Page images
PDF
EPUB

5. Bona eorum,qui cum fisco contrahunt, lege vacuaria 1 velut pignoris jure fisco obligantur, non solum ea quae habent, sed et ea, quae postea habituri sunt. 6. Edicto divi Trajani cavetur, ne qui provincialium cum servis fiscalibus contrahant nisi adsignante procuratore: quod factum dupli damno vel reliquorum exsolutione pensatur. Et ideo qui cum... (Manquent 3 lignes environ)... um.... cus ido....... contra amo.. que....... sa.m...... o contrax.... i non in cu..... ... u. tamen eorum..... vere cogitur na..... causa (?) tu ad eum lo... io pervenit hereditas (?). 6a. Servi (?) Caesaris ab administratione rerum suarum itemque communium rerum commercio non prohibentur adeo et stipulari ab his et emere donatumve accipere possumus, nisi cum in fraudem portionis Caesaris fiat. 7. Qui mutuam pecuniam contra interdictum dispensatori vicariove ejus crediderit... (Manquent 2 lignes environ).... in poenam..... enitur, qui quod credidit non amisit. 8. Qui contra edictum divi Augusti rem litigiosam a non possidente comparavit, praeterquam quod emptio nullius momenti est, poenam quinquaginta sestertiorum fisco repraesentare compellitur. Res autem litigiosa videtur, de qua lis apud suum judicem delata est. Sed hoc in provincialibus fundis prava usurpatione optinuit. 9. Absentes fugitivos venum dari aut comparari amplissimus ordo prohibuit denuntiata in emptorem venditoremque poena sestertiorum quinquaginta, quae hodie fisco vindicatur.

FEUILLE 2.

10..... excepto castrensi peculio bona sua conferre debebunt. 11. Caesare a liberto suo ex asse herede instituto, filia jure ad semissem vocatur; cum extraneis vero instituto, filia ex semisse extraneis, non etiam Caesari adcrescit. Quod si plus semisse Caesar accepit, in id quod plus est etiam Caesari adcrescit. 12. Libertae Caesaris tam manumissione quam beneficio conjunctionis effectae si testatae decedant, dimidium, si intestatae, totum fisco vindicatur. Sane patris et patreni ignorantis jus non minuitur. 13. Ancilla Caesaris quae quinque liberos habuerit, in nu....... (Manquent 3 lignes environ). n... Caes... orem..... milibus s..... edan... um... na... dicantur..... causa fisco ae... p.. non possunt n... en... vato contractu n... inter se fisco stipulantur. 14. Eorum bonorum, quae ad fiscum pertinere dicuntur, si controversia moveatur, ante sen

1. Huschke, Krueger; Boecking: lege vicesimaria'.

......

tentiam nec obsignari nec describi aut incorporari possunt.Idem servatur et cum a sententia provocatio interponitur. 13. Pro his bonis, quae fiscus inquietat, manus opponere nemo quidem prohibetur..... (Manquent 3 lignes environ)........ tur..............es ...Caesariani (?).... pellunt...... io. i.. ram. 16. Advocati fisci etiam post depositum officium contra fiscum, a quo salarium acceperunt, nisi in sua parentum filiorum pupillorumve suorum causa, libertorum etiam, adesse prohibentur, et si adfuerint, infamia plectuntur. Sane hoc principali beneficio impetrare non prohibentur. 17. Fisci advocati, quibus ad tempus officium mandatum est, quia salarium non accipiunt, contra fiscum adesse non prohibentur. 18. Capite legis censoriae cavetur ut non tantum,cum quid...(Manque 1 ligne ou 2 au plusi ....praestatur, cujus rei omissa professio commisso intra quinquennium locum facit. 18a. Earum rerum nomine quae per fraudem fisco ablatae sunt vel professioni subtractae, quadruplum fisco dependitur, alias duplum. 19. A debitore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit. Sane ipsum ita emere, ut manumittat, aut fideicommissam libertatem praestare non est prohibitum. 20. Ab eo, qui reus criminis postulatus adver sam sententiam meruit,tempore reatus quocumque modo alienata a fisco cum quadruplis fructibus revocantur. 21. Fidejussorem ejus, qui cum dispensatore contraxit, ip...

15. TABLEAU DES DEGRÉS DE COGNATION.

Petit exposé du système des degrés de cognation placé en tête de presque tous les mss. de la Notitia dignitatum, qui a été publié en premier lieu par Boecking et que sa comparaison avec d'autres dissertations de même nature contenues dans le Digeste et ailleurs (Paul, 4, 11 ; D., 38, 10, 1; Inst., 3, 6) permet de supposer avoir été extrait des œuvres d'un jurisconsulte classique, de celles d'Ulpien, conjecture Huschke. Pour l'établissement critique du texte, cf. Krueger, Collectio, 2, pp. 166-167.

DE GRADIBUS.

1. Gradus cognationum appellantur ab eo, quod personae cognatorum aliae proximiore, aliae longiore gradu sunt et ob id quasi gradatim altera alteram antecedit. 2. Omnes personae cognatorum aut supra numerantur aut infra aut ex transverso sive a latere. Supra numerantur parentes, infra liberi, ex transverso sive a latere fratres et sorores liberique eorum, item parentium fratres et sorores liberique eorum. 3. Primo gradu supra pater et mater, infra filius et filia. 4. Secundo supra avus avia, infra nepos neptis, ex transverso frater et soror: hinc enim transversus incipit gradus. 5. Tertio supra proavus proavia, infra pronepos proneptis; ex transverso fratris et sororis filius et filia, patruus amita, id est patris frater et soror, avunculus matertera, id est matris frater et soror. 6. Quarto supra abavus abavia, infra abnepos abneptis; ex transverso fratris et sororis nepos et neptis ; patruus magnus et amita magna, id est avi frater et soror; avunculus magnus matertera magna, id est aviae frater et soror; consobrinus consobrina, id est qui quaeve ex fratribus aut sororibus aut fratre et sorore progenerantur. Sciendum tamen proprie consobrinos appellari eos, qui ex duabus sororibus nati sunt, quasi con sororinos, eos autem, qui ex duobus fratribus procreati sunt, fratres patrueles vocari, eos vero, qui ex fratre et sorore nascuntur, amitinos dici. Hoc gradu sunt etiam patrui amitae avunculi materterae filii,

7. Quinto gradu sunt supra atavus atavia, infra adnepos adneptis; ex transverso fratris et sororis pronepos proneptis; propatruus proamita, id est proavi frater et soror; proavunculus promatertera, id est proaviae frater et soror; consobrini filius filia; item propius sobrinus sobrina, id est patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae filii filiae. 8. Sexto gradu sunt supra tritavus tritavia, infra trinepos trineptis; ex transverso fratris et sororis abnepos abneptis; abpatruus abamita, id est abavi frater et soror; abamunculus abmatertera, id est abaviae frater et soror; item consobrini nepos neptisque; item propatrui proamitae proavunculi promaterterae filii filiae; item sobrini sobrinae, id est qui quaeve ex duobus consobrinis progenerantur.

16. TABLEAU DES AGNATS.

Tableau voisin du précédent, mais relatif aux agnats, seuls appelés à la succession civile, qui se trouve dans un certain nom. bre de mss. de la loi des Wisigoths (cf. Haenel, Lex Rom. Wisig., p. 456) et qui a été publié pour la première fois en 1564 par Cujas, Observationes, 6, 40.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »