Page images
PDF
EPUB

debeo, laetor; sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et praesentiores praesens capere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intellegis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis 5 amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem; quamquam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese. Ea est 10 enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis, sed ne libertatis quidem 3 partem reliquit. Te autem etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita mercede, quam ego maximo dolore cognoram. De ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris.

magna

15

4 Certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id 20 non reprehendere adscribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim. Quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem consiliorum meorum repetam necesse est.

Ego me, Lentule, initio rerum atque actionum 25 tuarum non solum meis, sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ip- 30 sius debere arbitrabar, quem antea tantum modo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostris 5 sermonibus conlocutionibusque [ipse] vidisti. Etsi iam 35 primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut

occulta non nullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis 5 ipsis rebus, quae quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam expectaram, praestiterunt. Quae cum viderem (neque erant obscura), non 10 tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant. Itaque, quamquam et Pom- 6 peio plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non 15 reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam. Ego sedente Cn. 7 Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem, dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, 20 dixi me M. Bibuli fortunam, quam ille adflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent, et qui me coëgissent; tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius 25 tribunatus. In quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque vero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu. Quin etiam Marcellino et Philippo 8 consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus adsensus, 30 ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur. Num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, minisse actionum? Hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum opor35 tuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram. Nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto 9 Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum,

Ciceronis epist. I.

2

me

in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit. Ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus. Sane moleste Pompeium id ferre constabat; 5 quod ego cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi. Quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat, convenisset, 'te', inquit, ipsum cupio; nihil oportunius potuit accidere. Nisi cum Marco fratre diligenter egeris, de-10 pendendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti'. Quid multa? questus est graviter; sua merita commemoravit; quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre, quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea 15 salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est. Cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit, ut eam ne oppugnarem, si 10 nollem aut non possem tueri. Haec cum ad me frater pertulisset, et cum tamen Pompeius ad me cum man- 20 datis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene me- 25 ritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, 30 sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant. Erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod ini- 35 micum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium) sic amplexa

bantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. Hic ego, quantum humano 5 consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breviter exponam.

Ego si ab improbis et perditis civibus rem publi- 11 10 cam teneri viderem, sicut et Cinneis temporibus scimus et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum, valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si 15 summa quidem eorum in me merita constarent. Cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adulescentia 20 fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam extitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si qui25 busdam in sententiis paullum me inmutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem adgregassem.

In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, 12 ut vides, in coniuncta et causa et dignitate. Hic mul30 tum valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. Vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur con35 tentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare. Gravissime autem me in hac mente impulit et

Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio. Erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse ci- 5 ves. Tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex K. Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret Nonis Decembr. tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis usque ad Caesarem et 10 Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bo13 norum omnium. Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio optineres, neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum ser- 15 vos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem. Quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo extitisset, non di- 20 cam, quid acciderit (multorum est enim et varia culpa), tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, 25 magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt. Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos cives et a me conservatos et me servare cupientis spoliatos ducibus servis armatis obici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse 30 potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque te14 nuisti. Qua in causa (non modo non negabo, sed sa etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me

« PreviousContinue »