Page images
PDF
EPUB

II .

"Bulla pro Skryne et Muchulin, A. D. 1492.

"Innocentius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ex injuncto nobis de super apostolice servitutis officio, ed ea libenter intendimus, per que personarum ecclesiasticarum, presertim in ecclesiis quibuslibet divinis laudibus insistencium, commodo et utilitati consuli possit, et hiis que propterea perinde facta fuisse dicuntur, ut firma perpetuo et illibatu persistant libenter, cum a nobis petitur, apostolici adjicimus muniminis firmitatem. Sane pro parte dilectorum filiorum, universorum presbiterorum et clericorum ecclesie Sancti Nicholai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, nobis nuper exhibita petitio continebat: quodalim perpetuis vicariis parrochialium ecclesiarum de »S7reyne et Maguily/, Tuamensis et dicte Enachdunensis diocesum, tunc certo modo vacantibus, venerabilis frater noster modernus Archiepiscopus Tuamensis, et Episcopus Enachdunensis attendens exilitatem fructuum, reddituum et proventuum collegii presbiterorum et clericorum predictorum, qui in dicta ecclesia Sancti Nicholai continue divinis officiis insistunt, vicarias predictas, sic vacantes, eidem collegio, ordinaria auctoritate, perpetuo univit, annexuit et incorporavit, prout in quibusdam litteris autenticis dicti Archiepiscopi etEpiscopi desuper confectis, dicitur plenius contineri. Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, a nonnullis de juribus unionis, annexionis et incorporationis predictarum beneficetur, pro parte presbiterorum et clericorum predictorum asserentium, quod ipsi unionis, annexionis et incorporationis predictarum vigore, dictarum vicariarum possessionem assecuti fuerunt, quodque fructus, redditus et proventus dictarum vicariarum quatuordecim marcharum sterlingorum, secundum communem extimacionem, valorem annuum non excedunt, nobis fait humiliter supplicatum ut unioni, annexioni et incorporationi predictis, pro illarum subsistencia firmiori, robur apostolice confirmaeionis adducere, ac potiori pro cautela dictas vicarias eidem Collegio de novo perpetuo unire, annectere et incorporare, aliasque in premissis oportune providere, de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui dudum inter alia volumus, quod petentes beneficia ecclesiastica aliis uniri tenerentur exprimere verum valorem, secundum communem extimationem etiam beneficii cui aliud uniri peteretur. Alioquin unio non valeret, et semper in unionibus comissio fieret ad partes vocatis quorum interesset, et idem observaretur in confirmationibus unionum factarum, prefatos presbiteros et clericos eorumque singulos a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum presentium duntaxat consequendum harum serie, absolventes, et absolutos fore censentes, ac verum ultime dictarum vicariarum vacationis

modum modum, etiam si ex illo quevis generalis reservatio resultet, ac fructuum, reddituum et proventuum illarum verum annuum valorem, presentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicacionibus inclinati, unionem, annexionem et incorporationem predictas, ac prout illas concernunt omnia et singula in dictis litteris contenta, et inde secuta quecunque, auctoritate apostolica, tenore presentium, npprobamus et confirmamus, ac, presentis scripti patrocinio, communimus, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem. Et nichilominus potiori pro cautela, vicarias predictas, quovis modo, et ex cujuscunque persona, seu per liberam resignationem alicujus de illis, extra Romanam curiam, etiam coram notario publico, et testibus sponte factam aut constitutionem felicis recordationis Johannis Pape XXII. predecessoris nostri que incipit ' Execrabilis,' vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici, dicta ordinaria auctoritate collati, vacet, etiam si tan to tempore vacaverint quod earum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii (est), ad sedem apostolicam legitime devoluta, ipseque vicarie dispositioni apostolice specialiter reservate existant, et super eis, inter aliquos lis cujus statum presentibus haberi volumus pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in eis alicui spcialiter jus quesitum, cum omnibus juribus et pertinenciis suis, eidem collegio, auctoritate apostolica prefata, earundem tenore presentium, de novo perpetuo unimus annectimus et incorporamus. Ita quod liceat presbiteris et clericis prefatis, per se vel alium seu alios, corporalem juriumque et pertinentiarum predictarum possessionem, propria auctoritate libere apprehendere, ac perpetuo retinere, illorumque fructus, redditus et proventus in suos ac collegii et vicariarum predictarum usus, utilitatemque convertere, diocesani loci et cum suis alterius licentia super hoc minime requisita. Non obstantibus voluntate nostra predicta, ac pie memorie Bonifacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus contrariis quibuscunque. Aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis, de hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus, speciales vel generales, dicte sedis vel legatorum ejus, litteras impertrarunt, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decrctum, vel alias quomodolibet sit promissum, quasquidem litteras ac processus habitos per eadem, et inde secuta quecunque, ad dictas vicarias, volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum prejudicium generari, et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existunt, per que presentibus non expressa, vol totaliter non inserta, effectus eorum impediri valeat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Proviso quod propter unionem, annexionem et incorporationem predictas, dicte vicarie debitis non fraudentur obsequiis et animarum cura in eis nullatenus negligatur, sed illarum congrue supportentur onera consueta. Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoqam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis, approbationis, confirmationis, communicationis, suppletionis, unionis, annexionis, incorporationis, voluntatis et decreti infringere, vel ei. ausu temerario.contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominice, millesimo, quadringentesimo, nonagesimo secundo. Quarto Non. Junii, Pontificatus nostri anno octavo."

