Page images
PDF
EPUB

praedictis, et liberandum Johanni de Aure, et Henrico de Meriet, quos ad hoc assignavimus in comitatu tuo sicut praedictum est, etc. Teste meipso apud Westmonasterium XVII. Julii, anno etc. XIX.—(Brady, Introd. Hist. Engl., App. p. 43.)

A.D. 1237. CONFIRMATION OF THE CHARTERS.

This is the confirmation in consideration of which the 'Commune Consilium' made the grant of a thirtieth. The charters are not rehearsed in the Act, nor was any further alteration made in the text of them after that of the year 1225.

HENRICUS Dei gratia rex Angliae, dominus Hiberniae, dux Normanniae et Aquitanniae, comes Andegaviae, omnibus Christi fidelibus praesentem cartam inspecturis, salutem. Sciatis quod intuitu Dei et pro salute animae nostrae et animarum antecessorum et haeredum nostrorum, ad exaltationem Sanctae Ecclesiae, et emendationem regni nostri, concessimus et hac carta nostra confirmavimus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, liberis hominibus et omuibus de regno nostro Angliae, omnes libertates et liberas consuetudines contentas in cartis nostris quas eisdem fidelibus nostris fieri fecimus cum minoris essemus aetatis, scilicet tam in magna carta nostra quam in carta nostra de foresta. Et volumus et prae

cipimus, pro nobis et haeredibus nostris, quod praefati fideles nostri et successores et haeredes eorum habeant et teneant in perpetuum omnes libertates et liberas consuetudines praedictas, non obstante eo quod praedictae cartae confectae fuerunt cum minoris essemus aetatis, ut praedictum est. Hiis testibus venerabilibus patribus E. archiepiscopo Cantuar., P. Winton., J. Bathon., R. Dunolm., R. London., W. Karl., W. Exon., R. Sarr., H. Elyen., R. Linc., R. Hereford., A. Coventr. et Lychefeld., episcopis, W. Valenc. et W. Wygorn. electis, R. comite Cornub. et Pictav., J. comite Cestr. et Huntedon., J. comite Linc. constabulario Cestr., G. Marescallo comite Pembr., W. comite de Ferrar., W. comite Warenn., H. comite Kanc., H. comite Essex. et Hereford., Simone de Monteforti, Willelmo Lungesp., Willelmo de Ferrar., Willelmo de Vescy, Ricardo de Percy, Ricardo de Munfichet, Willelmo de Ros, Johanne Byset, Gilberto de Umframvill., Willelmo de Lancastr., Willelmo de Cantilupo, Waltero de Clifford, Johanne Monem., Radulfo de Mortuo Mari,

Willelmo Mauduit, Rogero la Zuch., Olivero de Vallibus, Gilberto Basset, et aliis. Dat. per manum venerabilis patris R. Cycestr. episcopi cancellarii nostri apud Westmonaster., XXVIII die Januarii, anno regni nostri vicesimo primo.-(Blackstone's Charters, pp. 68, 69.)

A.D. 1237. WRIT FOR THE COLLECTION OF THE THIRTIETH.

The appointment of four knights and a clerk to receive the assessment made on oath by the four men and reeve for their own township, is a new variety of expedient, to be compared with those given above (pp. 257, 283, 351, 355, 360, 364). The other points of importance in the writ are the direction for the election of the assessors of the township, the statement that the freeholders represented their villeins in their consent to the tax, and the provision for sparing the poor. The distinction between the villeins who, according to the lawyers, had no property of their own, and the poor, who had less than forty pence 'in bonis,' is worth remark.

