Page images
PDF
EPUB

Majores igitur natu, consultuque quique provectiores, concilium coegere, deque regni statu pro arbitrio suo utilia in commune providentes, ad regem eligendum unanimiter conspiravere. Dicebant enim omne regnum sinistrae fortunae casibus subjacere, ubi ipsa totius regiminis praesentia, justitiaeque caput, defuerit. Idcirco operae pretium eis esse regem quam mature constituere, qui ad communis utilitatis pacem reformandam et rebellibus regni armatus occurreret et legum instituta juste disponeret. Id quoque sui esse juris, suique specialiter privilegii, ut si rex ipsorum quoquo modo obiret, alius suo provisu in regno substituendus e vestigio succederet. His igitur auditis et ab omnibus gratiose, nulloque aperte contradicente, receptis, de regno suscipiendo eum in commune consultum conscivere, regem. que, omnium ad hoc concordante favore, constituere: firmata prius utrimque pactione, peractoque, ut vulgus asserebat, mutuo juramento, ut eum cives quoad viveret opibus sustentarent, viribus tutarentur, ipse autem ad regnum pacificandum ad omnium eorundem suffragium toto sese conatu accingeret.

[ocr errors]

WILL. NEWB. i. 4. Cum . . . rex Henricus obiisset, idem Stephanus sacramenti quod filiae ejus de conservanda fidelitate praestiterat praevaricator, regnum arripuit, annitentibus praesulibus atque principibus eodem sacramento astrictis.

Stephanus ergo ut contra jus humanum pariter et Divinum; humanum scilicet quia legitimus haeres non erat; et Divinum, id est violata jurisjurandi religione; sublimaretur in regnum, pactus est quaecunque praesules et proceres exigere voluerunt, quae postea per ejus perfidiam in irritum cuncta cesserunt.

HEN. HUNT. lib. viii. Inde perrexit rex Stephanus apud Oxineforde, ubi recordatus est et confirmavit pacta quae Deo et populo et sanctae Ecclesiae concesserat in die coronationis suae; quae sunt haec; primo vovit quod defunctis episcopis nunquam retineret ecclesias in manu sua, sed statim electioni canonicae consentiens episcopis eas investiret. Secundo vovit quod nullius clerici vel laici silvas in manu sua retineret, sicut rex Henricus fecerat, qui singulis annis implacitaverat eos, si vel venationem cepissent in silvis propriis, vel si eas ad necessitates suas exstirparent vel diminuerent. . . . Tertio vovit quod Danegeldum, id est, duos solidos ad hidam, quos antecessores sui accipere solebant singulis annis, in aeternum condonaret. Haec principaliter Deo vovit et alia, sed nihil horum tenuit.

WILL. MALMESB., Hist. Nov. i. § 18. Anno Incarnationis Dominicae MoCoXXX VIIIo, intestinis dissidiis Anglia quatiebatur; multi siquidem quos nobilitas generis vel magnitudo

animi vel potius viridioris aetatis audacia ad illicita praecipitabat, a rege hi praedia, hi castella, postremo quaecunque semel collibuisset, petere non verebantur; quae cum ille dare differret... illi continuo ira commoti castella contra eum obfirmabant. . . . Denique multos etiam comites, qui ante non fuerant, instituit, applicitis possessionibus et redditibus quae proprio jure regi competebant.

IB. ii. § 34. Sub Stephano plures ex Flandria et Britannia, rapto vivere assueti, spe magnarum praedarum Angliam involabant.

HEN. HUNT. lib. viii. Quinto anno regni sui fugavit rex Stephanus Nigellum episcopum Elyensem. . . . Ubi autem ad natale vel ad Pascha fuerit dicere non attinet. Jam quippe curiae solemnes et ornatus regii schematis ab antiqua serie descendens prorsus evanuerant. Ingens thesauri copia jam deperierat, pax in regno nulla, caedibus, incendiis, rapinis omnia exterminabantur.

