Page images
PDF
EPUB

venationis instrumenta continebuntur: quae etiam ad instrumentum pertinent, si quaestus fundi ex maxima parte in venationibus consistat. 46. Fructus, qui solo cohaerebant mortis testatoris tempore, ad legatarium pertinent; ante percepti ad heredem. 47. Fundo legato cum mancipiis et pecoribus et omni instrumento rustico et urbano, peculium actoris ante testatorem defuncti, si ex eodem fundo fuerit, magis placet ad legatarium pertinere. 48. Actor vel colonus ex alio fundo in eodem constitutus, qui cum omni instrumento legatus erat, ad legatarium non pertinet, nisi eum ad jus ejus fundi testator voluerit pertinere. 49. Adjunctiones, quas fundo legato testator ex diversis emptionibus applicaverat, legatario cedere placuit. 50. Instructo praedio legato, fabri ferrarii, item tignarii,putatores et qui instruendi fundi gratia ibidem morabantur, legato cedunt. 51. Instructo fundo legato, libri quoque et bibliothecae, quae in eodem fundo sunt, legato continentur. 52. Servos studendi gratia ex eodem fundo, qui cum mancipiis fuerat legatus, alio translatos ad legatarium placuit pertinere. 53.Fundo ita ut possederat legato, mancipia tam urbana quam rustica, itemque argentum et vestes, quae eodem tempore in fundo comprehendentur, ad legatarium pertinent. 54. Pascualia quae postea comparata ad fundum legatum testator adjunxerat, si ejus appellatione contineantur, ad legatarium pertinent.55. Quidquid in eadem domo, quam instructam legavit paterfamilias, perpetuo instruendi se gratia habuit, legatario cedit. 56. Instructa domo legata, ea legato continentur, quibus domus munitior vel tuta ab incendio praestatur: tegulae, specularia et vela legato continebuntur; item aeramenta, lecti, culcitae, pulvini, subsellia, cathedrae, mensae, armaria, delphicae, pelves, conchae,aquimanalia, candelabra, lucernae, et similia quacumque materia expressa. 57. Domo legata, balneum ejus, quod publice praebetur, nisi alias separetur, legato cedit. 58. Domo cum omni jure suo, sicut instructa est, legata,urbana familia, item artifices et vestiarii 1 et zetarii et aquarii eidem domui servientes legato cedunt. 59. Omnibus, quae in domo sunt, legatis, cautiones debitorum rationesque servorum legato cedunt. 60. Monilibus legatis, aurum vel argentum non debetur, nisi de his quoque manifeste sensisse testatorem possit ostendi. 61. Instrumento cauponio legato, ea debentur, quae cauponis usui parata sunt, velut vasa, in quibus vinum defunditur, escaria quoque et

1. Cujas ostiarii',

pocularia vasa debentur; sane ministri earum rerum legato non cedunt. 62. Instrumento medici legato, collyria et emplastra et apparatus omnis conficiendorum medicamentorum, itemque ferramenta legato cedunt. 63. Instrumento pictoris legato, colores, penicilli, cauteria et temperandorum colorum vasa debebuntur. 64. Pistoris instrumento legato, criba, asini, molae et servi, qui pistrinum exercent, item machinae, quibus farinae subiguntur, legato cedunt. 65. Instrumento balneatorio legato, balneator ipse et scamna et hypopodia, fistulae, miliaria, epitonia, rotae aquariae, jumenta quoque, quibus ligna deferuntur, legato cedunt. 66. Instrumento piscatoris legato, et retia et nassae et fuscinae et naviculae,hami quoque et cetera ejusmodi usibus destinata debentur. 67. Supellectile legata, capsae armaria, nisi solum librorum aut vestis ponendae gratia paratae sint, debebentur; sed et buxina et cristallina et argentea et vitrea vasa, tam escaria quam pocularia, et vestes stratoriae legato cedunt.68. Villis vel agris separatim legatis alterum alteri cedit. 69. Servis DO LEGO legatis, ancillae quoque debebuntur: non item servi, legatis ancillis, sed ancillarum appellatione tam virgines quam servorum pueri continentur: his scilicet exceptis,qui fiduciae dati sunt.70.Servis amanuensibus legatis, omnes, qui ex conversatione urbana eo in ministerio fuerint, debebuntur, nisi ex his aliqui perpetuo ad opus rusticum transferantur. 71. Venatores servi vel aucupes an inter urbana ministeria contineantur, dubium remansit: et ideo voluntatis est quaestio. Tamen si instruendarum cotidianarum epularum gratia habentur, debentur. 72. Muliones et institores inter urbana ministeria continentur ; item opsonatores et vestiarii et cellarii et cubicularii et arcarii et coqui, placentarii, tonsores, pistores, lecticarii. 73. Pecoribus legatis quadrupedes omnes continentur, quae gregatim pascuntur. 74. Jumentis legatis boves non continentur ; equis vero legatis equas quoque placuit contineri ; ovibus autem legatis agni non continentur, nisi annuales sint. 75. Grege ovium legato arietes etiam continentur. 76. Avibus legatis, anseres, phasiani, gallinae et aviaria debebuntur: an autem phasianarii et pastores anserum, voluntatis est quaestio. 77. Dulcibus legatis, sapa, defrutum, mulsum, dulce etiam vinum, palmae, caricae, uvae, passae debebuntur. Sed in hoc quoque voluntatis est quaestio, quia et in specie pomorum comprehendi possunt. 78. Frugibus legatis tam legumina quam hordeum et triticum continentur. 79. Veste legata, ea cedunt, quae ex lana et lino texta sunt; item serica et bombycina,