[Subplumbeo tigillo pendente a filo canabeoJ]
III

"Bulla pro Serine et Clonbirn.
"A. D. 1495.

"Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Magonio O'Maynar et Johannem O'Beryn ac Nemee Magnell, canonicis ecclesie Tuamensis, salutem et apostolicam benedictionem. Vite ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus dilectus filius Johannes Bremechian clericus Tuamensis diocesis, apud nos fide digno commendatur testimonio, nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, vicaria de Scryn, custodia reliquiarum sancti Yerlahey nuncupatam, et alia de Cloinberyn alias de Bocherayn, parrochialium ecclesiarum dicte diocesis perpetue vicarie, vacent ad presens, et tanto tempore vacaverint, quod earum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii, est ad sedem apostolicam legitime devoluta, licet rector, Wardianus nuncupatus, ac Collegium presbiterorum ecclesie ville Galvye, Enachdunensis diocesis,de Scryn, et Donaldus O'Hirraley, qui pro presbitero se gerit, dilecti filii de Cloinberyn, ecclesiarum vicarias hujusmodi, nullo titulo, nullove juris adminiculo eis desuper suffragante, sed temeritate propria, et de facto, per certum tempus detinuerunt, prout adhuc detinent, indebite occupatas. Nos, qui dudum inter alia voluimus, statuimus, et ordinavimus, quod quicunque beneficium ecclesiasticum tunc per annum immediate precedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare pretenderet, extunc deinceps impetraret quot annis illud ipse possessor possedisset, in hujusmodi impetratione exprimere deberet et teneretur, alioquin impetratio predicta, et quecunque inde secuta, nullius existerent firmitatis, volentes prefato Johanni, qui ut asserit in deciino septimo sue etatis anno constitutus existit, ac non obstante defectu natalium quem patitur de conjugato

