Page images
PDF
EPUB

quarta apud eum remaneat, liceat ei vel quartam vel quod deest ex nostra auctoritate retinere vel repetere solutum, quasi ex Trebelliano senatus consulto pro rata portione actionibus tam in heredem quam in fideicommissarium competentibus. Si vero totam hereditatem sponte restituerit, omnes hereditariae actiones fideicommissario et adversus eum competunt. Sed etiam id, quod praecipuum Pegasiani senatus consulti fuerat, ut, quando recusabat heres scriptus sibi datam hereditatem adire, necessitas ei imponeretur totam hereditatem volenti fideicommissario restituere et omnes ad eum et contra eum transire actiones, et hoc transponimus ad senatus consultum Trebellianum, ut ex hoc solo et necessitas heredi imponatur, si ipso nolente adire fideicommissarius desiderat restitui sibi hereditatem, nullo nec damno nec commodo apud heredem manente. 8. 1 'Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogatur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogatur; nam et hoc casu' eadem observari praecipimus, quae in totius hereditatis restitutione diximus. 9. Si quis una aliqua re deducta sive praecepta, quae quartam continet, veluti fundo vel alia re rogatus sit restituere hereditatem, simili modo ex Trebelliano senatus consulto, restitutio fiat, perinde ac si quarta parte retenta rogatus esset reliquam hereditatem restituere. Sed illud interest, quod altero casu, id est cum deducta sive praecepta aliqua re restituitur hereditas, in solidum ex eo senatus consulto actiones transferuntur et res quae remanet apud heredem sine ullo onere hereditario apud eum manet quasi ex legato ei adquisita, altero vero casu, id est cum quarta parte retenta rogatus est heres restituere hereditatem et restituit,scindantur actiones et pro dodrante quidem transferantur ad fideicommissarium, pro quadrante remaneant apud heredem. Quin etiam licet in una re, qua deducta aut praecepta restituere aliquis hereditatem rogatus est, maxima pars hereditatis contineatur, aeque in solidum transferuntur actiones et secum deliberare debet is, cui restituitur hereditas, an expediat sibi restitui. Eadem scilicet interveniunt et si duabus pluribusve rebus deductis praeceptisve restituere hereditatem rogatus sit. Sed et si certa summa deducta praeceptave, quae quartam vel etiam maximam partem hereditatis continet, rogatus sit aliquis hereditatem restituere, idem juris est. Quae diximus de

1, Gaius, 2, 259.

eo qui ex asse heres institutus est, eadem transferimus et ad eum qui ex parte heres scriptus est.

1

10. Praeterea intestatus quoque moriturus potest rogare eum, ad quem bona sua vel legitimo jure vel honorario pertinere intellegit, ut hereditatem suam totam partemve ejus aut rem aliquam, veluti fundum hominem pecuniam, alicui restituat cum alioquin legata nisi ex testamento non valeant. 11. Eum quoque, cui aliquid restituitur, potest rogare, ut id rursus alii totum aut pro parte vel etiam aliud aliquid restituat. 12. Et quia prima fideicommissorum cunabula a fide heredum pendent et tam nomen quam substantiam acceperunt et ideo divus Augustus ad necessitatem juris ea detraxit, nuper et nos eundem principem superare contendentes ex facto, quod Tribonianus vir excelsus quaestor sacri palatii suggessit, constitutionem fecimus, per quam disposuimus: si testator fidei heredis sui commisit, ut vel hereditatem vel speciale fideicommissum restituat, et neque ex scriptura neque ex quinque testium numero, qui in fideicommissis legitimus esse noscitur, res possit manifestari, sed vel pauciores quam quinque vel nemo penitus testis intervenerit, tunc sive pater heredis sive alius quicumque sit, qui fidem elegit heredis et ab eo aliquid restitui voluerit, si heres perfidia tentus adimplere fidem recusat negando rem ita esse subsecutam, si fideicommissarius jus jurandum ei detulerit, cum prius ipse de calumnia juraverit. necesse eum habere vel jusjurandum subire, quod nihil tale testatore audivit, vel recusantem ad fideicommissi vel univer sitatis vel specialis solutionem coartari, ne depereat ultima voluntas testatoris fidei heredis commissa. Eadem observari cen suimus et si a legatario vel fideicommissario aliquid similiter relictum sit. Quod si is, a quo relictum dicitur, confiteatur quidem aliquid a se relictum esse, sed ad legis suptilitatem decurrat, omnimodo cogendus est solvere.

