Page images
PDF
EPUB

"Unto ecclesiarum de Shruther et Kenlagh, pro Collegio.
"A.B. 1501.

"aWillielmus, miseratione divina, Tuamensis archiepiscopus, dilectis filiis Wardiano ecclesie collegiate ville Galvie,ceterisque suis collegialibus fratribus, salutem in Domino sempiternam. Votis illis libenter annuimus et gratum prebemus assensum, per quern ecclesiarum nobis subjectarum commoditatibus consolatur, ac venerabilium presbiterorum collegialiter viventivun indigencie pariter et inopie succurratur, cultusque divinus nostris temporibus suscipiat incrementum. Hinc est, quod nos, fructuum, reddituum et proventuum vestre ecclesie collegiate a tanto vestro numero, exhilitatem et tenuitatem, vestrumque eciam laborem in diurnis et nocturnis officiis, quibus estis assidue raancipati, considerantes, et attente pre oculis habentes, vicarias parochialium ecclesiarum de Sruther et Kenlaghyn, nostre Tuamensis diocesis, de mero concensu magistri Thome de Burgo, earundem ecclesiarum perpetui vicarii, ac spontanea sua voluntate, habito super hoc diligenti tractatu, predicte vestre ecclesie collegiate, perpetuo et realiter, salvis nostris ordinariis juribus et oneribus, nobis et antecessoribus nostris debitis et consuetis, unimus, annectimus et incorporamus cum effectu, dummodo dicte vicarie debitis propterea non defraudentur obsequio, et animarum cura eisdem nullatenus negligatur, set eorundem prorsus supportentur onera consueta. Nulli ergo omnino hominum, saltem nobis subjectorum, liceat hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et nostram se noverit incursurum. Datum Galvie, decimo septimo die mensis Augusti, sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini millesimo quingentesimo primo."—Orig.

"Confirmacio Walteri episcopi Cluanensis, pro Collegio.
"A. D. 1506.

"Walterus miseratione divina Cluanensis episcopus, ac eadem, per illustrissimum Regem Anglie Henricum septimum, ad ecclesiam metropoliticam Tuamensis presentatus: Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris, salutem, gratiam et benedictionem. Ad vegitacionem sive augmentum cultus divini, quem augmentare desiderare, debemus non minus nos censemus obligatos, quam nostri felici memorie in eadem Tuamensis ecclesia fuere intercessores, Donatus, viz. et Willielmus qui pro tempore rexerunt ecclesiam Tuamensis, qui spiritu sanioris consilii considerantes parochianos parochialis ecclesie Sancti Nicolai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, modestos et morigeratos homines inter silvestres ac montanos commorantes, eisdem moribus cum predictis montanis non utentes, propter impetraciones varias super vicaria dicte ecclesie tunc per vicarios in antea solite gubernare, a prefate'nacionis hominibus cotidie fiebant in tantum vexatos fore, quod secundum decenciam, ritum et modum Anglicanum quem tenebant, et eorum predecessores soliti fuerunt tenere ab antiquo, officia audire divina, et ecclesiastica percipere sacramenta non potuerint; et ab illis indoctis hominibus depredabantur, perturbabantur et interficiebantur, nonnullaque dampna et incommoda personarum et rerum sustinere cogebantur, et majora nisi eis celeri remedio succurretur proferre habebant verisimiliter infuturum: plena deliberacione super hocprehabita, antedictus Donatus primo ecclesiam predictam Sancti Nicholai in Collegiatum erexit, et pro sustentacione vicariorum et Gardiani in ilia deputatorum, prout in Uteris desuper confectis, quartam Archiepiscopalem dicte parochie ville Galvie, pro se et suis successoribus in puram et perpetuam elemosinam, unacum aliis donacionibus inibi expressis, donavit, et ad dictam ecclesiam collegiatam pleno jure pertinere voluit, ac alia ibi ordinavit. Ac demum Willielmus suus successor, ut eo firmius illa donacio, con

cessio et ordinacio illibate perdurent, quo fuerint majori rob

volens adjicere sui munimenis firmitatem, predictas donacionem, concessionem et ordinacionem, etiam per sedem apostolicam confirmatas, ratum et gratum habuit, ac dictam erectionem, et omnia quecunque indc secuta, ex certa sciencia confirmavit et ratificavit, rata, et grata et confirmata declaravit, prout in Uteris suis intuentibus potest apparere. Nos vero antefatus Walterus predictas ereccionem in collegiatum, ac quarte archiepiscopalis donacionem, concessionem, ordinacionem et confirmacionem a nostris predecessoribus, pro suarum et nostrarum salute animarum factas, ratum, gratum et firmum, in quantum possumus, habemus. Et hoc sub warantizacione, fidejussione et intercessione Dei et hominum. Et ne de hujusmodi ratificacione ab aUquibus imposterum hesitari contingat, presentibus sigillum nostrum quo utimur ad majora duximus apponendum. Datum Galvie sexto die mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo quingentesimo sexto."—Orig.

