Page images
PDF
EPUB

ponere tutelam potest. 5. Paupertas, quae operi et oneri tutelae impar est, solet tribuere vacationem*. 61. *Pro t... ut est Latinus Junianus. . . . item qui codicillis ad testamentum non pertinentibus tutor datus est*.

.

[XXVIII. DE POTIORIBUS NOMINANDIS.]

1. Non recte potiorem videtur nominare, qui causam nominati potioris non expresserit. 2. Potior quis esse debet non solum gradu generis, sed et substantia rei familiaris.3 2.*Amicos appellare debemus non levi notitia conjunctos, sed quibus fuerint in jura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus*.

[XXIX. QUI POTIORES NOMINARE NON POSSUNT.]

1. Libertus, quem pater tutorem dedit, si minus idoneus dicatur, excusari quidem non potest, sed adjungi illi curator potest.

[XXX. AD ORATIONEM DIVI SEVERI.]

1. Dolo tutoris curatoris ve detecto in duplum ejus pecuniae condemnatione conveniuntur, qua minorem fraudare voluerunt.

[ocr errors]

1. Postumo tutor datus non nato postumo neque tutelae, quia nullus pupillus est, neque negotiorum gestorum judicio tenetur, quia administrasse negotia ejus qui natus non esset non videtur; et ideo utilis in eum actio dabitur*.

[XXXI. DE FURTIS.]

1. Fur est qui dolo malo rem alienam contrectat. 2. Furtorum genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. Manifestus fur est, qui in faciendo deprehensus est, et qui intra terminos ejus loci, unde quid sustulerat, deprehensus est, vel antequam ad eum locum, quod destinaverat, pervenerit. Nec manifestus fur est, qui in faciendo quidem deprehensus non est, sed eum furtum fecisse negari non potest. 3. Concepti actione is tenetur, apud quem furtum quaesitum

1. 27, 6 F. V., 172. 27, 3, 24.

2. 28, 3 D., 50, 16, 223, 1. 3. 30a D.,

et inventum est; oblati actione is tenetur, qui rem furtivam alii obtulit, ne apud se inveniretur. 4. Furti actione is agere potest, cujus interest rem non perdidisse. 5. Concepti is agere potest, qui rem concepit et invenit; oblati is agere potest, penes quem res concepta et inventa est. 6. Manifesti furti actio et nec manifesti et concepti et oblati heredi quidem competit, sed in heredem non datur. 7. Servus, qui furtum fecerit damnumve dederit, nisi id pro sui quantitate dominus sarcire sit paratus, noxae dedi potest. 8. Si servus furtum fecerit, deinde manumissus sit aut alienatus, cum ipso manumisso vel emptore agi potest; noxa enim caput sequitur. 9. Filius familias si furtum fecerit, deinde emancipetur, furti actio in eum datur, quia in omnibus noxa caput sequitur. 10. Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is, cujus ope aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenetur. 11 . *Rei hereditariae,antequam ab herede possideatur, furtum fieri non potest". [122. Qui meretricem libidinis causa rapuit et celavit, eum quoque furti actione teneri placuit.] 13. Furti manifesti actio praeter quadrupli poenam ipsius rei persecutionem genere vindicationis et condictionis continet. 14. Furti concepti actio adversus eum qui obtulit tripli est poena et ipsius rei repetitio. 15. Furti quocumque genere condemnatus famosus efficitur. 16. Quaecumque in caupona vel in meritorio stabulo diversoriove perierint, in exercitores eorum furti actio competit. 17 *. *Si res vendita ante traditionem subrepta sit, emptor et venditor furti agere possunt; utriusque enim interest rem tradi vel tradere. 18. Si quid in nave rateve perierit, furti actio in exercitorem navis datur'. 19. Rem pignori datam debitor creditori subtrahendo furtum facit: quam si et ipse similiter amiserit, suo nomine persequi potest. 20. Pater vel dominus de ea re, quae filio familias vel servo subrepta est, furti agere potest; interest enim ei deferri actionem, qui de peculio convenitur. 21. Si rem, quam tibi commendavi, postea subripui, furti actio competere tibi non poterit; rei enim nostrae furtum facere non possumus. 22. "Qui furtum quaesiturus est, antequam quaerat, debet dicere, quid quaerat, et rem suo nomine et sua specie designare*. 23. Si, cum furtum quis quaerit, damnum injuriae dederit, actione legis Aquiliae tenebitur. 24 (25). Sive seges per furtum sive quaelibet arbores caesae sint, in duplum ejus rei nomine reus

1. 31, 11 restitué à l'aide du Vesont.

