Page images
PDF
EPUB

IURIS

NATURAE ET GENTIUM

PRIVATI ET PUBLICI
FUNDAMENTA

AUCTORE

GULIELMO AUDISIO

[merged small][ocr errors][merged small]

Proprietas litteraria. LECTISSIMIS IN URBE

IURIS NATURAE ET GENTIUM

CANDIDATIS.

Eadem animi suavitate scriptis vos alloquor, iuris Candidati ingeniosissimi, qua et in frequentissimum conspectum vestrum prodire, et vestris amicitiae atque humanitatis officiis quotidie perfrui, mihi semper iucundissimum fuit ac desideratissimum. Haec autem quae communi studio atque diligentia invenimus, vel saltem perquisivimus, nomini vestro nuncupanda existimavi, ut quam gratus me teueat animi sensus apprime intelligeretis, mutuique amoris signum ac veluti sacramentum , flxum ratumque permaneret. Interim vos, opus universum et quae illi erant praemittenda , experta iam benignitate Hbentique animo accipite.

Nobilissima atque amplissima nomina , si consocientur, ius et Natura: quibus ima summis conseruntur, homines vero aeternae legis ac bonitatis, Deique ipsius imagine augentur et decorantur. Nam dum reliqua omnia in terris, lege externa agi atque ad finem properare, compertum habemus; homo, quod rationis, sive iuris et legis est particeps , solus ipse in consortium est elatus Divinitatis. Quod et Tullius gratulabatur, una iam, per iuris communionem, civitate constituta hominum atque Deorum; idemque poetae expresserunt, Numinis praesentiam potius quam affiatum in homine prosecuti: « Iustitiae consors, tacitumque in pectore Numen 1).» i) su. itai. Cum igitur naturae datum foret, suam a iure increato haurire dignitatem ; nb illo recedens, in suam necessario compelleretur paupertatein. Quae cum certissima sint, tractationem de Iure Naturae etGentium suscepturi, quae praesens ad iura increata, tum scientiae huius nostrae, tum gentium sit conditio, sedulo est perspiciendum.

Tribus ab hinc saeculis, iura privata et publica, ab universalissimo eorum fonte, nobis, ut cito rei summam expromamus, nimium videntur discissa: unde scientiae cui incumbimus exiguitas, vel adversa valetudo, quam ceteroqui, ni nos ipsi defecerimus, rebus et sententiis plenissimam haberemus ac validissimam. Gentes autem et imperia , nec florentissima pollere virium sanitate atque integritate, ipsorum casus vel facta testantur. Cuius rei causae cum aliae ab aliis afferantur, illa videtur potissima , quod cum universa iura essent colligenda , quo mutuam sibi lucem afferrent, ac sublimius in hominum mentibus cordibusque assurgerent; ex adverso, quasi a stipite divulsa. vim et cognationem amitterent, eorumque palmites in legibus, fructus vero in gentium moribus arescerent. Nam si recte dictum est a Cicerone « omnes artes quae ad humanitatem pertinent, omnemque ingenuarum et humanarum artium tdf<^re*n' doctrinam, uno quodam societatis vinculo contineri 1);» quanto ''magis id de iuribus affirmandum, quibus hominum vita non tam exornatur quam constituitur?

Haec autem iura (non miscenda quidem , sed neque seiungenda) , ea omnia sunt, quibus veluti luininibus et funiculis , edocenda atque regenda hominum tradebatur natura, sub illius imperio constituta, caelum atque terras tuentis et regentis Dei. Triplicis vero sunt generis: civilia scilicet, naturalia et divina. Sed nos civitatem a natura, naturam deinde abstrahentes a Divinitate; iura quae simul erant divina et naturalia et civilia , fere amittebamus, dissoluta passim atque attrita; quodque peius erat v illa pro libito condere vel reficere, in nostra putabamus facultate.

Ita sane: quum homo, non iuris observator, sed iuris conditor fieri ausus est, cuncta in praeceps societas ruere coepit. Naturaeenim, eiusque Conditoris scita, quum non fideliter inquirere, sed philosophi, publicistae, legumlatores, ipsique imperantes quandoque ad libitum effingere aggrederentur, tunc pro naturali et divina hominum societate, arbitraria quoque extitit hominum compages, nullo pene vel naturali vel divino fundamento innixa. Tunc legale quoddam sophisma, iuris habens speciem , philosophico sophismati successerat, privata et publica gentium iura inflciens vel discerpens. Latens diu haec gentium infirmitas, in mediam tandem prodiit lucem, illud evincens , quod ubicumque homo, sive princeps sive populus, non humana divinaque iura consulere, sed alia atque alia ad suam sibi libidinem componere satagebat, imperiorum simul et gentium sanitas et felicitas evanescebant.

Duplex remedium ipsa suadet mali conditio: iuris ad naturam atque ad Deum conversio. Ad naturam , dixi. Nam , minores sunt, Tullio animadvertente, forenses disputationes, alioque in genere versantur. Sed neque publicistarum, qui, spreto imperiorum fundamento, formis politicis unice fiduut, vel intemperanter ad materialia convertuntur, quidquain proficiet oratio. Penitissiina igitur Naturae perquirenda sunt oracula , quum a Platone et Cicerone traditum , iirmumque habeamus «nullo in genere disputandi magis faoneste pateGeri, quid sit homini tributum natura; quantam vim

rerum optimarum mens humana contineat; cuius muneris colendi

efficiendique causa nati et in lucem editi simus; quae sit coniun

ctio hominum, quae naturalis societas inter ipsos. Hia enim ex

plicatis , Fons Legum Et Iuhis Invenibi Potesti). » Non ergo, i)Cic.,<fc />?.,

ut statim regerit Atticus Ciceroni, a praetoris edicto, vel a XII

tabulis, sed ex iotima omnino philosophia, haurienda est iuris

scientia , legumque omnium disciplina. Quid enim leges, ubi iustae

sint, nisi iussa naturae? Quaenam autem , nisi natura, alia gen

tium lex, mens ratioque prudentis, iuris atque iniuriae mensura?

Sed quid natura ipsa «nisi recta et a numine Deorum tracta ra

tio 2) ? » *) \&.,PhUipp.

Primo itaque, iuris exordium ac stirps ab ea summa ratione vel lege capienda sunt, quae saeclis omnibus ante nata est, quam scripta lex ulla , aut quam omnino civitas constitnta: namque - eadem ratio, cum est in hominis mente conflrmata et perfecta, lex est >).» Quum ergo, de iure agentes , naturam appellamus , 3) id., de Leg., Deum ipsum appellamus, eiusque sempiternam legem atque ra-' tionein.

Sed creata ratio, licet Divinitatis similitudinem et cognationem referens, dum in humanam illabitur naturam , nec liquida semper, nec iurium fontem plenissime attinget, nisi aeternae ac purissimae rationis sepimento valletur, eiusque lumine augeatur: « A natura enim ipsa desciscimus , ut nobis optimam naturam invidisse videainur 4). » Ne igitur vanitati veritas, et opinioni natura ipsa cedat, «) id., r«»c. III. omnes principis illius rationis, quae integra in Deo est, sive internae et naturales , sive externae et supernaturales manifestationes, hominibus factae, diligenter sunt colligendae, ut ratio creata atque inflrma non deficiat, utque ille fons legum et iuris inveniri possit, qui a Tullio nuper commendabatur. Qua insistentes via, naturalis nos, [non divini iuris consulti, rationem primum et naturam persequemur: si autem alicubi haereat ratio,, vei caecutire contingat, ut cum humanae gentis, malorumve quibus animae et corpora sollicitantur, origines erunt evolvendae , vel divina iura quaerenda, vel qui sit naturae cursus et finis, aliaque rationi insolubilia problemata; numquid divina iura aspernabimur in naturam effusa , ipsamque naturam sine viae duce, medioque in itinere haerentem et caligantem deseremus, vel somnia et fabellas pro Dei legibus et factis venditabimus? Quae cum a Puffendorfio non rite sint perpensa, ius naturae a divino absolute praecidendum decreverat 5): ») Deoff.hom. dum interim ipse, Grotius, aliique, rei necessitate compulsi, utro- llpraefque iure in eadem tractatione uterentur. Sic igitur definiendum arbitramur: Iuris naluralis consultus non theologum aget, sed cum Uli universa pervolrenda sit natvra, gualis fuit ab inilio, qualis

« PreviousContinue »