Page images
PDF
EPUB

NOTE K. See page 34. "College of Galvay."

The Regal Visitation of A. D. 1615, gives the following account of this foundation: "Quam primum venimus ad Galiviam, Templum ingressi, majorem et Aldermanos illius civitatis convocavimus, et quesivimus quomodo cultus divinus in eadem Ecclesia celebratur. Presentabant illi coram nobis duos ministros, quorum alter noviter, paulo ante adventum nostrum, promotus et electus fuit Guardianus Collegii ibidem, homo lesie fame, et vix probate vite. Alter, minister vagus, undiquaquam cursitans, et alias in diversis diocesibus beneficiatus. Hoc responsum valde displicuit nobis, nam justam prebuit occasionem nobis suspicandi, quod in eadem civitate vixissent, promajori parte, sine servitio divino, et pene absque Deo in terris. Cujus defectus rationem ulterius indagantes, invenimus in cemiterio ejusdem ecclesie, extructum fuisse ab antiquo, Collegium pro uno Gardiano et octo vicariis choralibus, ad serviendum et celebrandum divinum cultum in illa ecclesia, primo fundatum per Papain ducentis abhinc annis; extunc restauratum per Edwardum sextum et Reginam Elizabetham ad usum precedentem. Intelleximus etiam quod annuus valor beneficiorum spectantium ad idem collegium extendit se ad octoginta libras, quolibet anno, sed quod qui fuerunt nuper Gardiani in illo collegio minus juste authoritatem sibi usurpassent sub debito et justo valore dimittendi fructus et emolumenta dicti collegii. Nominatim vero denotaverunt nobis Rolandum nunc episcopum Clonfertensem et Duacensem, et Abelem Walsh nuper Gardianos, nimis providos dimisisse proventus Collegii, a valore octoginta librarum ad valorem quadraginta librarum reduxisse. Unde nos diligentius literas fundationis illius collegii considerantes, et tenorem literarum patentium, invenimus istas iniquas dimissiones omnino injuste fuisse factas; et quod Gardianus dicti Collegii electus tantumodo ab anno in annum non potuit pro tempore longiori dimittere. Et quia speciatim per dictas literas patentee providetur, quod Gardiani et vicarii singulis annis tenentur reddere computum majori et Ballivis illius civitatis, de dimissione fructuum collegii, atque sine eorum consensu et speciali confirmatione nihil potuerunt facere vel dimittere quod ad damnum illius collegii redundaret; harum verum debita consideratione inducti, primo sequestravimus omnes fructus et emolumenta inducti collegii in manus trium civium illius civitatis satis divitum et bone fame et estimationis qui libentur hujus negotii curam in se susceperunt; quos ego Cancellarius per strictam recognitionem domino Regi obligavi, ut fidelem computum et exactum, annuatim fructuum et proventionum illius collegii redderent majori et vicecomitibus dicte civitatis, serio dedimus in mandatis, ut non solum cum advisamento Archiepiscopi Tuamensis unum Gardianum et octo vicarios in dicto collegio locarent, constituerent ad celebrandum divinum cultum et servitium in eadem Ecclesia, sed etiam ut annuale stipendium

pro pro stipendio Gardiani et vicariorum persolverent cui nostri direction! in hac parte libentissime se submissemnt. Qua ratione speramus divinum cultum in illa Ecclesia stabiliendum et restorandum, quod precamur ex animo." The Commissioners then proceed:—

"Wee found in Gal way a publique schoolesmaster named Lynch, placed thereby the Cittizens, who had great numbers of schollers, not only out of that Province but also out of the Pale, and other partes resorting to him. Wee had daily proofe, during our continuance in that citty, how well his schollers profited under him, by verses and orations which they presented us. Wee sent for that schoolemaster before us, and seriously advised him to conform to the Religion established, and not prevailing with our advices, we enjoyned him to forbear teaching: and I the chancellour did take a Recognizance of him and some others of his kinsmen in that citty, in the some of 400 li sterl. to his Mate. use, that from thenceforth he should forbeare to teach any more without the speciall License of the Lo. Deputy. And in regard Galway is a farr more publique and convenient place for the keeping of a schoole then Tuame is, Wee have ordered that Mr. Lally shall, at Michaelmas next, begin to teach publiquely in that Citty."— From the original, see p. 179, ante.

The following old documents relating to this foundation, have been transcribed from the originals preserved in the collegiate library there, by permission of the Editor's pious and learned friend, the Right Reverend Doctor O'Donnell, R.C. Bishop of Galway.

"Concessio iv. marcar. in puram ekmosinam, parochiali Ecclesie S. Nicolai.

"A.D. 1435.

