A lyrica de Q. Horacio Flacco: poeta romano, Volume 1

Front Cover
Na Impressam regia, 1807

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 16 - Sive mutata juvenem figura Ales in terris imitaris, almae Filius Maiae, patiens vocari Caesaris ultor : Serus in caelum redeas diuque Laetus intersis populo Quirini ; Neve te nostris vitiis iniquum Ocior aura Tollat: hie magnos potius triumphos, Hie ames dici pater atque princeps, Neu sinas Medos equitare inultos Te duce, Caesar.
Page 158 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Page 96 - Urget? cui Pudor, et Justitiae soror Incorrupta Fides, nudaque Veritas, Quando ullum inveniet parem?
Page 6 - ... immemor, seu visa est catulis cerva fidelibus, seu rupit teretes Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Page 146 - Insigne maestis praesidium reis Et consulenti, Pollio, curiae, Cui laurus aeternos honores Dalmatico peperit triumpho.
Page 66 - PASTOR cum traheret per freta navibus Idaeis Helenen perfidus hospitam, Ingrato celeres obruit otio Ventos ut caneret fera Nereus fata : Mala ducis avi domum Quam multo repetet Graecia milite, Conjurata tuas rumpere nuptias Et regnum Priami vetus. Heu heu quantus equis, quantus adest viris Sudor ! quanta moves funera Dardanae Genti ! Jam galeam Pallas et aegida Currusque et rabiem parat.
Page 178 - Consihis animmn fatigas ? Cur non sub alta vel platano vel hac Pinu jacentes sic temere et rosa Canos odorati capillos, 15 Dum licet, Assyriaque nardo Potamus uncti ? Dissipat Evius Curas edaces.
Page 22 - Pennis non homini datis ; Perrupit Acheronta Herculeus labor. Nil mortalibus ardui est ; Caelum ipsum petimus stultitia, neque Per nostrum patimur scelus Iracunda Jovem ponere fulmina.
Page 142 - Persicos odi, puer, adparatus, displicent nexae philyra coronae, mitte sectari, rosa quo locorum sera moretur. simplici myrto nihil adlabores sedulus, curo: neque te ministrum dedecet myrtus neque me sub arta vite bibentem.
Page 166 - Oblivioso levia Massico ciboria exple, funde capacibus unguenta de conchis. Quis udo deproperare apio coronas curatve myrto? Quem Venus arbitrum 25 dicet bibendi?

Bibliographic information