quae tamen indutui vel operiendi, cingendi, sternendi injiciendique causa parata sunt: pelles quoque indutoriae continebuntur. 80. Veste virili legata, ea tantummodo debentur, quae ad usum virilem salvo pudore virilitatis attinent; stragula quoque huic legato cedunt. 81. Muliebri veste legata, omnia quae ad usum muliebrem spectant debebuntur. 82. Lana legata, sive sucida sive lota sit sive pectinata sive versicoloria, legato cedit; purpura vero aut stamen subtemenve hoc nomine non continentur. 83. Mundo muliebri legato ea cedunt, per quae mundior mulier lautiorque efficitur, velut speculum, conchae, situli, item pyxides, unguenta et vasa, in quibus ea sunt; item sella balnearis et cetera ejusmodi. 84. Ornamentis legatis ea cedunt, per quae ornatior mulier efficitur, veluti anuli, catenae, reticuli et cetera, quibus collo vel capite vel manibus mulieres ornantur. 85. Argento legato, massae tantummodo debebuntur; vasa enim, quae proprio nomine separantur, legato non cedunt, quia nec lana legata vestimenta debebuntur. 86. Vasis argenteis legatis ea omnia continentur,quae capacitati alicui praeparata sunt, et ideo tam potoria quam escaria, item ministeria omnia debebuntur, veluti urceoli, lances, patinae, piperataria; cochlearia quoque, itemque trullae, calices, scyphi et his similia. 87. Libris legatis tam chartae volumina vel membranae et philyrae continentur; codices quoque debentur ; librorum enim appellatione non volumina chartarum, sed scripturae modus, qui certo fine concluditur, aestimatur. 88. Auro legato gemmae quoque inclusae, itemque margaritae et smaragdi legato cedunt. Sed magis est voluntatis esse quaestionem; infectum enim aurum debebitur, factum [enim] ornamentorum genere continetur. 89. Vasis argenteis legatis, emblemata quoque ex auro infixa legato cedunt. 90. Argento potorio legato, omnia, quae ad poculorum speciem comparata sunt, debebuntur, veluti paterae, calices,scyphi, urceoli, oenophoria et conchae. 91. Carruca cum junctura legata, mulae quoque legatae, non et mulio videtur, propter cotidianam loquendi consuetudinem.91 1. Heres servum proprium, quem testator legaverat, manumittendo nibil agit, quia scientiae vel ignorantiae ejus nullam placuit admitti rationem*. 91 2. *Libertus, qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate actionem ex testamento habere non potest*.

1. 6, 91a D., 40. 9, 28. 2. 6, 91b D., 34, 4, 29.

92. Prolatis codicillis vel alio testamento, quibus ademptum est legatum vel certe rescissum, perperam soluta repe

tuntur.

[VII. DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS.]

