Page images
PDF
EPUB

litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute.

5 Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agno- 11 sco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adulescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis 10 imitatione tui fac erudias; nulla enim erit hac praestantior disciplina. Quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus.

15

VIII.

Scr. Romae mense Ianuario a. 699 (55).

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid ac- 1 tum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum inter20 fuit iis rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces. Quae quales sint, non facile est scribere. Sunt quidem certe in amicorum nostro25 rum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur. Ego quidem, ut debeo, et ut tute mihi praecepisti, et 2 ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiun30 gendum putasti; sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verum tamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simula

tione; tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur; neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, cum pares esse non possent, 5 3 pugnare desisterent. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime lubet, ad nostra me studia referam litterarum; quod profecto 10 faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit. Quae enim proposita fuerat nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata totast, nec mihi magis quam omnibus; 15 nam aut adsentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum.

4

Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae; otium 20 nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa est eorum, qui a senatu et 25 ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum aba5 lienarunt. Sed ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi, et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, optinebis, quibus in rebus me sibi ille 30 adfixum habebit, neque a me ulla res, quae ad te pertineat, neglegetur; neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, 6 quom me esse gratum videbit. Tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te perti- 35 neat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere

possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum.

5 Rem te valde bene gessisse rumor erat; expecta- 7 bantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti. Quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt, cum etiam plus 10 contenderimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus.

15

IX.

Scr. Romae mense Dec. a. 700 (54).

M. CICERO S. D. LENTULO IMP.

Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus in- 1 tellexi te perspicere meam in te pietatem; quid enim dicam benevolentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur? Quod autem tibi grata mea 20 erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt. Tibi autem multo notior atque inlustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et 25 Romae fuissemus. Nam in eo ipso, quod te ostendis 2 esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus (de qua ostendam equidem paulo post qui sit meus 30 sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae quaeris); sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benivolo certe usus esses. Quamquam tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque 35 bene gestis rebus cum exercitu victore optinere, ut

tione; tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur; neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, cum pares esse non possent, 5 3 pugnare desisterent. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime lubet, ad nostra me studia referam litterarum; quod profecto 10 faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit. Quae enim proposita fuerat nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata totast, nec mihi magis quam omnibus; 15 nam aut adsentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum.

4 Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae; otium 20 nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa est eorum, qui a senatu et 25 ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum aba5 lienarunt. Sed ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi, et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, optinebis, quibus in rebus me sibi ille 30 adfixum habebit, neque a me ulla res, quae ad te pertineat, neglegetur; neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, 6 quom me esse gratum videbit. Tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere

possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi

possum.

5 Rem te valde bene gessisse rumor erat; expecta- 7 bantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti. Quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt, cum etiam plus 10 contenderimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus.

15

IX.

Scr. Romae mense Dec. a. 700 (54).

M. CICERO S. D. LENTULO IMP.

Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus in- 1 tellexi te perspicere meam in te pietatem; quid enim dicam benevolentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur? Quod autem tibi grata mea 20 erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt. Tibi autem multo notior atque inlustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et 25 Romae fuissemus. Nam in eo ipso, quod te ostendis 2 esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus (de qua ostendam equidem paulo post qui sit meus 30 sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae quaeris); sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benivolo certe usus esses. Quamquam tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque 35 bene gestis rebus cum exercitu victore optinere, ut

« PreviousContinue »