festum usque in praeteritum diem Sanctae Luciae occasione praedicta, in nos compromiserunt. et promiserunt per juramenta tactis sacrosanctis evangeliis prae

stita, bona fide se servaturos quicquid statuerimus et ordinaverimus de his vel eorum aliquibus, ita tamen quod citra Pentecosten proximo venturam dicamus super his dictum nostrum, et super omnibus quae super rebus in compromissum deductis vel circa ipsas interim contigerit attemptari. Nos vero, partibus propter hoc convocatis Ambiani, dicto rege personaliter et quibusdam de baronibus per se et aliis per procuratores comparentibus coram nobis; auditis hinc inde propositis et etiam defensionibus ac rationibus partium plenius intellectis, attendentes per provisiones, ordinationes, statuta et obligationes Oxonienses, et per ea quae ex eis et occasione eorum subsecuta sunt, juri et honori regio plurimum fuisse detractum, regni turbationem, ecclesiarum depressionem et depraeditationem, et aliis personis ipsius regni, ecclesiasticis et saecularibus, indigenis et alienigenis, gravissima dispendia provenisse; et quod verisimiliter timebatur ne graviora contigerint in futurum, communicato bonorum et magnatum consilio; IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI praedictas provisiones, ordinationes, statuta et obligationes omnes, quocunque modo censeantur, et quidquid ex eis vel occasione eorum subsecutum est, per dictum nostrum, seu ordinationem nostram, cassamus et irritamus, maxime cum appareat summum pontificem eas per litteras suas cassas et irritas nunciasse; ordinantes quod tam dictus rex quam barones et alii quicunque praesenti compromisso consenserunt, et de praedictis observandis se quoquomodo astrinxerunt, se de eisdem quietent penitus et absolvant. Adjicimus etiam quod ex vi seu viribus praedictarum provisionum sive obligationum seu ordinationum, vel alicujus jam super hoc concessae potestatis a rege, nullus nova statuta faciat neque jam facta teneat vel observet, nec propter non-observantiam praedictorum debeat aliquis alterius capitalis vel aliter inimicus haberi, vel poenam propter hoc aliquam sustinere. Decernimus etiam quod omnes litterae, super praemissis provisionibus et eorum occasione confectae, irritae sint et inanes, et ordinamus quod ipsi regi Angliae restituantur a baronibus et reddantur. Item dicimus et ordinamus quod castra quaecunque fuerint tradita custodienda ad securitatem seu occasione praedictorum et adhuc sunt detenta, libere a dictis baronibus eidem regi reddantur, tenenda ab eodem rege sicut ea tenebat ante tempus dictarum provisionum. Item dicimus et ordinamus quod libere liceat praedicto regi capitalem justitiarium, cancellarium, thesaurarium, consiliarios, justitiarios mivicecomites et quoscunque nores, alios officiales ac ministeriales regni sui ac domus suae praeficere, destituere et amovere, pro suae libito voluntatis, sicut faciebat et facere poterat ante tem

pus provisionum praedictarum. Item retractamus et cassamus illud statutum factum quod regnum Angliae de cetero per indigenas gubernetur, necnon ut exirent alienigenae non reversuri, exceptis illis quorum moram fideles regni communiter acceptarent; ordinantes per dictum nostrum quod liceat alienigenis morari in dicto regno secure; et quod rex possit alienigenas et indigenas vocare secure ad consilium suum, quos sibi viderit utiles et fideles, sicut facere poterat ante tempus praedictum. Item dicimus et ordinamus, quod dictus rex plenam potestatem et liberum regimen habeat in regno suo et ejus pertinentiis, et sit in eo statu et in ea plenaria potestate in omnibus et per omnia sicut erat ante tempus praedictum.

Nolumus autem nec intendimus per praesentem ordinationem derogare in aliquo regiis privilegiis, cartis, libertatibus, statutis, et laudabilibus consuetudinibus regni Angliae, quae erant ante tempus provisionum ipsarum. Ordinamus etiam quod idem rex praedictis baronibus indulgeat et remittat omnem rancorem quem habet adversus eos occasione praemissorum, et similiter barones eidem ; et quod unus alterum, occasione praemissorum de quibus in nos exstitit compromissum, per se vel per alium de cetero non gravet in aliquo vel offendat. Hanc autem ordinationem nostram seu dictum nostrum protulimus Ambianis, in crastino beati Vincentii Martyris, A.D. MoCCoLXoIIIo, mense Januario. In cujus rei testimonium praesentibus litteris nostrum apponi fecimus sigillum. Actum anno, mense, die et loco praedictis. (Foedera, i. pp. 433, 434.)

A.D. 1264. DOCUMENTS CONNECTED WITH SIMON DE
MONTFORT'S ADMINISTRATION.

The surrender of the king and his son immediately after the battle of Lewes placed the supreme authority in the hands of the Earl of Leicester. The text of the Mise of Lewes, which contained the terms of the surrender, is not preserved, but it is known to have included an agreement for a second arbitration as to all controversies between the king and his adversaries. Until this award should be given, it was necessary that some system of administration should be devised; the royal castles were immediately entrusted to adherents of the barons; and on the 4th of June writs were issued in the king's name, appointing guardians

« PreviousContinue »