1. Mortis causa donat, qui ad bellum proficiscitur, et qui navigat, ea scilicet condicione, ut, si reversus fuerit, sibi restituatur, si perierit, penes eum remaneat cui donavit. 2. Donatio mortis causa, cessante valetudine et sequente sanitate, paenitentia etiam revocatur; morte enim tantummodo convalescit.

[VIII. AD LEGEM FALCIDIAM.]

1. Exhausta legatis aut fideicommissis vel mortis causa donationibus hereditate auxilio Falcidiae institutus heres quadrautem retinere potest. 2. Quotiens de modo quartae retinendae quaeritur, propter periculum plus petendi, officio judicis omnibus aestimatis, quarta facienda est, quae apud heredem remaneat, aut certe exigenda cautio a legatario, ut quod plus dodrante perceperit restituat. 3. Ea, quae mater viva filio donavit, in quartam non imputantur. 3a1. *Aeris alieni loco deducuntur non solum pretia eorum quibus libertas data est et eorum qui supplicio sunt adfecti, sed et ejus quem praetor propter indicium proditae mortis vel detectae eorum conjurationis libertate donavit".

4. Ex mora praestandorum fideicommissorum vel legatorum fructus et usurae peti possunt; mora autem fieri videtur, cum postulanti non datur.

[ocr errors]

1. Si nullae sint res hereditariae, in quas legatarii vel fideicommissarii mittantur, in rem quidem heredis mitti non possunt, sed per praetorem denegatas heredi actione ipsi persequantur*.

[x.]a

1. In bonis curatoris privilegium furiosi furiosaeve servatur; prodigus et omnes omnino, etiamsi in edicto non fit eorum mentio, in bonis curatoris decreto privilegium consequuntur*.

1. 8, 3a D., 35, 2, 39 — 2. 9 D., 36, 4, 10. 3. 10 D., 27, 10, 15, 1.

LIBER QUARTUS.

[1. DE FIDEICOMMISSIS.]

1. Ab uxore, cui vir dotem praelegavit, fideicommissum relinqui non potest, quia non ex lucrativa causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere videtur. 2. A postumo herede instituto fideicommissum dari potest. 3. Ab imperatore herede instituto legatum et fideicommissum peti potest. 4. A surdo vel muto, sive legatum acceperit, sive heres institutus sit, vel ab intestato successerit, fideicommissum relinquitur. 41. A patre vel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur, ab emancipato filio vel servo manumisso utilibus actionibus postulatur; penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet*. 5. Qui fideicommissum relinquit, etiam cum eo loqui potest cui relinquit, velut: PETO, GAI SEI, CONTENTUS SIS ILLA RE, aut VOLO TIBI ILLUD PRAESTARI. 6. Fideicommittere his verbis possumus: ROGo, peto, VOLO, MANDO, DEPRECOR, CUPIO, INJUNGO; DESIDERO quoque et IMPERO verba utile faciunt fideicommissum; RELINQUO vero et COMMENDO nullam fideicommissi pariunt actionem.

6a 2. "Nutu etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superveniens morbus ei impedimento sit*.

7. Tam nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus, sed nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur. 8. Si alienam rem tamquam suam testator per fideicommissum reliquerit, non relicturus, si alienam scisset, ut solet legatum, ita inutile erit fideicommissum. 9. Testator supervivens si eam rem, quam reliquerat, vendiderit, extinguitur fideicommissum. 10. Codicillis, qui testamento confirmati non sunt, adscriptum fideicommissum jure debetur. 11. Filio quibuscumque verbis a patre fideicommissum relictum jure debetur; sufficit enim inter conjunctas personas quibuscumque verbis, ut in donatione, voluntas expressa. Et ideo etiam PRIDIE QUAM MORIETUR recte relictum videtur. 12. In tempus emancipationis, vel CUM SUI JURIS ERIT, fideicommissum relictum quocumque modo patria potestate liberato debetur. 13. Rogati invicem sibi, si ine liberis decesserint, hereditatem restituere, altero decelente sine liberis hereditas ad eum pervenit, qui supervixit: 1. 1, 4a D., 32, 4. = - 2. 1, 6a D., 32, 21, pr.

« PreviousContinue »