2. N'est pas de Paul; cf. § 31 et D., 47, 2, 39. — 3. Pellat: 'oblati'; Huschke: 'concepti et oblati”.

- 4. 31, 17. 18. 22. 26-28 restitués d'après le Vesont.

convenitur. 25 (24). Ob indicium comprehendendi furis praemium promissum jure debetur. 26. Si servum communem quis furatus sit, socio quoque actio furti dabitur. 27. Qui pro derelicto rem jacentem occupavit, furtum non committit, tametsi a domino non derelinquendi animo relicta sit. 28. Si servus furtum fecerit cum domino, praeter rei condictionem furti actio in dominum datur*. 29 1. *Fullo et sarcinator, qui polienda vel sarcienda vestimenta accepit, si forte his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse videtur, quia non in eam causam ab eo videntur accepta. 30. Frugibus ex fundo subreptis tam colonus quam dominus furti agere possunt, quia utriusque interest rem persequi. 31. Qui ancillam non meretricem libidinis causa subripuit, furti actione tenebitur, et si suppressit, poena legis Fabiae coercetur. 32. Qui tabulas cautionesve subripuit, in adscriptam summam furti actione tenebitur; nec interest, cancellatae necne sint, quia ex his debitum dissolutum interest comprobari. 33 2. "Qui servo fugae consilium dedit, furti quidem actione non tenetur, sed servi corrupti. 34. Res subrepta si in domini potestatem reversa sit, cessat furti actio. 35. Qui furandi animo conclave effregit vel aperuit, sed nihil abstulit, furti actione conveniri non potest, injuriarum potest. 36. Qui rem suam furatur, ita demum furti actione non tenetur, si alteri ex hoc non noceatur*.37. Servus, qui in fuga est, a domino quidem possidetur, sed dominus furti actione ejus nomine non tenetur, quia in potestate eum non habet.

[XXXII. DE OPERIS LIBERTORUM.]

1. Egentem patronum libertus obligatione doni muneris et operarum solutus alere cogendus est pro modo facultatum

[merged small][merged small][ocr errors]

13. *Quotiens is, cui bonorum possessio ab altero postulata est, furere coeperit, magis probatum ratum eum videri habuisse; rati enim habitio ad confirmationem prioris postulati pertinet*. 24. Si is cui ignoranti petita est bonorum posses

1. 31, 29-31 = D., 47, 2, 83, pr.-2. 2. 31, 33-36 restitués d'après le Vesont. -3. la, 1 D., 37, 1, 16. -4. la, 2 = D., 46, 8, 7.

sio, decesserit, heres ejus intra tempora petitionis ratam eam habere non potest*.

LI. DE CARBONIANO EDICTO.]

1. Si fratri puberi controversia fiat, an pro parte impuberis differri causa debeat, variatum est, sed magis est, ut differri non debeat.

[11. DE BONIS LIBERTI.]

1. In bonis liberti prior est patronus quam filius alterius patroni, itemque prior est filius patroni quam nepos alterius patroni. 2. Libertus duos patronos heredes instituit: alter eorum vivo liberto moritur: is qui superest contra tabulas testamenti bonorum possessionem recte postulat. 3. Libertorum hereditas in capita, non in stirpes dividitur: et ideo si unius patroni duo sint liberi et alterius quattuor, singuli viriles (id est aequales) portiones habebunt.4.Patronus vel patroni liberi ex parte dimidia heredes instituti aes alienum liberti pro portionibus exsolvere coguntur. 51. Sicut testamento facto decedente liberto potestas datur patrono vel libertatis causa imposita petere vel partis bonorum possessionem, ita et cum intestato decesserit, earum rerum electio ei manet. 6 2. *Liberto per obreptionem adrogato jus suum patronus non amittit*.