genitus,

m Vide War. De Prieaul. Hib. IrISh ArCh. SOC. I 5. Y

genitus, et soluta clericali caractere rite insignitus fuit, premissorum meritorum suorum intuitu, graciam facere specialem, ipsumque Johannem a quibuscunque excommunicationis, suspensions et interdicti, aliisque ecclesiasticis sentenciis, censuris et penis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, siquibusquomodolibetinnodatusexistit, ad effectum presentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac verum ultime dictarum vicariarum vacationis, modum etiam si ex illo quevis generalis reservatio resultet, necnon tempus per quod rector ac presbiteri De Scryu, necnon Donaldus prefati de CJoinberyn, vicarias hujusmodi detinuerunt, presentibus pro expressis habentes, discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, si vocatis rectore ac presbiteris et Donaldo prefatis, ac aliis qui fuerint evocandi, Vicarias predictas quibusvis modis et ex quorumcunque personis, seu per liberas resignationes aliquorum de illis, extra Romanam curiam, etiam coram Notario Publico et testibus sponte factas, aut constitutionem felicis recordationis Johannis Pape XXII., predecessoris nostri, que incipit 'Execrabilis,' vel assecutionem alterius beneficiiecclesiastici ordinariaauctoritatecollati, vacare repperitis, illas quarum insimul fructus, redditus et proventus octo marcharuni sterlingorum, secundum communem estimationem valorem annuum, ut idem Johannes etiam asserit, non excedunt, etiam si dispositioni Apostolice specialiter reservate existant, et super eis inter aliquos lis, cujus statum presentibus haberi nolumus, pro expresso pendeat indecisa, dummodo tempore dati presentium non sit in eis alicui specialiter jus quesitum, cum omnibus juribus et pertinenciis suis prefato Johanni, auctoritate nostra, conferre et assignare curetis, inducentes per nos vel alium seu alios eundem Johannem, vel procuratorem suum ejus nomine, in corporalem possessionem vicariarum, juriumque et pertinentiarum predictorum, et defendentes inductum, amotis a De Scryn rectore et presbiteris, necnon a de Clonberyn ecclesiarum vicariis hujusmodi, Donaldo predictis et quibuslibet aliis illicitis detentoribus, ac facientes Johannem, vel pro eo procuratorem predictum, ad vicarias hujusmodi ut est moris admitti, sibique de illarum fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus voluntate priori, statuto et ordinatione nostris predictis, necnon pie memorie Bonifacii Pape VIII. etiam predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus contrariis quibuscunque. Aut si aliqui, super provisionibus sibi faciendis, de hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus, speciales vel generales, dicte sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibct sit processum, quibus omnibus eundem Johannem, in dictarum vicariarum assecutione, nolumus anteferri, sed nullum per hoc eis, quoad assecutionem bene

ficiorum ficiorum aliorum, prejudicium generari. Seu si venerabili fratri nostro archiepiscopo Tuamensis, vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari possint, quodque de hujusmodi, vel aliis beneficiis ecclesiasticis, ad eorum collationem, provisionem, presentationem, seu quamvis aliam dispositionem, conjunctim vel separatim, spectantibus, nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia, generali vel speciali, cujuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam, vel totaliter non i nser tam, effectus hujusmodi gratie impediri valeat, quomodolibet, vel differri, et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Aut quod dictus Johannes natalium, et etiam ad obtinendum vicarias predictas, si sibi vigore presentium conferatur, ex nunc recipere et retinere, libere ac licite possit, defectibus predictis, acPutanensis [Pietaviensitf] et Lateranensis generalis conciliorum, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis nequaquam obstantibus, auctoritate Apostolica, tenore earundem presentium de specialis dono gratie dispensamus. Proviso, quod dicte vicarie debitis propterea non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur. Et insuper, ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis & quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari. Datum Urbeveteri, Anno Incarnationis Dominice millesimo, quadringentesimo, nonagesimo quinto. Pridie Non. Junii, Pontificatus nostri anno tercio. [Sub plumbeo mgillo pendente a Jtlo canabeo.]

IV.

"Pro ecclesia de Meculyn.
"A. D. 1496. Lecta in audientia.

"Alexander Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Clonfertensi, et dilecto filio Davidi de Burgo canonico ecclesie Clonfertensis, salutem et apostolicam benedictionem. Humilibus supplicum votis libenter annuimus, eaque favoribus prosequimur oportunis. Exhibita siquidem nobis nuper, pro parte dilectorum filiorum Guardiani secularis et collegiate ecclesie sancti Nicholai ville Galvie, Enachdunensis diocesis, et octo perpetuorum vicariorum in eadem, peticio continebat, quod licet perpetua vicaria parrochialis ecclesie de Meculyn, dicte diocesis, eidem ecclesie sancti Nicholai perpetuo canonice unita existit, tamen dilectus filius Mauritius O'Flahartay, pro clerico se gerens, falso asserens vicariam predictam ad se, pretextu quarundam litterarum apostolicarum seu alias, pertinere de jure, eosdem wardianum et vicarios super hoc, inter alia, petendo vicarias hujusmodi sibi adjudicari, coram

Y j dilecto

« PreviousContinue »