It appears by the foregoing deed of confirmation that Walter Blake, Bishop of Clonmacnois (for whom see Harris's Ware, vol. i. pp. 174, 613), was appointed by Henry VII. to the see of Tuam; which must have taken place between the death of Archbishop Pinson, in A. D. 1503, and the above date. This appointment was not known to Harris, who mentions, however, a previous provision for the same, by Pope Sixtus IV., which never took effect, having been made in the life-time of Donatus O'Murray. Bishop Blake never filled the see of Tuam, Pope Julius II. having advanced the celebrated Morogh O'Fihely (better known by the name of Maurice de Portu) thereto. He was (probably) the Walter Blake, brother of Geffrey, who appears, s. p. in the genealogical fragment, ante, p. 213.

IrISh ArCh. SOC. 15.

Reeeptio "Receptio SandariLynche et Anastacie ejus Uxx>ris,inConfraternitatem Fratrum minorum.

"A.D. 1521. "Ihesus semper assit . "Dilectis suis in Christo Sandar Lynche fytz-Johanni, et Anastacie Lynche ejus uxori, Deo et beato Francisco devotis, frater David O hyrella ordinis fratrum minorum, super omnes fratres in provincia Hybernie provincialis minister, salutem in Domino, ac bonis perfrui sempiternis. Pius vestre devocionis affectus, quem ad ordinem geritis exigencia digne requirit, ut quia in temporalibus non possumus victan vestre caritati respondere, in spiritualibus tamen quam in nobis suppetit, et prout in nostris apud Deum desideriis servamus, vobis recompensare debemur; propter quod, vos ad confraternitatem nostram, et ad universa et singula fratrum nostrorum suffragia, in vitarecipio pariter et in morte, plenam vobis et specialem participacionem omnium spiritualium

bonorum, viz.missarum.orationum, suffragiorum, officiorum , devocionum, medi

tacionum, predicacionum, lectionum, jejuniorum et abstinenciarum, disciplinarum,

vigiliarum, laborum, ceterorumque bonorum spiritualium vobis gratiosse

conferendo, que per ffratres mihi commissos, fieri dederit auctor omnium bonorum Dei Alius, ut multiplici suffragiorum presidio adjuti, et hie augmentum gratie, et in futuro mereamini eterne vite premia possidere. In cujus rei testimonium sigillum mei officii duxi presentibus appendendum. Datum in nostro conventu montis fernandi, Anno Domini M.CCCC.XXI."— Orig.

"Convenlum inter DonaMum G'Flaherty et Vardianum Galvie.
"A.D. 1527.

"In Dei nomine, Amen, hujus presentis instrumenti serie, cunctis innotescat quod anno protunc Domini MDXXVII0. et r. r. Henrici octavi xxix. die quarto mensis Maii, coram Richardo Martyn, majore ville Galvie, cum diversis conburgensibus ejusdem ville, in mei notarii presentia infrascripti, testiumque infrascriptorum presentia, personaliter constituti, nobilis vir, viz. Donaldus O'Flaherty, decanus Enachdunensis, parte ex una, et Willielmus O'Donchu vardianus hujus prelibate ville Galvie, de et cum consilio et assensu omnium vicariorum ejusdem collegii parte ex altera, unanimi assensu confederati et concordati sunt; necnon eciam, et tactis primitus sanctis evangeliis, recyproce ac mutue sibi ipsis benefacere fideliter promiserunt, et se firmiter obligaverunt modo et forma sequentibus: viz. quod prefatus Donaldus debet et tenetur, prout per presentes se obligavit, semper a tempore dati presencium, durante vita sua, protigere ac deffendere ipsos vardianum et vicarios, qui pro tempore fuerint, necnon et suo8 procuratores, firmarios et omnes suos subditos, in ipsorum dominio, decimis, oblacionibus, obvencionibus, juribus, fructibus, et pertinenciis quibuscunque, contra et versus Bernardum O'Flaartey; necnon et omnes et singulos alios existentes sub potestate

predicti predicti Donaldi, aut versus quos habebit ullam potestatem: Ita, viz. quod predictus Donaldus debet et tenetur presentare et exhibere antedictis vicariis, quamcumque personam, dampnum aliquod eis ferrentem, aut ejus sufficientia pignora, in omnibus quibus judicio curie ejusdem ville condemnatum erit; aut idem Donaldus ex suis propriis pro tali persona satisfacere realiter tenetur: necnon similiter omnes existentes sub potestate ipsius Donaldi, qui tempore elapso, aliquod dampnum ipsis vicariis fecit, excepto predicto Bernardo: si hec probare valeant tales delinquentes aut eorum pignora, dictus Donaldus ipsis vicariis prout debet, ipsis vicariis propter dampnajam eis illata, ipsum Bernardum in utroque foro prosequentibus, ipso Donaldo dictos vicarios suosque firmarios, contra ipsum Bernardum et alios quoscumque, a tempore dati presencium, durante vita sua, fideliter, ut premittitur, defendente, et protigente. Insuper si predicti Vardianus et vicarii conquerelati fuerint de neccligencia ipsius Donaldi in premissis