"Sciant presentes et futuri, quod nos Willielmus Blak, Sylyana Blak, Henricus Blak, Walterus filius Johannis junioris Blak, Henricus filius Thome nigri Blak, unanimi consensu, dedimus, concessimus, et hac presenti cartanostra connrmamus, a nobis et heredibus nostris in puram et perpetuam elemosinam, quatuor marcas, super terras nostras et tenementa intra et extra villam Galvye, eque divisas per partes, secundum quod concernit quemlibet nostrum, temporibus perpetuis duraturas. Infra eciam Crayg et dictam villam, super quadraginta acras terre arabilis cituatas duo marce, ita quod ex qualibet acra solvantur vmrf. ab intra vero due alie marce solvantur per tenementa et predictas personas, divise ut tenentur, ut infra sequitur, dividendo fideliter: porro, Willielmus Blak solvat novem solidos et nd. Sylyana Blak solvat quinque solidos, Henricus Blak solvat sex solidos et vnirf. Walterus Blak solvat quatuor solidos, Henricus Blak solvat quatuordecim d. Ad honorem quoque parochialis ecclesie Sancti Nicholai ejusdem ville, et decorem cultumque divinum in eadem ecclesia multi

plicnndum plicandum, et sustenacionem unius ydonei et discreti sacerdotis assidue suas missas celebrantis, devotasque preces ibidem infundentis, pro animabus nostris et parentum nostrorum, ac speciallissime pro animabus pie memorie Henrici Blak, suorumque parentum ; quem quidem sacerdotem, nos et heredes nostri duxerimus eligendum, cujusque eciam sacerdotis propter sua merita vel demerita, institucionem vel destitucionem nobis et heredibus nostris penitus reservamus. Et si, quod absit, aliquis nostrum antedictorum suam partem concernentem, ut prefertur, eidem sacerdoti tempore debito dare et solvere renuerit seu distulerit, ipsum extunc, per sensuram ecclesiasticam campanarumque pulsaciones in signum maledictionis eterne, necnon et domini nostri domini archiepiscopi Tuamensis tunc incumbentis sensuram, ad suam integrath partem solvendam, compellatis, ipsum nihilominus per superiorem et prepositum ceterosque burgenses ejusdem ville ad solvendam compelli demandetis. Et nos omnes supradicti et heredes nostri, ut supradictum est, contra omnes gentes varentizabimus, acquietabimus, ac in perpetuum defendemus. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum, viz. domini, domini Johannis, Dei et apostolice sedis gratia, Archiepiscopi Tuamensis, una cum sigillo antedicti Willielmi Blak, presentibus apponi fecimus. Datum in villa Galvye, primo die mensis Augusti anno Domini Millesimo, quadragentisimo tricesimo quinto."—Orig.

The endowment provided for in the foregoing instrument is supposed to have been intended as an expiation for murders committed, in the preceding century, by the sept of the Blakes, on the rival tribe of Athy; and alluded to in Hist. Galway, p. 54. The deed itself bears the following endorsement, written after A. D. 1484:—"The four markes ster. bestowed by William Blake and the rest of his nation upon the colledge.''

"Dispensacio Maritagii pro Valtero Blake et Juliana Lynch.
"A.D. 1472.

"L H. S.

"Universis et singulis ad quorum noticiam presentes litere pervenerint, salutem in Domino, et presentibus fidem indubiam sdhibere. Literas sanctissimi in Christo Patris ac domini, domini nostri Sixti pape quarti, nos Donatum Dei gratia archiepiscopum Tuamensis, in ipsis literis apostolicis specialiter nominatum, cum ea qua decuit reverencia noveritis recepisse, tenorem qui sequitur, continentes: Venerabili in Christo patri, Dei gratia archiepiscopo Tuamensi, vel ejus vicariis in spiritualibus, Philippus, miseracione divina, Episcopus Portuencis, salutem et sinceram in Domino caritatem. Sedis apostolice providencia circumspecta non nunquam rigorem juris mansuetudine temperet, et quia sacrorum canonum prohibent instituta de gratia benignitatis indulget, prout personarum et temporum qualitate pensata, id in Deo salubriter expedire

