Page images
PDF
EPUB

quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectuta presentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac obtentorum et illis annexorum hujusmodi fructuum, reddituum et proventuum veros annuos valores, necnon verum et ultimum canonicatus et prebende ac rectorie vicariarum predictarum vacationis modum ac tempus, per quod Theodericus canonicatum et prebendam de Kynmara, ac Philippus rectoriam, necnon wardianus et capitulum de Ballanclara vicarias hujusmodi detinuerunt, necnon gradum et nobilitatem possessorum eorundem si qui sint, presentibus pro expressis habentes, ac de premissis certain notitiam non habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, si vocatis Theoderico et Philippo ac wardiano et capitulo predictis, et aliis qui fuerint evocandi, canonicatum et ecclesiarum parvarum nuncupandum prebendam, ac rectoriam et vicarias hujusmodi, quorum insimul triginta duorum marcharum sterlingorum fructus, redditus et proventus, secundum communem extimationem, valorem annuum, ut dictus Ristardus similiter asserit non excedunt, quibusvis modis, et ex quorumcunque personis, seu per liberam resignationem quorumvis de illis, extra Romanam curiam, etiam coram notario publico et testibus sponte factam, aut rectoria et vicarie predicte per constitutionem felicis recordationis Johannis Pape XXII. predecessoris nostri, que incipit' Execrabilis,' vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici, ordinaria auctoritate collati vacare, ita esse reppereritis, ut disposition! apostolice specialiter reservati existant, et super eis inter aliquos, lis cujus statum presentibus haberi volumus pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in canonicatu, et ecclesiarum parvarum prebenda ac rectoria et vicariis predictis alicui specialiter jus quesitum, canonicatum et ecclesiarum parvarum prebendam hujusmodi, cum plenitudine juris canonici eidem Ristardo conferre, rectoriam vero et vicarias predictas eisdem canonicatui et ecclesiarum parvarum prebende, si sibi, vigore presentium, conferantur, quamdiu prefatus Ristardus illos obtinuerit duntaxat, unire, annectere et incorporare, cum omnibus juribus et pertinenciis suis, auctoritate nostra, curetis, inducentes per vos, vel alium seu alios, eundem Ristardum, vel procuratorem suum, ejus nomine, in corporalem possessionem canonicatus et ecclesiarum parvarum prebende, et annexorum juriumque et pertinentiarum hujusmodi, et defendentes inductum, amotis a canonicatu et ecclesiarum parvarum prebenda, et de Kynmara Theoderico, et rectoria Philippo, et de Ballenclare vicariis hujusmodi -wardiano et capitulo predictis et quibuslibet aliis illatis detentoribus, ac facientes eundem Ristardum, vel pro eo procuratorem predictum, ad prebendam ecclesiarum parvarum in dicta ecclesia Duacensis in IrISh Arch. soc. HO. 15. Z canonicum canonicum recipiet in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie Duacensis assignatis, sibique de canonicatibus et ecclesiarum parvarum, ac rectorie et vicariarum predictorum, fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus voluntate, statuto et ordinatione nostris premissis, et felicis recordationis Boncfacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus, ac statutis et consuetudinibus dicte ecclesie Duacensis, juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, contrariis quibuscunque. Aut si aliqui, apostolica vel quavis alia auctoritate, in dicta ecclesia Duacensis, in canonicos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie Duacensis, ac hujusmodi speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales, dicte sedis, vel legatorum ejus, litteras impetrari, ut etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet, sit processum, quasquidem litteras et processus habitos per eosdem, et inde secuta quecumque ad rectoriam et vicarias predictas extendi volentes, ipsumque Ristardum in assecutione canonicatus et ecclesiarum parvarum prebende hujusmodi omnibus volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem canonicatuum et prebendarum aut beneficiorum aliorum prejudicium generari: Seu si venerabilibus fratribus nostris Enachdunensis, Laonensis, et Duacensis episcopis, et dilectis filiis capitulo dicte ecclesie Duacensis, vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie Duacensis, ac hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis, ad eorum collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem, conjunctim vel separatim, spectantibus, nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto hujusmodi mentionem; et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existunt, per que presentibus, non expressa vel totaliter non inserta, effectus hujusmodi gratie impediri valeat quomodolibet vel differri, ct de qua cuj usque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Aut si dictus Ristardus presens non fuerit, ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus dicte ecclesie Duacensis solitum juramentum, dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum, et cum ad ecclesiam ipsam Duacensis accesserit corporaliter illud prestet, volumus autem quod propter unionem, annexionem et incorporationem predictas, si ille, vigore presentium, fiant et effectum sortiantur, rectoria et vicarie predicte debitis propterea non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed earum con

