Page images
PDF
EPUB

portiones adcrescunt. Quod in herede instituto, [eum] qui acceperat substitutum, evenire non poterit: diversa enim causa est scripti et legitimi.

[IX. AD SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM.}

1. Matres tam ingenuae quam libertinae cives Romanae, ut jus liberorum consecutae videantur, ter et quater peperisse sufficiet, dummodo vivos et pleni temporis pariant. 2. Quae semel uno partu tres filios edidit, jus liberorum non consequitur; non enim ter peperisse, sed semel partum fudisse videtur; nisi forte per intervalla pariat. 3 1. Mulier si monstruosum aliquid aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit; non sunt enim liberi, qui contra formam humani generis converso more procreantur. 4. Partum, qui membrorum humanorum officia duplicavit, quia hoc ratione aliquatenus videtur effectum, matri prodesse placuit. 5. Septimo mense natus matri prodest; ratio enim Pythagoraei numeri hoc videtur admittere, ut aut septimo pleno aut decimo mense partus maturior videatur. 6. Aborsus et abactus venter partum efficere non videtur. 7. Libertina ut jus liberorum consequi possit, quater eam peperisse ut ingenuam sufficit. 8. Latina ingenua, jus Quiritium consecuta, si ter peperit, ad legitimam filii hereditatem admittitur; non est enim manumissa. 9. Jus liberorum mater habet, quae tres filios aut habet, aut habuit, aut neque habet neque habuit. Habet, cui supersunt; habuit, quae amisit; neque habet neque habuit, quae beneficio principis jus liberorum consecuta est. 102. *Mater per fratrem excluditur et in successione frater cum sorore aequa sorte succedit; quod si frater defuerit, mater et filiae, quantae fuerint, aequales capiunt portiones*.

[x.]

13. *Filii vulgo quaesiti ad legitimam matris hereditatem adspirare non prohibentur, quia pari jure, ut ipsorum hereditates matribus, ita ipsis matrum deferri debuerunt. 2. Ad filiam ancillam vel libertam ex senatus consulto Claudiano effectam legitima matris intestatae hereditas pertinere non potest, quia neque servi neque liberti matrem civilem habere intelleguntur. 3. Ad legitimam intestatae matris hereditatem filii cives Romani, non etiam Latini admittuntur ; cives autem

1. Rapprocher de 9, 3-4, la rédaction différente et plus brève de D., 1, 5. 14. - 2. 9, 10 Lex Rom. Burgund., 28, 2-3.3. 10, 1-3= App., 1, 17-19.

[ocr errors]

Romanos eo tempore esse oportet, quo eis defertur et ab iis legitima hereditas aditur; perinde autem matris certiores filii fiunt, non nuntio accepto, sed pro liquido comperto, quod intestata decesserit *. 41. *Filius maternam hereditatem eandemque legitimam nisi adeundo quaerere non potest*.

[XI. DE GRA DIBUS.]

12. Στέμματα cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem contexuimus*. 1. Primo gradu superiori linea continentur pater, mater; inferiori filius, filia: quibus nullae aliae personae junguntur. 2. Secundo gradu continentur superiori linea avus, avia; inferiori nepos, neptis; transversa frater, soror. Quae personae duplicantur; avus enim et avia tam ex patre quam ex matre, nepos, neptis tam ex filio quam ex filia, frater, soror tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum, quae in quoque gradu consistunt, ipso ordine duplicantur. 3. Tertio gradu veniunt supra proavus, proavia; infra pronepos, proneptis; ex obliquo fratris sororisque filius, filia, patruus, amita, id est patris frater et soror, avunculus, matertera, id est matris frater et soror. 4. Quarto gradu veniunt supra abavus, abavia; infra abnepos, abneptis; ex obliquo fratris et sororis nepos, neptis, frater patruelis, soror patruelis, id est patrui filius, filia, consobrinus, consobrina, id est avunculi et materterae filius, filia, amitin us, amitina, id est amitae filius, filia; itemque consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus adcrescit patruus magnus, amita magna, id est avi paterni frater et soror; avunculus magnus, matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror.5. Quinto gradu veniunt supra quidem atavus, atavia; infra adnepos,adneptis; ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis ; fratris patruelis, sororis patruelis, amitini, amitinae, consobrini, consobrinae filius, filia; propius sobrino, sobrina, id est patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae filius,filia. His adcrescunt propatruus, proamita, hi sunt proavi paterni frater et soror; proavunculus, promatertera, hi sunt proaviae paternae maternaeque frater et soror, proavique materni. 6. Sexto gradu veniunt supra tritavus, tritavia; infra

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

trinepos, trineptis; ex obliquo fratris et sororis abnepos, abneptis, fratris patruelis, sororis patruelis, amitini, amitinae, consobrini, consobrinae patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae nepos, neptis, propioris sobrino filius, filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere adcrescunt propatrui, proamitae, proavunculi, promaterterae filius, filia; abpatruus, abamita, hi sunt abavi paterni frater et soror; abavunculus, abmatertera, hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror, abavique materni. 7. Septimo gradu qui sunt cognati,recta linea supra infraque, propriis nominibus non appellantur; sed ex transversa linea continentur fratris sororisve adnepotes, adneptes, consobrini filii filiaeque. 8. Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest.

