Page images
PDF
EPUB

de hiis tamen quae ad reginam pertinent, secundum quod sibi visum fuerit per omnia fiet; ut ea nolente neque dimittantur neque differantur quae sibi debentur, sed summonita solvantur, et non solventes praedicto modo coerceantur.

D. Nunquid de promissis regi citra centum marcas aliquid reginae debetur?

M. Quibusdam sic videtur, ut usque ad x. marcas teneatur; ut scilicet is qui x. regi promiserit, in una uncia auri reginae teneatur; aliis non nisi de centum et supra ab initio promissis. De his igitur ad praesens cum modestia sustine: quia re nondum terminata, suspensa resolutio est. Litigat sane de his pars reginae cum debitoribus; et adhuc sub judice lis est. De misericordia autem Judaeorum et de redemptione monetariorum, sicut de sponte oblatis dictum est, sua portio secundum formam praedictam reginae debetur.

D. Nunquid in pecuniariis et sponte oblatis, clericos et laicos sine differentia lex una coercet?

M. In sponte oblatis apud omnes lex una servatur; ut sive clericus sit sive laicus qui solvendo non fuerit, donec satisfecerit, careat impetrato. Observatur etiam idem in omnibus aliis quae quovis pacto regi debentur a clericis ; cum scilicet suae dignitatis et liberae possessionis privilegium allegare neglexerint: de allegantibus autem quid fieri debeat, a discretis et Deum timentibus laicis, si placet, rescito; hiis enim ad praesens ex industria supersedeo, ne dicar meae conditionis hominibus ultroneas leges et mitiora jura dictasse.

D. Dixisti, si bene memini, frequenter in manum regis baronias vel fundos incidere; vellem igitur si placet explicares quo ordine redditus escactarum ad fiscum proveniant; si uno modo vel dissimiliter.

XXVII. Quod aliter de firmis, atque aliter de custodiis, respondendum, et sub alio tenore fules danda.

M. Cum in manum regis baronia vel magnum aliquid excidit, mandato ejus vel praesidentis, ad hoc discreti utriusque ordinis viri diriguntur, qui singula perlustrantes redditus eorundem in summam redigunt, et de hac in scaccario teneri vicecomitem vel quemlibet alium constituunt: satisfaciens igitur de hac summa is qui ad hoc constitutus est, in denariis vel brevibus vel taleis, subsequente fide de legitimo compoto, meretur absolvi ; et de ea sic scribetur in annali: 'ille vel ille reddit compotum de firma honoris illius; in thesauro hoc; et quietus est;' vel 'et debet.' Verum cum rex escaetae suae custodiam fidei alicujus commiserit,

ut videlicet quod inde provenerit ad scaccarium solvat, post factum compotum fides illa sub praedicto verborum tenore non dabitur: immo, quod quantum inde vel in denariis vel aliis quibuscunque rebus suscepit tantum secundum conscientiam suam ad scaccarium solvit; exceptis his duntaxat victualibus, quae, ipso nomine xeniorum non procurante, sibi collata sunt. D. Nunquid custos ille de his redditibus victui necessaria percipit ?

M. Licet scriptum sit 'non alligabis os bovi trituranti;' tamen nisi expresso regis mandato de his nihil percipiet; propriis enim. stipendiis, quisquis ille fuerit, in his regi militabit: de hujusmodi autem sic in annali scribetur: ille vel ille reddit compotum de exitu illius honoris per veredictum suum.' Cum igitur de omnibus praedictis constitutis vel casualibus satisfactum fuerit, et fuerint singula per ordinem authentice rotuli scripturae deputata, convocatis omnibus assidentibus ad principalis firmae compotum consummandum, qui in summo rotuli annotatus est redditur, et hoc ordine perficitur; soluta hoc termino a vicecomite firma de qua examen factum est, in primis a calculatore per numerales acervos in distantium virgarum spatiis distribuetur; deinde facta detractione per combustionem, sicut supra dictum est, eadem dealbatur, et appensa sibi taleola combustionis, quae tamen vicecomiti non computatur, summa quae relinquitur in taleam redigitur. Similiter et quod solutum. fuerat in termino Paschae, et dealbatum, in eadem talea. Sic et combustio de eodem termino cum combustione finalis termini mittitur; ut una sit utriusque solutionis talea, et similiter una combustionis: quo facto thesaurarius rotulum exactorium cujus supra meminimus proferens, summam, quae de comitatu illo, per acervos supra et seriatim disponi facit; ab hac igitur imprimis quod solutum est in thesauro et dealbatum detrahitur; deinde quod rex de firma comitatus contulit aliquibus blancum; post haec iterum, quae alias soluta sunt per brevia regis vel aliter, per acervos disponuntur, et haec per subtractionem xii. denariorum e singulis libris dealbantur, sicut quae in thesauro solvuntur dealbata per combustionem. Tunc ergo fit inferioris expensae a superiore summa detractio; et si penitus absolvi meruerit, in fine compoti ejusdem litteris patentibus scribitur, 'et quietus est ;' vel infra in capite lineae inferioris, 'et debet;' et tunc demum consummato compoto, numerus solutorum in thesauro apponitur ei quod jamdudum diximus scriptum in thesauro, et quod fuerat hucusque sic ex industria relictum, ne forte cogatur abradere qui scribit; quod maxime circa numeros et nomina et causas jamdudum vitandum diximus.