grue grue supportentur onera consueta. Quodque cedente vel decedente dioto Ristardo, seu canonicatum et ecclesiarum parvarum prebendam predictos alias quomodolibet disconnectente, unio, annexio et incorporatio predicte dissolute sint et esse censeantur, dicteque rectoria et vicarie impristinum statum revertantur, et per dissolutionem hujusmodi vacare censeantur, eo ipso, et insuper, ex nunc irritum decernimus, et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari. Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentessimo secundo, Nono Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

[Sub plumbeo sigillo pendente & JUo canabeo.\
VIII.

"Pro Ricardo De Burgo, canonieo Duacensi. "A.D. 1511. Lecta in audientia. "Julius episcopus, servus servorum Dei, dilectiis filiis Thome Mac lfoyn [sic, perhaps for floyn or FlynJ Enachdunensi, et Cornelio O'Leynayn Elfinensi, canonicis, ac officiali Duacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Viteet morum honestas, aliaque laudabilia probitatis, et virtutum merita, super quibus dilectus films Ristardus de Burgo, canonicus Duacensis, apud nos fide digno comendatur testimonies nos inducunt ut ejus votis, per que suis commoditatibus consuli possit, annuentes, sibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum canonicatus, ac de Chilmayn Tuamensis, et de Chiltelscel nuncupate prebende Clonfertensis predictarum, necnon que de jure patronatus laicorum existit, de Donnayre ac de Annari, Clonfertensis et Tuamensis diocesum, parrochialium rectorie, necnon perpetua vicaria ejusdem de Annarri, ecclesiarum, quod quondam Theobaldus de Burgo Tuamensis et Clonfertensis cannonicus, ac parrochialium rector necnon de Annarri ecclesiarum, hujusmodi perpetuus vicarius, ex dispensatione apostolica, dum viveret obtinebat, per obitum ejusdem Theobaldi, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacent ad presens, et tanto tempore vacaverint quod eorum collatio, juxta Lateranensis statuta Concilii, est ad sedem apostolicam legitime devoluta, licet dilecti filii Walterus de Burgo canonicatus et prebendas, et Thomas etiam de Burgo senior de Donayre, ac Thomas similiter de Burgo junior de Anari, rectorias necnon vicariam predictas, nullo titulo seisiti, juris adminiculo eis desuper suffragante, sed temeritate propria et de facto, per certum tempus detinuerint et detineant indebite occupatos. Et sicut exhibita nobis nuper, pro parte dicti Ristardi petitio continebat, si rectoria et vicarie predicte eisdem canonicatui et prebende dicte ecclesie Tuamensis, quandiu idem Ristardus illos postquam de eis sibi provisum, et ipse illos assecutus fuerit, obtinuerit,