quoad preterita, stabit et stare debet et arbitrio domini Patricii Kyrwan,

Marcii ac Nicholai Stephani Lynche, unacum majore qui pro tempore fuerit. Sed quantum ad futura, judioio majoris et curie, idem Donaldus cum ipsis vicariis stare debet et tenetur, ipsis vicariis suisque successoribus, pro bono statu ipsius Donaldi, devote et quotidie orantibus, denique supplicantibus, in recompensacione premissorum. In quorum omnium premissorum fidem et testimonium, ambe partes me infrascriptum publicum notarium desuper hoc instrumentum conficere rogarunt, cum subscripcionibus dicti Vardiani et Nicholai Lynche, pro dicto Donaldo. Hiis testibus presentibus, viz. Willielmo Martyn, Anthonio Lynche, Stephano Jacobi Lynche, Marco et Nicholao Lynche, Phinano O'Hallurayn, cum multis aliis. Datum, Galvie, die, mense et anno quibus supra Nicholaus Molgan, publicus Notarius."—Orig.

"Confirmacio beneficiorum pro Collegio.
"A.D. 1541.

"Christophorus, miseratione divina, Tuamensis archipresul, universis et singulis Christi fidelibus, has nostras literas inspecturis, pariterque audituris, salutem atque fidem indubiam adhibere. Universitati vestre, tenore presencium, innotescimus, qualiter honorabilis vir, magister Thomas, Stephani, Dominici Lynche, protunc ville Regis Galvie major, ceterique ejusdem ville generosi burgenses, clarissime nobis expossuerunt, quod, salubri sagacitate ac laudabili industria, bone memorie viri venerabilis ac locorum ubique percelebris Dominici Lynche suorumque omnium comburgencium collegium viii . vicariorum et unius wardiani, ex et cum institucione bone memorie Reverendissimi domini Donati y Mureadhayd, quondam Tuamensis archiepiscopi, necnon cum confirmacione Romani episcopi, juxta modum antiquitus obser

vatum, in habuerunt. Et consequenter ut predictum collegium, eo modo, eaque

2 G 2 forma forma, quibus in sui primaria institucione ordinatum erat, sub patrocinio atque tuicione majoris ac tocius curie ville Regis Galvie, cum confirmacione omnium beneficiorum, que protunc illud collegium quiete et juste possidebat, et aliorum beneficicrum, quibus predictum collegium potestate seu tirranitate laicali hactenus spoliatum existit, ad presens tamen juris communis ac Regia disposicione quoad laicos, et eciam clericos detentores vacancium, nova collacione, confirmaremus, humiliter supplicavit. Nob igitur antefatus archiepiscopus, predicti Thome Lynche Galvie majoris, suorumque omnium fratrum et comburgensium just is ac piis peticionibus inclinati, considerantes eciam predictum collegium laudabili divorum servicio, ac divini cultus miro exercicio sedulo et ferventer intendere seu auscultare, de consilio nostrorum suffraganeorum in provinciali consilio nobis astancium, ac illius sacre congregacionis diffinitorum, sepedictum collegium cum omnibus suis beneficiis, que ad presens quiete ac juste possidet, confirmamus, necnon omnia alia beneficia quondam per antescriptum collegium possessa, posteaque per alios occupata, disposicione, ut prediximus Regia nunc vacantia, eidem collegio cum omnibus suis juribus et pertinenciis, conferimus et assignamus: ipsum collegium, seu alium ejus nomine, in corporalem et actualem possessionem illorum beneficiorum noviter sepedicto collegio collatorum, inducentes, omnes illicitos detentores exinde prorsus amovendo. Datum Galvie, 25 die mensis Aprilis anno invictissimi regni Regis Henrici octavi 33."—Orig.

From the foregoing instrument, we find that the Archbishop of Tuam, Christopher Bodikyne, had admitted the King's supremacy. In it he styled the Pope merely "Romanus Episcopus." But in a subsequent instrument executed in the reign of Philip and Mary (which see, p. 233), gave the Pope his usual title of dignity, and alluded to the. past changes as a schism, "tempore preteriti scismatis." Afterwards, in the reign of Elizabeth, Archbishop Bodikyne again conformed to the religion of the state, and consequently retained his see. This prelate died, according to Ware, "full of days," in A.D. 1572.

"An ordre in the behalfe of the Colledge againtt Richarde Blake and hit Heires.

"A. D. 1542.

Memorandum that upon suche debate and variaunce depending betwixt one Richard Blake of this the K* towne of Galwey of that one partie, and the warden and Corall vickeryes of the sam towne of that other partie, concernyng certayn yerely rent appoynghted perpetually to the Colledge, for augmentacion of Divyne Service: the said Richard suppoossinge the said warden and vickeryes to levie and reze yerely more than their duetie of hym: the said Wykeryes and Warden supposing and alledging hym to holde certayn porcon of suche rent due unto theim yerely to their grett

arrerags

« PreviousContinue »