REX vicecomiti Kantiae salutem. Scias quod cum in octavis Sancti Hilarii anno regni nostri vicesimo primo, ad mandatum nostrum convenirent apud Westmonasterium archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites et barones totius regni nostri, et tractatum haberent nobiscum de statu nostro et regni nostri, iidem archiepiscopi, episcopi, abbates, priores et clerici terras habentes quae ad ecclesias suas non pertinent, comites, barones, milites et liberi homines, pro se et suis villanis, nobis concesserunt in auxilium tricesimam partem omnium mobilium suorum apparentium, sicut ea habebunt in autumno in crastino Exaltationis Sanctae Crucis, anno regni nostri vicesimo primo, quando blada sua fuerint coadunata; videlicet de bladis, carucis, ovibus, vaccis, porcis, haraciis, equis caretariis assignatis ad waignagia, et aliis pecoribus et bonis. Exceptis bonis quae praedicti archiepiscopi, episcopi et aliae personae ecclesiasticae habent in ecclesiis parochialibus sive praebendis, et terris ad praebendas et ecclesias parochiales spectantibus; exceptis argento et auro, palefridis, summariis, dextrariis, runcinis, armis, utensilibus et vasis. Colligendam per manus dilectorum fidelium nostrorum Rogeri de Leburn, Simonis de Crape, Johannis de Adlington, per litteras Huward de Bichely et Ricardi de Wokundon, qui jurabunt coram

te, quod negotium nostrum de auxilio nostro colligendo et assidendo pro posse suo bene et fideliter exsequentur per omnia, secundum suam conscientiam. Et ipsi quatuor milites et clericus praedictus eligi facient quatuor de legalioribus hominibus de singulis villis, quos statutis hundredis in comitatu tuo, certis die et loco coram eisdem ad mandatum eorum coram eis venire facies, qui jurabunt coram eisdem in praesentia ballivorum de singulis villis si interesse voluerint, quod auxilium illud fideliter assidebunt et rationabile pretium apponent omnibus rebus quae appretiandae fuerint, secundum communem et justam aestimationem et valorem, amore, gratia vel odio, vel alia occasione non impediente. Et postea particulas catallorum omnium et pretium. ostendent quatuor militibus praedictis et clerico, et juxta provisionem dictorum militum et clerici pecuniam colligent, et eisdem militibus et clerico deferent et liberabunt per taillias et rotulos particulas continentes, reponendam in prioratu Sanctae Trinitatis Cantuariae; et si indiguerint auxilio tuo circa districtionem faciendam in collectione dictae pecuniae, tu eis auxilium parabis. Archiepiscopi vero, episcopi, abbates, priores in terris suis et libertatibus in comitatu tuo, per quatuor legales milites suos vel liberos et legales homines si milites non habuerint, simili modo circa praedictam tricesimam assidendam et colligendam et liberandam quatuor praedictis militibus ad hoc attornatis, procedent. Et scias quod praedicti quatuor homines de singulis villis non jurabunt de propriis catallis suis, nec eisdem pretium apponent, sed alii quatuor homines de singulis villis ad hoc electi per milites praedictos jurabunt de catallis praedictorum priorum quatuor hominum, secundum formam praedictam. Nullus autem pauper homo vel mulier aliquid ad hoc conferet, nisi habeat in bonis plus quam quadraginta denarios. Debet autem reddi pecunia praedicta ad duos terminos, videlicet, medietas in crastino Sancti Andreae anno regni nostri vicesimo secundo, et altera medietas in crastino Sanctae Trinitatis anno eodem. Tu autem ita efficax auxilium et utile consilium praedictis militibus praebeas in praedictis exsequendis, quod negotium praedictum ad commodum nostrum et utilitatem salubriter procedat. Nos autem concessimus praedictis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus et aliis magnatibus regni nostri, quod tam carta nostra de foresta quam alia de libertatibus, quas prius eis fieri fecimus, de cetero in omnibus teneantur. Nolumus etiam quod occasione hujusmodi auxilii sumatur deinceps occasio, vel trahatur ad consuetudinem petendi alias consimile auxilium. Incipient autem iter praedictum in crastino Exaltationis Sanctae Crucis, quibus die

et loco eis occurras ad sacramentum ab eis recipiendum et auxilium eis impendendum, sicut tibi dixerint ex parte nostra. Teste Rege apud Westmonasterium, II. die Julii anno regni nostri vicesimo primo.-(Foedera, i. 232.)

A.D. 1242. RECORD OF A DEBATE IN THE COUNCIL OF THE NATION.

The following record was drawn up, as is stated by Matthew Paris, who inserts it in his History, that the answer of the barons to the king's demand for money might never be forgotten. We have in it the first detailed account of a dispute in the National Council as to the expediency of a war, or the granting of an aid. No doubt many discussions on the latter point had taken place during the previous years of the reign, and had preceded the grants that purchased the reissue of the charters. On some former occasions, too, it would seem that the barons made it a condition of granting the tax, that it should be assessed and collected in a particular way. This appears, however, to be an early and very important instance of an aid being absolutely refused. Towards the end of the year the king exacted a scutage, 'fecit extorqueri;' possibly in accordance with the article of the charter of 1225 in which he asserted the right.

Cum dominus Eboracensis archiepiscopus et omnes episcopi Angliae, abbates, et priores per se vel per procuratores suos, necnon et omnes comites et fere omnes barones Angliae ad mandatum domini regis convenissent apud Westmonasterium die Martis proxima ante Purificationem beatae Mariae, A.D. 1242, regni Henrici regis 26to, audituri domini regis voluntatem et negotium pro quo ipsos mandaverat ; et idem dominus rex transmittens ad eosdem dictum dominum Eboracensem et nobilem virum dominum comitem Ricardum et dominum Willelmum de Eboraco praepositum de Beverlaco, super voluntate domini regis et negotiis suis, scilicet eisdem expositis per eosdem solemnes nuncios, omnes magnates de regno suo rogasset de consilio ei dando et auxilio faciendo ad haereditatem suam et jura sua perquirenda in partibus transmarinis quae spectabant ad regnum

suum Angliae; tandem dicti episcopi, abbates et priores, comites et barones, magno inter eos tractatu praehabito, in primis domino regi per praedictos magnates dederunt consilium, videlicet, quod dominus ipse rex exspectaret finem treugarum inter eum et regem Franciae initarum: et si forte dictus rex Franciae contra formam earundem treugarum aliquas fecisset interprisas, tunc dictus rex Angliae mitteret ad eum solemnes nuncios ad rogandum, monendum et inducendum ipsum regem Franciae, ut treugas initas teneret et interprisas emendaret, si quae per ipsum vel per suos factae essent. Quod si rex Franciae facere contradiceret, libenter ad hoc consilium apponerent pro posse suo de auxilio ei dando. Omnes ita unanimiter responderunt. Similiter postquam fuerat dominus eorum, multoties ad instantiam suam ei auxilium dederunt, videlicet tertiam decimam mobilium suorum, et postea quintam decimam et sextam decimam et quadragesimam, carucagium, hydagium et plura scutagia, et postea unum magnum scutagium ad sororem suam Imperatricem maritandam. Postea vero nondum quatuor annis elapsis vel circiter, petiit ab eis iterum auxilium, et tandem cum magna precum instantia obtinuit tricesimam, quam ei concesserunt, tali scilicet conditione, quod illa exactio vel aliae praecedentes amplius non traherentur in consequentiam. Et inde fecit eis cartam suam. Et praeterea concessit eis tunc quod omnes libertates contentae in Magna Carta extunc in antea plenius tenerentur per totum regnum suum, et inde fecit eis quandam parvam cartam suam quam adhuc habent, in qua eaedem continentur. Praeterea dominus rex concessit eis de voluntate sua, et de consilio totius baronagii sui, quod tota pecunia ex dicta tricesima proveniens salvo deponeretur in castris domini regis sub custodia quatuor magnatum Angliae, scilicet comitis Warenniae et aliorum, per quorum visum et consilium pecunia illa expenderetur ad dicti regis et regni utilitatem, cum necesse esset. Et quia baronagium nescit nec audivit quod de dicta pecunia per visum vel consilium alicujus quatuor magnatum praedictorum aliquid expendatur, credunt firmiter et bene intelligunt quod dominus rex adhuc totam habet illam pecuniam integram, de qua nunc potest habere magnum auxilium. Praeterea bene sciunt quod post tempus illud tot habuit escaetas, archiepiscopatum Cantuariensem, et plures episcopatus Angliae ditiores, et terras comitum et baronum et militum de eo tenentium defunctorum, quod solummodo de illis escaetis debet ipse habere grandem pecuniae summam si bene custodiatur. Praeterea a tempore dictae tricesimae datae, non cessaverunt justitiarii itinerantes itinerare per omnes partes

B b

« PreviousContinue »