Page images
PDF
EPUB

dilecto filio Milero O'Kenudy canonico Tuamensis, quem judicem super hoc competentem, auctoritate apostolica, deputatum esse dicebat, traxit in causam, et idem Milerus in causa ipsa perperam procedens, dilfinitivam pro dicto Mauritio, et contra Guardianum et vicarios prelatos sententiam promulgavit iniquam, a qua pro parte wardiani et vicariorum eorundem ad sedem fuit apostoiicam appellatum; sed ipsi Guardianus et vicarii legittimo, ut asserunt impedimento detenti, appellacionem hujusmodi non fuerunt, infra tempus debitum, prosecuti, quare, pro parte Guardiaui et vicariorum eorundem, nobis fuit humiliter supplicatum, ut, lapsu dicti temporis non obstante, appellationis predicte, ac post et contra illam attemtatorum et innovatorum quorumcunque, ac predictarum et quarumlibet aliarum litterarum, per ipsum Mauritium super hoc, quovis modo, impetratarum, surreptionis et obreptionis illarumque ac processus et sententie hujusmodi, aliorumque omnium et singulorum per Mylerum et Mauritium predictos, ac quoscunque alios judices et personas, in Guardiani et vicariorum, ac ecclesie sancti Nicholai prejudicium, circa premissa, quomodocunque gestorum, nullitatis et invaliditatis totius, quoque principalis negocii, necnon omnes et singulas quas Guardianus et vicarii predicti, contra dictum Mauritium, ac dilectos filios nobiles viros Willielmum de Burgo et ejus natos ac fratres domicellos, et certos earum consanguineos, ac Thadeum M° Breyn Ylahartay, Ricardum alias Ristardum etiam de Burgo et quoscunque alios cleueos et laicos super rectoria et vicariis hujusmodi, impedimentisque, molestationibus, dainpnis et injuriis eisdem Guardiano et vicariis, ac ecclesie sancti Nicholai, super hujusmodi et aliis rectoriis et perpetuis vicariis ac beneficiis ecclesiasticis, eidem ecclesie sancti Nicholai similiter unitis, et illorum occasione indebite illatis, ac aliis rebus communiter vel divisim movere intendunt, causas aliquibus probis viris in partibus illis committere, et alia in premissis oportune providere, de benignitate apostolica, dignaremur. Nos igitur hujusmodi supplicacionibus inclinati, discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos, vel alter vestrum, si vocatis Mauricio ac clericis et laicis prefatis, ac aliis qui fuerint evocandi, quod de impedimento hujusmodi proponitur, veritate fulcitur, auditisque hinc inde propositis, etiam de principali negocio hujusmodi cognoscentes legitime quod justum fuerit, appellatione remota, decernatis, facientes quod decreveritis, per censuram ecclesiasticam, firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia odio vel timore substraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellatis veritati testimonium perhibere. Non obstantibus lapsu dicti temporis, necnon felicis recordationis Bonefacii Pape octavi, predecessoris nostri, qua inter alia cavetur, ne quis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur; seu ne judices ab eadem sede deputati, extra civitatem et diocesim in quibus deputati

fuerint, fuerint, contra quoscunque procedere, seu alii vel aliis vices suas committere presumant, dummodo ultra duas dietas aliquis, auctoritate presentium, non trahatur, et aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscunque. Aut si Mauricio et clericis et laicis predictis, vel quibusvis aliis communiter vel divisim, ab eadem sede sit indultum, quod suspendi, interdici, vel excommunicari, aut extra vel ultra certa loca, ad judicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, et inde indulto, hujusmodi mentionem. Datum Rome apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominice, M° cccc010 nonagesimo sexto, tercio Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno quarto.

[Subplumbeo sigillo pendente &filo canabeo.\

V.