XXVIII. Quod fides de legitimo compoto semel data sufficiat per universum.

Consummato vero, sicut dictum est, de corpore comitatus compoto, a marescallo fides vicecomitis sub forma praedicta semel suscipitur, et sic absolutus dimittitur. Fuerunt tamen qui crederent, de singulis per fidem firmandis sigillatim fidem a vicecomite dandam; ut quoties diceret sic esse aliquid quod sola posset fide confirmari, toties fidem daret: sed a prudentibus et legis Divinae peritis perniciosa satis visa est subtilitas, cum semel fidem dederit se legitimum per omnia compotum salva conscientia fecisse. Ea propter haec sententia post modicum meruit cum suo auctore contemni; et una fide, hoc est, semel data, contenti sunt; quia in unius fidei confessione unum

sunt.

D. Sentio, jam languente stylo, quod dicendorum finis adesse festinat; verum licet instantis noctis crepusculum et productioris operis labor prolixior ad alia nos evocent, et paululum respirare compellant; vellem tamen, si fieri posset, ut suspensam et hactenus fluctuantem in verbo tuo discipuli tui mentem confirmares, ostendens quid sit, quod ab initio dixisse te recolo, totam scilicet scaccarii descriptionem quaedam esse sacramentorum latibula, quae revelanda sunt cum omnium libri aperti erunt et janua clausa.

His

M. Magnum est quod quaeris et alterius egens inquisitionis; nec his exponendis ex promisso debitor tibi factus sum. igitur ad praesens supersedeo, in alterius diei disputationem eadem reservans: vereor quidem ne si pluribus onerato novam sarcinam imponerem, sub pondere deficeres; item si jam dictis, et memoriae commendandis novarum rerum studia consuerem, utraque te fastidire compellerem. Contentus ergo jam dictis esto, ad quae me coegisti; habes enim in his, quantum madidae se potuit offerre memoriae, quaecunque circa scaccarii scientiam potiora tibi visa sunt, initialiter utcunque distincta. Ceterum ad singula, quae tractu temporis videri poterunt necessaria, ungue tenus explananda, nec virtus hominis nec vita forte sufficeret; ex variis enim et insolitis casibus vel nulla fiet vel adhuc incognita disciplina. Unde fit ut detractoriis linguis hinc potius exponar, dum succedente tempore pleraque dubia nec dum audita proponi continget; de quibus, aut consimilibus cum hic nihil invenerint, incipiant illudere, dicentes, hic homo coepit aedificare, et non potuit vel non novit consummare. His ego non dissentio; pessimum namque magistrum meipsum secutus

sum; feci tamen, te cogente, quod potui, duce carens et exemplari; de intacta namque rudique sylva regiis aedificiis missa securi ligna secui, prudentioris architecti dolabro complananda. Cum igitur ex hiis regiae domus structura surrexerit, is qui dedit initia, primam licet non praecipuam gratiam mereatur. Valeat rex illustris.

[merged small][ocr errors]

PART V.

SELECT CHARTERS AND EXCERPTS; Richard and John.

A.D. 1189-1199. RICHARD I.

Archbishops of Canterbury.

Baldwin, 1185-1190; Reginald Fitz

Jocelin, 1191; Hubert Walter, 1193-1205.

Chief Justices. Hugh Bishop of Durham and William Earl of Essex, 1189; Hugh Bishop of Durham and William Longchamp, Bishop of Ely, 1190; William Longchamp alone, 1190; Walter of Coutances, Archbishop of Rouen, 1191-1193; Hubert Walter, Archbishop of Canterbury, 1194-1198; Geoffrey Fitz-Peter, Earl of Essex, 11981199.

Chancellors. William Longchamp, Bishop of Ely, 1189-1197; Eustace Bishop of Ely, 1197-1199.

ALTHOUGH Richard had not been fully acknowledged by Henry II as his successor until a few days before his death, and had never been formally received as such by the English baronage, he succeeded without any difficulty in obtaining recognition, and having bound himself by the usual oaths, was anointed and crowned. After the coronation (Sept. 3) he stayed a few months in England, and only once again visited the country, in 1194, after his release from captivity, when he stayed from March 13 to May 12. On both these occasions his chief employment was the raising of money by the sale of public offices, the arranging of quarrels among the barons and clergy, and the securing of his own position against the machinations of John and Philip of France. The kingdom was administered during his absence by four successive justiciars, whose action, except so far as it was affected by the king's constant demands for money, was that of independent

« PreviousContinue »