XII. DE MANUMISSIONIBUS.]

1. Servum communem unus ex dominis manumittendo Latinum facere non potest, non magis quam civem Romanum: cujus portio eo casu,quo, si, proprius esset, ad civitatem Romanam perveniret, socio adcrescit. 2. Mutus et surdus servum vindicta liberare non possunt: inter amicos tamen et per epistulam manumittere non prohibentur. Ut autem ad justam libertatem pervenire possit, condicione venditionis excipi potest. 3. Tormentis apud praesidem subjectus et de nulla culpa confessus ad justam libertatem perduci potest. 4. Fideicommissa libertas data facto heredis non mutatur, si servum, quem manumittere jussus est, vinxerit. 5. Communem servum unus ex sociis vinciendo futurae libertati non nocebit; inter pares enim sententia clementior severiori praefertur; et certe humanae rationis est favere miserioribus, prope et innocentes dicere, quos absolute nocentes pronuntiare non possunt. 6. Debitor creditorve servum pignoris vinciendo dediticium facere non possunt; alter enim sine altero causam pignoris deteriorem facere non potest. 7. Servus furiosi domini vel pupilli jussu vinctus dediticiorum numero non efficitur, quia neque furiosus neque pupillus exacti consilii capax est. 8. Non tantum si ipse dominus vinciat, nocet libertati, sed et si vinciri jubeat, aut vincientis procuratoris actorisve factum comprobet. Quodsi, antequam sciret vinctum, solutionis ejus causas approbaverit, libertati futurae vincula non nocebunt. 9. Caeco curator dari non potest, quia ipse sibi procuratorem instituere potest.

[XIII. DE FIDEICOMMISSIS LIBERTATIBUS.]

1. Ea condicione heres institutus: SI LIBEROS SUOS EMANCIPAVERIT, omnimodo eos emancipare cogendus est; pro condicione enim hoc loco emancipatio videtur adscripta. 2. Decedente eo, a quo fideicommissa libertas relicta est, heredes ejus eam praestare cogendi sunt. 3. Decedens servis suis libertatem ita dedit: ILLUM ET ILLUM LIBEROS ESSE VOLO EOSQUE FILIIS MEIS TUTORES DO; impeditur fideicommissa libertas, quia pupilli sine tutoris auctoritate manumittere non possunt et habentibus tutores tutor dari non potest. Sed interim vice absentium pupilli habebuntur, ut ex decreto amplissimi ordinis primum libertas ac deinde tutela competere possit.

[XIV. AD LEGEM FUFIAM CANINIAM.]

1. Nominatim servi testamento manumitti secundum legem Fufiam possunt. Nominatim autem manumitti intellegitur hoc modo: STICHUS LIBER ESTO. Cum autem OPSONATOREM, vel QUI EX ANCILLA ILLA NASCETUR, LIBERUM ESSE VOLO, ex Orfitiano senatus consulto perinde libertas competit, ac si niminatim data sit; officiorum enim et artium appellatio nehil de significatione nominum mutat; nisi forte plures sint, qui eo officio designentur; tunc enim nomen adjungendum est, ut eluceat, de quo testator sensisse videatur. 2. Codicillis testamento confirmatis datae libertates cum his, quae tabulis testamenti datae sunt, concurrunt, et sive antecedant sive sequantur testamentum, novissimo loco adhibentur, quia ex testamento utraeque confirmantur. 3. Quotiens numerus servorum propter legem Fufiam Caniniam ineundus est, fugitivi quoque, quorum semper possessio animo retinetur, computandi sunt. 4. Lege Fufia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamento manumittatur. Subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia, a decem usque ad triginta pars tertia, a triginta usque ad centum pars quarta, a centum usque ad quingentos pars quinta. Plures autem quam centum ex majori numero servorum manumitti non licet.

[XIVA.] 1

1. Nec filio patroni invito libertus natalibus suis restitui potest quid enim interest ipsi patrono an filiis ejus fiat injuria?

[blocks in formation]

LIBER QUINTUS.

[1. DE LIBERALI CAUSA.]

1. Qui contemplatione extremae necessitatis aut alimentorum gratia filios suos vendiderint, statui ingenuitatis eorum non praejudicant; homo enim liber nullo pretio aestimatur. Idem nec pignori ab his aut fiduciae dari possunt; ex quo facto sciens creditor deportatur 1. Operae tamen eorum locari possunt. 2. Veritati et origini ingenuitatis manumissio quocumque modo facta non praejudicat. 3. Descriptio ingenuerum ex officio fisci inter fiscalem familiam facta ingenuitati non praejudicat. 4. Qui metu et impressione alicujus terroris apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendenti non praejudicat. 5. Post susceptum liberale judicium si adsertor causam deseruerit, in alium adsertorem omne judicium transferri placuit; in priorem vero, quod prodendae libertatis gratia factum est, extra ordinem vindicatur; non enim oportet susceptam status causam nulla cogente necessitate destitui. 6 2. "Cui necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si ipse probare desideret, audiendus est. 7. Qui de ingenuitate cognoscunt, de calumnia ejus, qui temere controversiam movit, ad modum exsilii possunt ferre sententiam. 8. Tutores vel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administraverunt, postea status quaestionem facere non possunt. 9. Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur*.

[IA.]

13. *Locatio vectigalium, quae calor licitantis ultra modum solitae conductionis inflavit, ita demum admittenda est, si fidejussores idoneos et cautionem is qui licitatione vicerit offerre paratus sit. 2. Ad conducendum vectigal invitus nemo compellitur et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt. 3. Reliquatores vectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni satisfaciant, admittendi non sunt. 4. Debitores fisci itemque rei publicae vectigalia conducere prohibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fidejussores obtulerint, qui debitis eorum satisfacere parati sint. 5. Socii vectigalium si separatim partes administrent, alter ab altero minus idoneo in se portionem

[merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »