Page images
PDF
EPUB

proventuum et reddituum vestre ecclesie, per nostrum predecessorem in collegiatam erecte, attento vestro numero, exilitatem pariter et tenuacitatem, vestrumque etiam laborem in diurnis et nocturnis officiis, quibus estis assidue mancipati, considerantes, et attente pre oculis habentes, vicariam parochialem ecclesie Sancte Marie de Rathuna, ejusdem nostre Enachdunensis diocesis, per mortem bone memorie Donati y Donaill ultimi ejusdem possessoris, seu alias quovismodo vacantem, et ad nostram collationem pleno jure spectantem, diligenti super hoc habito tractatu, et cui eciam curam imminet animarum predicte vestre ecclesie et collegii perpetuo et realiter, salvis nostris ordinariis juribus et oneribus ac procurationibus, nobis et successoribus nostris debitis et consuetis, univimus, annectivimus et incorporavimus, ac per presentes, eidem ecclesie et collegio unimus annectimus et incorporamus, cum omnibus suis juribus, fructibus, redditibus et obvencionibus quibuscunque, inducentes vos eundem Guardianum nomine vestro ac dicti collegii, et successorum vestrorum imperpetuam possessionem seu titulum ejusdem vicarie, et jurium et pertinenciarum ejusdem, per anuli nostri traditionem, vobis desuper factam. Dum modo dicta vicaria debitis propter ea non defraudetur obsequiis, et animarum cura in eadem nullatenus negligatur, sed ejusdem prorsus congrue supportantur onera consueta. Nulli ergo omnino hominum liceat, saltim nobis subjectorum, hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporationis infringere, vel ei ausa temerarie contraire; siquis autem hoc attemptare presumpseret, indignationem omnipotentis Dei et nostram se noverit incursurum. Datum Galwie duodecimo die mensis Aprilis sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini millesimo, Cccc°lxxxviii.° et nostre consecrationis anno primo."—Orig.

"Resignatio vicarie de Moculyn.
"A.D. 1488.
"I. H. S.

"Reverendissimo in Christo domino, domino Willielmo, miseratione divina, electo, consecrato metropolitano Tuamensis, suus humilis et devotus orator Cornelius O'Hallurayn, perpetuus vicarius parochialis ecclesie de Moygcullyne vestre Enachdunensis diocesis, cum omni qua decet reverencia, salutem. Vestro reverendissimo domino electo scire placeat, qualiter ego, habita super hoc provida et satis sufficienti deliberacione, spiritu bono ductus, considerans mei ingenii exilitatem, meeque literature et sciencie insufficienoiam, onerisque et cure animarum michi et humeris meis impossite gravitatem, dispossui ad pedes vestre paternitatis, humiliter procidendo, eidem mee perpetue vicarie, ad manus vestre paternitatis resignare, ad instanciam perpetue unionis fiende de eadem vicaria, per vestram paternitatem, collegio ecclesie Sancti Nicholai de Galwy, gratia sustentacionis perpetue ejusdem collegii, et augmentacionis

2 F 2 divini divini cultus et servicii in eodem; cui quidem perpetue mee vicarie de Moygcullyne, ego predictus Cornelius O'Hallurayn, vestra humilis et devota creatura, ad pedes vestre reverendissime paternitatis provolutus, ad manus et potestatem vestram, per presentes, effectualiter et simpliciter resigno. Quapropter vestram reverendissimam donacionem, in cujus manibus libra justicie non mutatur, instancia quanta possum deprecor, quatenus intuitu divine caritatis, et augmentacionis divini cultus et servicii continue in eodem collegio, predictam vicariam ipsi collegio annectere et unire, ac perpetue incorporare, velitis. In fidem vero et testimonium predicte mee perpetue resignacionis, infrascriptum publicum notarium hanc resignacionem in presentem publicam formam reddigere curavi. Hiis testibus presentibus, vz. Thoma O'Donaill, Patricio Blake, Odone Mc. Maellayn, Thadeo ruffo Makyan, et multis aliis. Et ob majore evidencia hujus mee perpetue resignacionis, ob defectu sigilli proprii, sigillum Johannis lynche fyz Edmundi presentibus apponi feci . Hec resignacio facta est, per me dictum Cornelium, coram vestra dominacione, apud Galwy, in vigilia omnium sanctorum, Anno Domini millesimo, Cccc°lxxxviil°

"Et ego vero, Willielmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, pub-
licus auctoritate Imperiali notarius, quia cum predicta resignacio om-
nibus modo ordine et forma quibus supra fieret, una cum prenominatis
testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi.
Ideoque jussu et rogatu prefati Cornelii ut premittitur resignantis,
anno, die, mense et loco quibus supra, Indicione vero septima pontificatus
sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Innocentii, divina
providencia pape viiL. anno quarto, predictam resignacionem in hanc
publicam formam reddegi, signo et nomine meis solitis et consuetis sig-
navi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulo-
rum premissorum."—Orig.

"Conventum inter Qul. de Burgo et Majorem Galwy.
"A. D. 1488.
"I. H. S.

"In nomine Domini, amen. Inter Dominum Willielmum de Burgo sue nationis capitaneum ex parte una; et Johannem Blake majorem ville de Galwy, ac Dominicum Lynche fyz-Johannis burgensem ejusdem ville ex parte altera, sic concensum, vz. quod prefatus dominus Willielmus obligavit se suosque heredes et successores, prefatis majori et Dominico, ac collegio ecclesie sancti Nicholai de Galwey, eorumque successoribus qui pro tempore fuerint, ad tuendum, protegendum et defendendum dictum collegium, in omnibus et singulis suis juribus et obventionibus, tam ex parte ecclesie, quam eciam

temporalis temporalis seu secularis curie, nunc et in posterum, ad ipsum Collegium quoquo modo spectantibus, videlicet ex parte ratione curie ac extra eandem, jam impetratis et imposterum impetrandis. Ita vero quod dictum collegium, videlicet qui nunc sunt et qui pro tempore fuerunt, singulis diebus sollemniter dicent unam collectam seu orationem specialem, in principali missa ad attenticum altare, pro bono statu in vita, et eorundem animabus post mortem, videlicet prefati domini Willielmi et Slanine sue uxoris, heredum et successorum ac antecessorum suorum. Ita vero quod predicti major et Dominicus impetrabunt pro Ricardo de Burgo filio eorundem domini Willielmi et Slanyne, canonicatum ecclesie Tuamensis, et prebendam de Killmaellayn, et rectoriam et vicariam de Athnary, cum suis juribus et pertinenciis, etc. Tali vero condicione interposita, vz. quod predictus dominus Willielmus et uxor sua predicta, ac eorum filii et heredes non impedient, per se vel alios, prefatos majorem et Dominicum, aut alios quoscunque eorundem nomine impetrare seu impetrari facere, verbo vel facto, rectoriam et vicariam de Furanmor, ac vicariam de Meary Enachdunensis diocesi, ad in8tanciam dicti collegii, sed ipsos et dictum collegium, ad hoc adjuvabunt, et ab insultibus etcontradictione omnium et singulorum contradicentiumjuxtapossedefendent. Ita tamen quod predicti major et Dominicus, ac collegium predictum, tanquam pro speciali stipendio, gratia defensionis ejusdem collegii in hiis et aliis, concedent prefato domino Willielmo et Ricardo ipsius filio predicto, fructus et proventus prefate rectorie et vicarie de Furanmor, et vicarie predicte de Meary, post impetracionem ad instanciam collegii de hiis factam, usque ad mortem rectoris de Athnary, si interim, scilicet ante ipsius rectoris mortem, rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti non fuerint prefati, viz. dominus Willielmus aut Ricardus. Ita quod immediate post ipsius rectoris mortem vel ante, cum rectoriam et vicariam predictam de Athnary adepti fuerint, prefatum collegium gaudere habeat, sine aliqua contradiction^ prefatis rectoria et vicaria de Furanmor et vicaria de Meary, cum suis fructibus et obvencionibus. In fidem vero et testimonium omnium et singulorum premissorum, partes predicte sigillum prefati domini, domini Willielmi, uni parti harum indenturarum, ac sigilla prefati domini majoris et Dominici Lynch predicti, alteri parti apponi fecerunt. Datum apud Galwy xv. die mensis Januarii Anno domini millesimo cccc°ixxx°vHTc. Et ulterius, si, quod absit, contingeret prefatum Ricardum de Burgo mori, antequam adeptus fuerit prefatam rectoriam et vicariam de Athnary, ac canonicatum et prebendam predictam, quod tunc obligantur prefati major et Dominicus impetrare omnia ilia Theobaldo de Burgo ejusdem Ricardi germano, omnibus et singulis premissis in eorum effectu et robore permanentibus. In fidem vero premissorum sigillum Gardiani prefati collegii presentibus indenturis est appensum."— Orig.

"Unio ecclesiarum de Kyllcommyn et Kyllruyn Colkgio.
"A.D. 1488.
"L H. S.