XXIIII. DE SINGULIS REBUS PER FIDEICOMMISSUM RELICTIS 2.

3 Potest autem quis etiam singulas res per fideicommissum relinquere, veluti fundum hominem vestem argentum pecuniam numeratam, et vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit. 1. Potest autem non solum proprias testator res per fideicon missum relinquere, sed et heredis aut legatarii aut fideicommissarii aut cujuslibet alterius. Itaque et legatarius et fidei

1. C., 6, 42, 32. - 2.Cf. Gaius, 2, 260-267. C., 6, 42. 260-265.

3. Gaius. L

commissarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei relicta sit, sed etiam de alia, sive ipsius sive aliena sit. Hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restituere,quam ipse ex testamento ceperit ; nam quod amplius est, inutiliter relinquitur.Cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei qui rogatus est aut ipsam redimere et praestare aut aestimationem ejus solvere. 2. Libertas quoque servo per fideicommissum dari potest, ut heres eum rogetur manumittere vel legatarius vel fideicommissarius. Nec interest, utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo qui ipsius heredis aut legatarii vel etiam extranei sit. Itaque alienus servus redimi et manumitti debet : quod si dominus eum non vendat', si modo nihil ex judicio ejus qui reliquit libertatem percepit, non statim extinguitur fideicommissaria libertas, sed differtur, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendi servi fuerit, praestarilibertas."Qui autem ex causa fideicommissi manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servus sit, sed ejus qui manumittit; at is, qui directo testamento liber esse jubetur, ipsius testatoris fit libertus', qui etiam orcinus appellatur.'Nec alius ullus directo ex testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris fuerit, et quo faceret testamentum et quo moreretur'. Directo autem libertas tunc dari videtur,cum non ab alio servum manumitti rogat,sed velut ex suo testamento libertatem ei competere vult.3.2 Verba autem fideicommissorum haec maxime in usu habeantur : PETO, ROGO, VOLO, MANDO, FIDEI TUAE COMMITTO, quae perinde singula firma sunt, atque si omnia in unum congesta essent'.

XXV. DE CODICILLIS 3.

Ante Augusti tempora constat jus codicillorum non fuisse, sed primus Lucius Lentulus, ex cujus persona etiam fideicommissa coeperunt,codicillos introduxit. Nam cum decederet in Africa, scripsit codicillos testamento confirmatos, quibus ab Augusto petiit per fideicommissum, ut faceret aliquid : et cum divus Augustus voluntatem ejus implesset, deinceps reliqui auctoritatem ejus secuti fideicommissa praestabant et filia Lentuli legata, quae jure non debebat, solvit. Dicitur Augustus convocasse prudentes, inter quos Trebatium quoque,cujus tunc auctoritas maxima erat, et quaesisse, an possit hoc recipi nec absonans a juris ratione codicillorum usus esset; et Treba

1. Gaius, 2, 266.-2. Gaius, 2,249.-3. Cf. D., 29, 7. C., 6, 36.

tium suasisse Augusto, quod diceret utilissimum et necessarion hoc civibus esse propter magnas et longas peregrinationes, quae apud veteres fuissent, ubi, si quis testamentum facere non posset, tamen codicillos posset. Post quae tempora cun et Labeo codicillos fecisset, jam nemini dubium erat, quin codicilli jure optimo admitterentur.

1. Non tantum autem testamento facto potest quis codicil los facere, sed et intestatus quis decedens fideicommittere codicillis potest. Sed cum ante testamentum factum codicilli facti erant, Papinianus 1ait non aliter vires habere, quam si special postea voluntate confirmentur. Sed divi Severus et Antoninus rescripserunt ex his codicillis qui testamentum praecedunt posse fideicommissum peti, si appareat eum, qui postea testamentum fecerat, a voluntate quam codicillis expresserat no recessisse. 2. Codicillis autem hereditas neque dari neque adimi potest, ne confundatur jus testamentorum et codicillorum, et ideo nec exheredatio scribi. Directo autem hereditas codicillis neque dari neque adimi potest; nam per fideicommissum be reditas codicillis jure relinquitur. 'Nec condicionem hered instituto codicillis adjicere neque substituere directo potest. 3. Codicillos autem etiam plures quis facere potest; et nullam sollemnitatem ordinationis desiderant'.