WILL. NEWB., Hist. Angl. i. 22. Anglia intestinis malis exsanguis et saucia tabescebat. Et quidem de quodam tempore plebis antiquae scriptum est, in diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod rectum sibi videbatur faciebat.' At in Anglia sub rege Stephano pejus fiebat. Nam quia tunc impotens erat rex, et per regis impotentiam languida lex, quibusdam quod rectum sibi videbatur agentibus, multi quod insita ratione malum esse sciebant, sublato regis et legis metu proclivius faciebant. Et primo quidem videbatur regnum Angliae scissum esse in duo; quibusdam regi, quibusdam imperatrici faventibus. Non quod vel rex vel imperatrix suae parti potenter imperaret, sed quod suorum bellicis quisque studiis pro tempore niteretur. Neuter enim in suos imperiose agere et disciplinae vigorem exercere poterat, sed uterque suos, ne a se deficerent, nihil negando mulcebant. Sane inter partes, . . . diu multumque certatum est, alternante fortuna. Processu vero temporis inter eas jam saepius fortunae infidelitatem expertas, remissiores motus esse coepere; quod tamen Angliae non cessit in bonum. Illis quippe diutinae concertationis pertaesis, et mollius agentibus, provinciales discordantium procerum motus efferbuere. Castella quoque per singulas provincias studio partium crebra surrexerant, erantque in Anglia quodammodo tot reges vel potius tyranni, quot domini castellorum, habentes singuli percussuram proprii numismatis, et potestatem subditis regio more dicendi juris. Cumque ita singuli excellere quaererent ut quidam superiorem, quidam

vel parem sustinere non possent, feralibus inter se odiis disceptantes, rapinis atque incendiis regiones clarissimas corruperunt, et, in fertilissima olim patria, fere omne robur panis absumpserunt. Aquilonalis vero regio quae in potestatem David regis Scottorum usque ad flumen Tesiam cesserat, per ejusdem regis industriam in pace agebat.

WILL. MALMESB., Hist. Nov. iii. 43. A.D. 1141. Feria secunda post octavas Paschae concilium archiepiscopi Cantuariae Theobaldi et omnium episcoporum Angliae multorumque abbatum, legato praesidente, Wintoniae ingenti apparatu inceptum.

Ipsa die post recitata scripta excusatoria quibus absentiam suam quidam tutati sunt sevocavit in partem legatus episcopos habuitque cum eis arcanum consilii sui; post mox abbates, postremo archidiaconi convocati. Ex consilio nihil processit in publicum, volutabatur tamen per omnium mentes et ora quid foret agendum.

§ 44. Feria tertia hoc fere sensu legati cucurrit oratio; '. Itaque quia Deus judicium Suum de fratre meo exercuit, ut eum me nesciente in potestatem potentium incidere permitteret; ne regnum vacillet si regnante careat, omnes vos pro jure legationis meae huc convenire invitavi. Ventilata est hesterno die causa secreto coram majori parte cleri Angliae, ad cujus jus potissimum spectat principem eligere simulque ordinare. Invocata itaque primo, ut par est, in auxilium Divinitate, filiam pacifici regis, gloriosi regis, divitis regis, boni regis, et nostro tempore incomparabilis, in Angliae Normanniaeque dominam eligimus, et ei fidem et manutenementum promittimus.'

$45. Cumque omnes praesentes vel modeste acclamassent sententiae vel silentes non contradixissent, subjecit legatus, 'Londonienses, qui sunt quasi optimates, pro magnitudine civitatis, in Anglia, nunciis nostris convenimus, et conductum ut tuto veniant misimus, eosque confido non ultra hunc diem moraturos; bona venia usque cras sustineamus.'

§ 46. Feria quarta venerunt Londonienses et in concilium introducti, causam suam eatenus egerunt ut dicerent missos se a communione quam vocant Londoniarum, non certamina sed preces offerre ut dominus suus rex de captione liberaretur. . .

§ 47- . . . Feria quinta solutum est concilium excommunicatis ante multis qui regiarum erant partium. . .

HENR. HUNTINGD. lib. viii. Anno decimo septimo rex Stephanus filium suum Eustachium regio diademate voluit insignire. Postulans igitur ab archiepiscopo Cantuariensi Theobaldo, et

caeteris episcopis quos ibidem congregaverat, ut eum in regem ungerent et benedictione sua confirmarent, repulsam passus est. Papa siquidem litteris suis Archiepiscopo prohibuerat ne filium regis in regem sublimarent, videlicet quia rex Stephanus regnum contra jusjurandum praeripuisse videbatur.