Z 2 unirentur, unirentur, annecterentur et incorporarentur, ex hoc profecto ejusdem Ristardi commoditati non parum consuleretur, pro parte ipsius Ristardi asserentis, se canonicatum et prebendam ecclesie Duacensis, inter alia, obtinere, ac vacantium canonicatuum et prebendarum, necnon rectoriarum et vicarie predictorum, insimul fructus, redditus et proventus nonaginta marcharum sterlingorum, secundum communem extimationem valorem annuum non excedere, nobis fuit humiliter supplicatum ut rectorias et vicariam predictas, canonicatui et prebende ecclesie Tuamensis hujusmodi, quandiu ipse Ristardus illos, si sibi vigore presentium conferantur, obtinuerit, unire, annectere et incorporare, ac alias in premissis oportune providere, de benignitate apostolica, dignaremur. Nos igitur, qui dudum inter alia voluimus, quod semper in unionibus vocarentur quorum interesset, ac etiam statuimus et ordinavimus, quod quicunque beneficium ecclesiasticum, tunc per annum immediate precedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare pretenderet, extunc deinceps impetraret gradum et nobilitatem pos8essoris ejusdem, et quot annis ipse possessor illud possedisset, in hujusmodi impetratione exprimere deberet et teneretur, alioquin impetratio predicts, et quecunque inde secuta, nullius existerent firmitatis, prefato Ristardo, premissorum meritorum suorum intuitu, specialem graciam facere volentes, ipsumque Ristardum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, signibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum presentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes. Necnon omnia et singula alia beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, que dictus Ristardus etiam, ex quibusvis dispensationibus apostolicis, obtinet et expectat, ac in quibus et ad que jus sibi quomodolibet competit, quecunque, quocunquo et qualicunque sint, eorumque ac obtentorum canonicatus et prebende predictorum, fructuum, reddituum, et proventuum veros annuos valores, ac hujusmodi dispensationum tenores, necnon gradum et nobilitatem dictorum Walterii, et Thome senioris, ac Thome junioris, si qui sint, ac tempus per quod vacantes canonicatus, et prebendas ac rectorias et vicariam predictos, respective, detinuerunt, presentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos, vel duo aut unus vestrum, si vocatis Waltero, et Thoma seniore, ac Thoma juniore, et aliis qui fuerint evocandi, canonicatus et prebendas ac rectorias et vicariam predictos, ut premittitur, sive alias quovis modo, aut ex alterius cujuscunque persona, seu per liberam resignationem cujusvis de illis extra dictam curiam, etiam coram notario publico et testibus sponte factam, aut rectorie et vicaria predicte, per constitutionem felicis recordations Johannis Pape XXII. predecessoris nostri, que incipit 'Execrabilis,' vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici, ordinaria auctoritate collati, vacare reppereritis, vacantes

canonicatus canonicatus et prebendas eidem Ristardo conferre et assignare, rectorias vero ac vicariam predictos, eciam si dispositioni apostolice specialiter reservati existant, et super eis inter aliquos lis cujus statum presentibus haberi volumus, pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in eis alicui specialiter jus quesitum, et dicte rectorie de Donnayre collatio devoluta sit, ut prefertur, canonicatui et prebende ecclesie Tuamensis hujusmodi, quandiu prefatus Ristardus illos, si sibi ut prefertur conferantur, obtinuerit, duntaxat unire, annectere et incorporare, cum plenitudine juris canonici, ac omnibus juribus et pertinentiis suis, auctoritate nostra, curetis, inducentes per vos, vel alium seu alios, eundem Ristardum, vel procuratorem suum ejus nomine, in corporalem possessionem vacantium canonicatuum et prebendarum ac rec tori arum et vicarieunitarum, juriumque et pertinentium predictorum, et defendentes inductum, amotis dictis Waltero, et Thoma seniore, ac Thoma juniore, et quibuslibet aliis illicitis detentoribus ab eisdem, ac facientes Ristardum vel pro eo procuratorem predictum, ad vacante9 prebendas hujusmodi, in utraque dictarum Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum, in canonicum recipi et in fratrem, stallo sibi in choro, et loco in capitulo utriusque ipsarum Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum, cum dicti juris plenitudine, assignatis; sibique de vacantium canonicatuum et prebendarum, ac unitarum rectoriarum et vicarie predictorum, fructibus, redditibus, proventibus, juribus, et obventionibus universis, integre responderi, contradictores, auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus voluntatibus prioribus, ac statuto et ordinatione nostris predictis; necnon pie memorie Bonifacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri illa presertim qua, inter alia, cavetur ne quis extra suam civitatem vel diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis, ad judicium vocetur, seu ne judices, a sede predicta deputati, extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, seu alii vel aliis vices suas committere presumant. Et de duabus dietis in concilio generali edita, dummodo aliquis auctoritate presentium ultra tres dietas non trahatur, et aliis apostolicis constitutionibus, ac Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum predictarum juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscunque. Aut si aliqui, apostolica vel alia quavis auctoritate, in Tuamensis vel Clonfertensis ecclesiis predictis in canonicos sint recepti, vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ipsarum Tuamensis et Clonfertensis ecclesiarum, ac hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus, speciales vel generates, dicta sedis vel Legatorum ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem litteras et processus habitos per easdem ad rectorias et vicariam predictas nolentes extendi, eundem Ristardum in

assecutione

« PreviousContinue »