"Bulla pro Furanmor et Meray. "A.D. 1496. Lecta in audientia. "Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Clonfertensi et dilecto filio Davidi de Burgo, canonico ecclesie Clonfertensis, salutem et apostolicam benedictionem. Humilibus supplicum votis libenter annuimus, eaque favoribus prosequimur oportunis. Exhibita siquidem nobis nuper, pro parte dilectorum filiorum Guardiani secularis, et collegiate ecclesie Sancti Nicholai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, et octo perpetuorum vicariorum in eadem, petitio continebat quod, licet rectoria de Furanmor et etiam de Furanmor et Meray, perpetue vicarie parrochialium ecclesiarum dicte diocesis, eidem ecclesie Sancti Nicholai perpetuo canonice unite, annexate et incorporate existant; tamen dilectus filius Ricardus alias Ristardus de Burgo, pro clerico se gerens, falso asserens rectoriam et vicarias hujusmodi ad se, pretextu quarundam litterarum apostolicarum, seu alias, spectare de jure, eosdem Guardianum et vicarios super hoc inter alia, petendo rectoriam et vicarias hujusmodi sibi adjudicari, coram dilecto filio Florencio O'Graidon canonico Clonfertensi, quem judicem super hoc competentem, auctoritate apostolica deputatum esse dicebat, traxit in causam, et idem Florencius in causa ipsa perperam procedens, difinitivam pro dicto Ricardo, et contra Guardianum et vicarios prefatos, sententiam promulgavit iniquam, a qua, pro parte Guardiani et vicariorum eorundem, ad sedem fuit apostolicam appellatum; sed ipsi Guardianus et vicarii, legitimo ut asserunt impedimento detenti, appellationem hujusmodi non i'uerunt, infra tempus debitum, prosecuti, quare, pro parte Guardiani et vicariorum eorundem, nobis fuit humiliter supplicatum, ut, lapsu dicti temporis non obstante, appellationis predicte, ac post et contra illam, attemptatorum et innovatorum quorumcunque, ac predictarum et quarumlibet aliarum litterarum, per ipsum Ricardum

super super hoc, quovismodo, impetratarum, surreptitionis et obreptionis illarumque ac processus et sententie hujusmodi, aliorumque omnium et singulorum, per Florencium et Ricardum predictos, ac quoscunque alios judices et personas, in Guardiani et vicariorum, ac ecclesie Sancti Nicholai prefatorum, prejudicium, circa premissa, quomodocunque gestorum, nullitatis et invaliditatis totius, quoque principalis negotii, necnon omnes et singulas, quas Guardianus et vicarii predicti, contra dictum Ricardum, ac dilectos filios nobiles viros Willielmum de Burgo et ejus natos ac fratres domicellos, et certos eorum consanguineos, ac Thadeum Mac Breyn Vlahartay, Mauritium O'Flahertay, et quoscunque alios clericos et laicos, super rectoria et vicariis hujusmodi, impedimentisque, molestationibus, damnis et injuriis, eisdem Guardiano et vicariis, ac ecclesie Sancti Nicholai, super hujusmodi et aliis rectoriis et perpetuis vicariis ac beneficiis ecclesiasticis, eidem ecclesie Sancti Nicholai similiter unitis, et illorum occasione indebite illatis, ac aliis rebus conjunctim vel divisim movere intendunt, causas aliquibus probis viris in partibus illis committere, et alias in premissis oportune providere, de benignitate apostolica, dignaremur. Nos igitur, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel alter vestrum, si vocatis Ricardo ac clericis et laicis predictis et aliis qui fuerint evocandi, quod de impedimento hujusmodi proponitur, veritate fulcitur auditisque hinc inde propositis, etiam de negocio principali hujusmodi cognoscentes, legitime quod justum fuerit, appellatione remota, deccrnatis, facientes quod decreveritis, per censuram ecclesiasticam, firmiter observari . Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellatis veritati testimonium perhibere. Non obstantibus lapsu dicti temporis, necnon felicis recordationis Bonifacii Pape VIII., predecessoris nostri, qua inter alia cavetur, ne quis extra suam civitatcm vel diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur; seu ne judices ab eadem sede deputati, extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, aut alii vel aliis vices suas committere presumant, dummodo ultra duas dietas aliquis, auctoritate presentium, non trahatur, et aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscunque. Aut si Ricardo et clericis et laicis predictis, vel quibusvis aliis communiter vel divisim, ab eadem sede sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari, aut extra vel ultra certa loca, ad judicium evocari non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto hujusmodi mentionem. Datum Rome apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto, tertio Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno quarto.

[Sub plumbeo sigillo pendente a JUo canabeo/j

VI.

"Excommunicaiio contra Malefactores in Collegium.
"A.D. 1501.

"Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus arehiepiscopo Tuamensi, et Clonferetensi ac MUopotamensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Signifies vtf nobis dilecti filii wardianus et capitulum ecclesie Sancti Nicolai ville Kanole, Annotanensis [Galvie, Enachdunensis] diocesis, quod nonnulli iniquitatis filii, quos prorsus ignoraf, quedam gravia damna et impedimenta in bonis et fructibus mense capitularis dicte ecclesie, ac ipsis wardiano et capitulo inique intulerunt, necnon decimas, fructus, redditus, proventus, calices, ornamenta ecclesiastica, oblationes, terras, domos, possessiones, aquarum decursus, molendina, vini, bladi, frumenti, auri, argenti monetati, et non monetati, olei et aliarum rerum, quantitates, vasa argentea, erea, cuprea, stannica, pannos lineos, laneos, sericeos, vestes, jocalia, domorum utensilia, libros, scripturas publicas et privatas, testamenta et alia documenta, equos, boves, oves, et alia animalia, debita, credita, legata, mutua deposita, pecuniarum summas, jura, jurisdictiones, et nonnulla alia mobilia et immobilia bona ad mensam capitularem ejusdem ecclesie legitime spectantia, temere et maliciose, oceultare, et occulte detinere presumunt, non curantes ea prefatis wardiano et capitulo exhibere, ac de damnis hujusmodi satisfacere, in animarum suarum periculum, et ipsorum wardiani et capituli ac ecclesie non modicum detrimentum, super quo iidem wardianus et capitulum apostolice sedis remedium implorarunt. Quo circa fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus omnes hujusmodi damnorum illatores, ac decimarum, censuum, calicum et aliorum bonorum predictorum detentores occultos, ex parte nostra, publice, in ecclesiis coram populo, per vos, vel alium seu alios, moneatis, ut infra competentem terminum, quem eis prefixeritis, ea prefatis wardiano et capitulo, a se debita restituant et revelent, ac de ipsis et damnis hujusmodi plenam et debitam satisfactionem impendant, et si id non adimpleverunt infra alium competentem terminum, quem eis ad hoc pcremtorie duxeritis prefigendum, extunc in eos generalem excommunicationis sententiam proferatis, et eam faciatis ubi et quando expedire videritis, usque ad satisfactionem condignam solemniter publicari. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo aut unus vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Rome apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis dominice millesimo quingentesimo primo, septimo Idus Januarii, Pontificatus nostri anno decimo.

[Subplumbeo sigillo pendente d filo canabeo.]

VII.

"Bulla pro Rectoria de Tiraglas, et Vicariit de Kynmara et Ballinclare.
"A. D. 1502. Lecta in audientia.

"Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Florencio O'Genwayn, Thateo Machyachayn ac Hoberto Macmyloid, canonicis ecclesie Clonfertensis, salutem et apostolicam benedictionem. Vite ac mornm honestas, aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus dilectus filius Ristardus de Burgo, canonicus Enachdunensis, apud nos fide digno commendatur testimonio, nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam liberales, illaque sibi favorabiliter concedamus, que suis commoditatibus fore conspicimus oportuna. Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et ecclesiarum parvarum prebenda nuncupata ecclesie Duacensis, ac de Tiraglas rectoria, necnon de Kynmara et de Ballenclare, parrochialium ecclesiarum perpetue vicarie Enachdunensis, Laonensis et Duacensis diocesium, certo modo vacent ad presens, et tanto tempore vacaverint, quod eorum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii, est ad sedem apostolicam legitime devoluta, licet Philippus O'Hanle qui pro presbitero rectoriam, ac Teodericus O'Beren qui pro clerico, se gerunt, canonicatum et prebendam de Kynmara, necnon wardianus et capitulum ecclesie Sancti Nicholai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, dilecti filii de Ballanclara vicarius hujusmodi, nullo titulo, nullove juris adminiculo, sed temere et de facto per certum tempus detinuerunt, prout adhuc detinent, indebite occupatos. Et sicut exhibita nobis, pro parte dicti Ristardi, petitio continebat si rectoria et vicaria predicte eisdem canonicatui et prebende, si sibi vigore presentium conferantur, quamdiu illos obtinuerit, unirentur, annecterentur et incorporarentur, ex hoc profecto dicti Ristardi comoditatibus non parum consuleretur, pro parte ipsius Ristardi nobis fuit humiliter supplicatum, ut rectorium et vicarias hujusmodi, eisdem canonicatui et prebende, ut prefertur, unire, annectere et incorporare, aliasque in premissis oportune providere, de benignitate apostolica dignaremur. Nos enim qui dudum inter alia volumus, quod semper in unionibus commissio fieret ad partes, vocatis, quorum interesset, ac statuimus et ordinavimus quod quicunque beneficium ecclesiasticum, tunc per annum immediate precedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare pretenderet, extunc deinceps impetraret gradum et nobilitatem possessoris ejusdem, et quot annis illud ipse possedisset in hujusmodi impetratione exprimere deberet et teneretur, alioquin impetracio predicta, et inde secuta quecunque, nullius existerent firmitatis. Eidem Ristardo, qui, ut assent, canonicatum et de Furanmor, nuncupatam prebendam ecclesie Enachdunensis, obtinet de alicujus subventionis auxilio providere, premissorum meritorum suorum intuitu, specialem gratiam facere volentes, ipsumque Ristardum a

quibusvis

« PreviousContinue »