MATT. PARIS, Hist. Angl. (ed. Wats), p. 86. A.D. 1153. Justitia de caelo prospiciente et diligentia Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi et episcoporum regni intercedente, rex Anglorum Stephanus et dux Normannorum Henricus, apud Walingeford in talem concordiam convenerunt. Rex Stephanus omni haerede viduatus praeter solummodo ducem Henricum, recognovit in conventu episcoporum et aliorum regni optimatum, quod jus haereditarium dux Henricus in regnum Angliae habebat; et dux benigne concessit, ut Rex Stephanus tota vita sua, si vellet, regnum pacifice possideret. Ita tamen confirmata est pax, quod ipse rex et episcopi tunc praesentes cum ceteris optimatibus regni jurarent, quod dux post mortem regis, si illum superviveret, regnum sine contradictione aliqua obtineret. Et si illud propheticum Merlini attendatur, quod dicit, 'Nocebit. possidenti ex impiis pietas, donec sese genitore induerit;' manifestum est regem Stephanum Henricum instituisse haeredem, quem non genuit, dum ipsum adoptavit in filium et regni participem et postmodum successorem. In rege quoque ducem et in duce omnes venerabuntur regem. Regalia passim a proceribus usurpata, rex in sua recipiet. Possessiones quae ab invasoribus direptae erant, ad legitimos possessores, quorum fuerant regis Henrici tempore, revertentur. Castella adulterina quac tempore regis a quocunque constructa sint, diruentur; quorum numerus ad undecies centum et quindecim excrevit.* Rex colonos praediis assignabit, aedificia combusta renovabit, replebit pascua armentis, decorabit ovibus montana. Clericus debitam tranquillitatem se habere gaudebit, exactionibus indebitis non gravabitur. Vicecomites in locis ponentur consuetis, et neminem ex odio persequentur; non gratificabuntur amicis, non indulgentiis crimina sublevabunt, suum cuique ex integro reservabunt metu poenarum afficient nocentes. Fures et praedones terrebuntur in furca et sententia capitali. Milites, juxta Isaiam, gladios convertent in vomeres, et lanceas in ligones; a castris ad aratra, a tentoriis ad ergasteria redibunt, clientes † * Possibly the number of castles may be IIIeXV, not MCXV—but the above is the reading of the MSS.

+ R. de Diceto, who relates these matters in nearly the same words, has here, 'a tentoriis ad ergasteria Flandrensium plurimi revocabuntur, et, quas nostratibus operas indixerunt, dominis suis ex necessitate persolvent.' c. 528.

ab excubiis fatigati, in communi laetitia respirabunt. Relevabitur rusticitas otio innocens et quieta: negotiatores commercium ditabit celebrius; et publica moneta una et eadem erit in regno ex argento percussa. Werra igitur quae septemdecim annis saevierat, hoc fine quievit.

THE FIRST CHARTER OF STEPHEN.

This is probably the charter issued by Stephen at his coronation, and is of the most formal description, specifying nothing; and although of great import had it been the act of a strong or resolutely just sovereign, meaning very little under the hand of one too weak to enforce it.

STEPHANUS Dei gratia rex Anglorum, Justitiis, Vicecomitibus, Baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglicis salutem.

Sciatis me concessisse et praesenti carta mea confirmasse omnibus baronibus et hominibus meis de Anglia omnes libertates et bonas leges quas Henricus rex Anglorum avunculus meus eis dedit et concessit, et omnes bonas leges et bonas consuetudines eis concedo quas habuerunt tempore Regis Edwardi.

Quare volo et firmiter praecipio quod habeant et teneant omnes illas bonas leges et libertates de me et haeredibus meis ipsi et haeredes sui libere quiete et plenarie, et prohibeo ne quis eis super hiis molestiam vel impedimentum, vel diminutionem faciat super forisfacturam meam.

Teste Willelmo Martel apud Londonias.-(Statutes of the Realm -Charters of Liberties, p. 4.)

THE SECOND CHARTER OF STEPHEN.

This document, which is of a character far more definite and more binding than the preceding, was issued by Stephen at the first great council of his reign, at the moment when all parties seemed to acquiesce in his accession. His rehearsal of his title is curious and important; it is worth while to compare it with. that of Henry I, but it need not necessarily be interpreted as

« PreviousContinue »