LIBER TERTIUS.

I. DE HEREDITATIBUS QUAE AB INTESTATO DEFERUNTUR 3.

Intestatus decedit, qui aut omnino testamentum non feca aut non jure fecit aut id quod fecerat ruptum irritumve factum est aut nemo ex eo heres extitit.

1. 'Intestatorum autem hereditates ex lege duodecim t bularum primum ad suos heredes pertinent. 2. Sui autem heredes existimantur, ut et supra diximus, qui in potestate morientis fuerunt: veluti filius filia, nepos neptisve ex filio, pronepus proneptisve ex nepote filio nato, prognatus prognatave. Ne. interest, utrum naturales sunt liberi an adoptivi'. 2s. Quibus connumerari necesse est etiam eos, qui ex legitimis quide matrimoniis non sunt progeniti, curiis tamen civitatum dal secundum divalium constitutionum, quae super his posita sunt, tenorem suorum jura nanciscuntur: nec non eos, qu nostrae amplexae sunt constitutiones, per quas jussimus, s 1. D., 29.7.5. Papinien, L. 7 resp. 2. Marcien, L. 6 inst. (D., *.* pr. 1). 3. Cf. Gaius, 3.1-8. D., 38,16. C, 6,55. 4. Gaius, 3.1-2. — 6. C., 5,27, 10-11.

19.2.

quis mulierem in suo contubernio copulaverit non ab initio affectione maritali, eam tamen, cum qua poterat habere conjugium, et ex ea liberos sustulerit, postea vero affectione procedente etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit filiosque vel filias habuerit: non solum eos liberos, qui post dotem editi sunt, justos et in potestate esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his qui postea nati sunt occasionem legitimi nominis praestiterunt: quod optinere censuimus,etiamsi non progeniti fuerunt post dotale instrumentum confectum liberi vel etiam nati ab hac luce subtracti fuerint. 2b. 1 'Ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse, sive morte id acciderit sive alia ratione, veluti emancipatione; nam si per id tempus, quo quis moreretur, filius in potestate ejus sit, nepos ex eo suus heres esse non posset. Idque et in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus. Postumi quoque, qui, si vivo parente nati essent, in potestate futuri forent, sui heredes sunt.' 3. Sui autem etiam ignorantes fiunt heredes et, licet furiosi sint, heredes possunt existere : quia quibus ex causis ignorantibus adquiritur nobis, ex his causis et furiosis adquiri potest. Et statim morte parentis quasi continuatur dominium : et ideo nec tutoris auctoritate opus est in pupillis, cum etiam ignorantibus adquiritur suis heredibus hereditas,nec curatoris consensu adquiritur furioso, sed ipso jure. 4. Interdum autem,licet in potestate mortis tempore suus heres non fuit, tamen suus heres parenti efficitur, veluti si ab hostibus quis reversus fuerit post mortem patris sui; jus enim postliminii hoc facit. 5. Per contrarium evenit ut, licet quis in familia defuncti sit mortis tempore, tamen suus heres non fiat, veluti si post mortem suam pater judicatus fuerit reus perduellionis ac per hoc memoria ejus damnata fuerit ; suum enim heredem habere non potest,cum fiscus ei succedit. Sed potest dici ipso jure esse suum heredem, sed desinere. 6. 2 'Cum filius filiave et ex altero filio nepos neptisve extant, pariter ad hereditatem vocantur nec qui gradu proximior est ulteriorem excludit; aequum enim esse videtur nepotes neptesque in patris sui locum succedere. Pari ratione et si nepos neptisque sit ex filio et ex nepote pronepos proneptisve, simul vocantur. Et quia placuit nepotes neptesque, item pronepotes proneptesque in parentis sui locum succedere, conveniens esse visum est non in capita, sed in stirpes hereditatem dividi,ut filius partem dimidiam hereditatis habeat et 1. Gaius, 3, 2. 4. 2. Gaius, 3, 7. 8.

« PreviousContinue »