[III. DE LEGE FABIANA.]

1. Ea, quae in fraudem patroni a liberto quoque modo alienata sunt, Fabiana formula tam ab ipso patrono quam a liberis ejus revocantur.

[IVA. DE TESTAMENTIS.]

1. Testamentum facere possunt masculi post impletum quartum decimum annum, feminae post duodecimum. 2. Spadones eo tempore testamentum facere possunt, quo plerique pubescunt, id est annorum decem et octo. 3. Filius familias, qui militavit,de castrensi peculio, tam communi quam proprio jure, testamentum facere potest. Castrense autem peculium est, quod in castris adquiritur vel quod proficiscenti ad militiam datur. 4. Caecus testamentum potest facere, quia accire potest adhibitos testes et audire sibi testimonium perhibentes.

1. 2, 5= D., 37, 14, 20. 2. 2, 6 D., 38, 2, 49. 3. Schulting, Huschke: 'formula'.

4a 1. *Qui manus amisit, testamentum facere potest, quamvis scribere non possit. 5. Furiosus tempore intermissi furoris testamentum facere potest. 62. *Et mulieri,quae luxuriose vivit, bonis interdici potest*. 7. Moribus per praetorem bonis interdicitur hoc modo: QUANDO TIBI BONA PATERNA AVITAQUE NEQUITIA TUA DISPERDIS LIBEROSQUE TUOS AD EGESTATEM PERDUCIS, OR EAM REM TIBI EA RE COMMERCIOQUE INTERDICO. 8. Qui ab hostibus captus est, testamentum quasi servus facere non potest. Sane valet testamentum id, quod ante captivitatem factum est, si revertatur, jure postliminii, aut si ibidem decedat, beneficio legis Corneliae, qua lege etiam legitimae tutelae hereditatesque firmantur. 9. In insulam relegatus et in opus publicum ad tempus damnatus, quia retinent civitatem, testamentum facere possunt et ex testamento capere. 10. Plures quam septem ad testamentum adhibiti non nocent. Superflua enim facta prodesse juri tantum, nocere non possunt. 11. In adversa corporis valetudine mente captus eo tempore testamentum facere non potest. 12. Prodigus recepta vitae sanitate ad bonos mores reversus et testamentum facere potest et ad testamenti sollemnia adhiberi potest. 13. Ex his, qui ad testamentum adhibentur, si qui sint qui Latine nesciant vel non intellegant, si tamen sentiant, cui rei intersint, adhibiti non vitiant testamentum. 143. *Repetundarum damnatus nec ad testamentum nee ad testimonium adhiberi potest. 15. Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit*. 16. *Singulos testes, qui in testamento adhibentur, proprio chirographo adnotare convenit, quis et cujus testamentum signaverit*.

[IVB. *DE INSTITUTIONE HEREDUM*.] 3

1. Condicionum duo sunt genera: aut enim possibilis est, aut impossibilis; possibilis, quae per rerum naturam admitti potest, impossibilis, quae non potest; quarum ex eventu altera expectatur, altera [impossibilis] submovetur. 2. Condiciones contra leges et decreta principum vel bonos mores adscriptae nullius sunt momenti: veluti : SI UXOREM NON DUXERIS,

SI FILIOS NON SUSCEPERIS, SI HOMICIDIUM FECERIS, SI LARVALI HABITU

PROCESSERIS et his similia. 3. Quotiens non apparet, qui sit heres institutus, institutio non valet quod evenit, si testator plures amicos unius nominis habeat. 4. Heredes aut instituti

1

=

1. 4a, 4a D., 28, 1, 10. -2. 4a, 6 ajouté d'après quelques mss. et D., 27, 10, 15 pr. 3. 4a, 14-15 - D., 22, 5, 15. 4. 4a, 16 D., 28, 1, 30. 5. Rubrique suppléée d'après Cons., 4, 8,

« PreviousContinue »