"Willielmus, miseracione divina, electus, consecratus metropolitanus Tuamensis, universis Christi fidelibus, presentes litteras visuris vel audituris, salutem, gratiam, et benedictionem, et presentibus fidem indubiam adhibere; universitati siquidem vestre serie presenciiun innotescentes, ac votis illis gratum prestantes assensum, per que, precipue in collegiatisecclesiisnostrejurisdiccionisubjectis, continue benedicatur altissimus, ao divinus cultus nostris temporibus recipiat incrementum: qualiter considerantes exiguitate et tenuitate fructuum, reddituum et proventuum ecclesie vestre collegiate sancti Nicolai ville Galvie, in qua secundum nostrum predecessorem et nostram ac apostolicam ordinacionem, Gardianus ut caput, ac octo vicarii ut membra, perpetue cum collegialibus insigniis divina officia celebrare, ac ecclesiastica sacramenta ministrare teneantur, inter se prelatum et capitulum constituentes vicarias ecclesiarum parochialium de Kyllcommyn et Killruyn, nostre Enachdunensis diocesis, predicte ecclesie collegiate perpetue ad sustentacionem predictorum Gardiani et viii. vicariorum predictorum, in honore Sancti Nicolai, sub cujus vocabulo dicta ecclesia edificata existit, univimus, anneximus et incorporavimus, et per presentes unimus, annectimus et incorporamus. Ita quod liceat dictis Gardiano et vicariis, auctoritate propria, possessionem dictarum vicariarum, juriumque et pertinenciarum absque contradictione alicujus apprehendere, ipsarumque fructuum et proventus in ipsorum usus prout ipsis videbitur secundum Deum ac dicti collegii utilitatem converter*. Ita tamen quod dicte vicarie debitis non defraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur, ordinaria onera ecclesiastica supportentur. Datum Galwiei xxiii0. die mensis Januarii, sub nostri sigilli testimonio, anno Domini M.uii.clxxxviil° et nostre consecrationis anno Secundo."—Orig.

"W. Joy.
"Manut propria."

"Littere inhibitorie pro Colkgio de Galvye contra Richardum De Bur go, super orran.

"A. D. 1492.
"I. H. 8.

"Willielmus, miseratione divina, archiepiscopus Tuamensis, universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem, gratiam et benedictionem. Noverit universitas vestra, quod nos, visis quibusdam litteris apostolicis pro Ricardo De Burgo clerico Cloynfertensis diocesis, super rectoria et vicaria de Furan-mor, in

nostre nostre Enachdunensis diooesi, ac creatione novi canonicatus ad inatanciam ejusdetn Ricardi, et erectione unius illorum in prebendam, in quibus quidem litteris, inter cetera, asseritur et continetur, quod creatio et erectio predicta fieri habeant dummodo ad ipsam noster accedat assensus. Nos igitur considerantes creationem et erectionem predictas, si fierent pro augmentacione cultus divini in ecclesia nostra Enachdunensis, non solum fore inutile8 sed prorsus omnino inefficaces, prout per facti experientiam satis bene et luculentur sumus informati: nedum ad erectionem et creationem predictas, si fierent pro augmentacione cultus divini, prout non existit ut premittitur, nostrum non prestamus assensum; verunt eciam ne fiant ob tales rationabiles causas, viz. ne in dicta ecclesia animarum cura negligatur, et ipsa debitis defraudetur obsequiis; et quia in ecclesia ipsa cathedrali nullus cultus divinus propterea augeri speratur. Et eciam ac super omnia, quia predicta rectoria ac vicaria ad collegium ecclesie sancti Nicholai ville Galwie, nostre eciam Enachdunensis diocesis, nostra unione et incorporatione cum suppletione omnium et singulorum defectuum, pertinere dinoscuntur, de cujus quidem collegii, et maxime in hac parte, gravi prejudicio agitur. Judicibus igitur, in dictis litteris deputatis, ne ad creationem et erectionem predictas aliquatenus procedant, delegata potestate subintellecta per condicionem in ipsis litteris appositam, et nostra ordinaria auctoritate expresse inhibemus. Et ne de dicta inhibitione in posterum hesitari contingat, presentes litteras nostri sigilli munimine fecimus roborari. Datum Galwie xn. die mensis Novembris, sub nostri sigilli ac notarii publici nostri infrascripti scripture et subscriptionis testimonio. Anno Domini Millesimo cccc° nonagesimo secundo, et nostre consecrationis Anno septimo.

"W. Joy. [loc. sigil.] "Et ego vero Willielmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, publicus, auctoritate Imperiali, notarius, quia cum omnia et singula premissa per dictum Reverendissimum in Christ o Patrem ac dominum egerentur, dicerentur et fierent, una cum nonnullis prefatis aliisque clericis et laycis presens interfui; eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: Ideoque, jussu et rogatu predicti domini nostri Archiepiscopi, omnia et singula premissa, per eum ut prefertur, anno, die, mense et loco quibus supra, Indictione vero XL gesta seu facta, in hanc publicam formam reddegi; signo et nomine meis solitis et consuetis signavi, rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum."—Orig.

« PreviousContinue »