coguoscit cognoscit, sane ex parte Valteri Blake laici et Juliane Lynche mulieris Enachdunensis diocesis, nobis oblata peticio continebat, quod ipsi, ex certis rationabilibus causis, desiderant invicem matrimonialiter copnlari, sed quod quarto consanguinitatis gradu invicem sunt conjuncti; et hujus impedimentum scientes, sese pluries actu fornicario cognoverunt, desiderium eorum in hac parte adimplere non possint, dispensacione apostolica super hoc non obtenta: quare suplicari fecerunt humiliter iidem exponentes eis super hiis per sedem ipsam de absolutionis debite beneficio et oportune dispensacionis gratiam misericorditer provideri. Nos itaque ipsorum exponentium animarum saluti providere volentes, eorumque in hac parte suplicacionibus inclinati, auctoritate domini Pape cujus primarie curam gerimus, et de ejus speciali mandato, super hoc vive vocis oraculo nobis facto, circumspectioni vestre, cum ut asseritur ecclesia Enachdunensis ecclesie vestre Tuamensis canonice unita existat, committimus; quatenus si est ita, ipsos exponentes a reatu incestus hujusmodi absolvatis, et injuncta inde eorum cuilibet, pro modo culpe, penitencia salutari, et aliis que de jure fuerint injungenda, demum cum ipsis exponentibus quod impedimento consanguinitatis hujusmodi non obstante possint inter se matrimonium libere contrahere, et in eo postquam contractum fuerit licite remanere, misericorditer dispensetis, dum modo dicta mulier propter hoc ab aliquo nupta non fuerit, prolem exinde suscipiendam legittimam decernentes. Datum Rome apud Sanctum Petrum, sub sigillo officii primarie, sexto kl . Octobris, pontificatus Domini Sixti Pape quarti anno prime Post quarum quidem literarum apostolicarum presentationem, receptionem, et lecturam, per nos ut premittitur factas, per prefatos Walterum et Julianam, ut ad executionem ipsarum literarum et contentorum in eisdem procedere deberemus, debita fuimus cum instancia requisiti. Nos igitur, antefatus archiepiscopus mandatum ipsum apostolicum volentes reverenter exequi, ut tenemur, imposita eisdem exponentibus, pro modo culpe, penitentia salutari, ac aliis premissis mea parte premittendis, ipsos Valterum et Julianam a reatu hujusmodi incestus absolventes, ut, impedimento consanguinitatis hujusmodi non obstante, matrimonium inter se libere contrahere possint, auctoritate apostolica qua fungimur misericorditer dispensamus, prolem suscipiendam legittimam decernentes. Datum et Actum Galwye vi. die Aprilis, sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini Millesimo, Cccc.lxxii."Orig.

"Colacio archiepucopi super Rectoriam et Vicariam de Furanmor, etVicariam deMevay.

"A.D. 1487.
"I. H. S.

"Willielmus, miseracione divina, electus, consecratus, metropolitanus Tuamensis, dilectis filiis Gardiano ecclesie collegiate sancti Nicholai ville Galwie, nostre EnachIrish Arch. soc. 15. 2 F dunensis dunensis diocesis, suisque collegialibus fratribus, salutem, gratiam et benedictionem. Votis illis libenter annuimus, et grot urn prebemus as sun sum, per que ecclesiarum vaccantium nobis subjectarum incommoditatibus consulatur, ac venerabilium presbiterorum collegialiter viventium, indigencie pariter et inopie succurratur, cultusque divinus nostris temporibus suscipiat incrementum. Hinc est, quod nos fructuum, proventuum et reddituum vestre ecclesie, per nostrum predecessorem in collegiatam erecte, attento vestro numero, exilitatem pariter et tenuacitatem, vestrumque eciam laborem in diurnis et nocturnis officiis quibus estis assidue mancipati cons id or antes, et attente pre oculis habentes, rectoriam et vicariam ecclesie parochialis de Furanmor, nostre Enachdunensis diocesis, que de jure patronatus laycorum existunt, quibus que cura imminet animarum; necnon et vicariam de Meray, eciam ejusdem nostre diocesis, que eciam de jure patronatus laycorum existit, et cui eciam cura imminet animarum, de consensu patronorum diligenti super hoc habito tractatu, predicte vestre ecclesie et collegio perpetuo et realiter, salvis nostris ordinariis juribus et oneribus, vz. procuracionibus annuatim, scilicet, ex dicta rectoria et vicaria de Furan viginti et unum un xias legalis monete, et ex dicta vicaria de Meary, annuatim, septem unxias legalis monete, solvendum annuatim per equales porciones, post festa consueta, unimus, annectimus et incorporamus: dummodo dicta rectoria et vicaria de Furan mor, necnon et vicaria de Meray debitis propterea ne defraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed earum prorsus congrue supportentur onera consueta. Nulli ergo omnino hominum liceat, saltem nobis subjectorum, hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumserit, indignationem omnipotentis Dei, et nostram, se noverit incursurum. Datum Galwie in festo Conceptions beate Marie, sub nostri sigilli testimonio, Anno Domini M°.cccc°lxxxvii.0 et nostre consecrationis anno prime—W. Joy."Orig.

"Colacio archiepiscopi super rectoriam de Rawyn.
"A. D. 1488.

"I. H. S.

"Willielmus, miseratione divina, electus, consecratus metropolitanus Tuamensis, dileotis filiis gardiano ecclesie collegiate sancti Nicholai ville Galwye, nostre Enachdunensis diocesis, suisque collegialibus fratribus, salutem, gratiam et benedictionem. Votis illis libenter annuimus, et gratum prebemus assensum, per que ecclesiarum vaccantium nobis subjectarum incommodatibus consolatur, ac venerabilium presbiterorum, collegialiter vivencium, indigencie pariter et inopie succurratur, cultusque divinus nostris temporibus suscipiat incrementum. Hinc est quod nos, fructuum,

proventuum

« PreviousContinue »