Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

www

wwwww

Mw

Somniis agitatus quam infestissimis, de typographorum in me delictis integram noctem cogitabam. Illi enim nuper lineolas aliquot mihi ita deformaverant, ut fere jurassem me in posterum a stylo ac charta manus procul habiturum. Nihil omnino est, quod ægrum scriptorem magis excruciare possit, quam ineptiæ istæ, quibus, velit nolit, onustus, in medium prodire cogitur, inscitiæ atque insulsitatis accusationibus ipse obnoxius, dum illi curis soluti hoc tantum in animo habent, ut jam novum auctorem dilacerent. Erat sane, cur memet auxius huc illuc in lecto volutarem; typographi enim loco Cattorum quos inter Persas ortos, in Germaniam migrasse dixeram , Celtas nostros ad orientem solem relegaverant. At ista dum trepidam mentem exagitant, pressit languentis lumina sera quies': ecce Tibullus ipse est visus nostra ponere sede pedeino; hunc pone sequebatur venustissima puella : quis non primo adspectu Deliam agnovisset? Talis enim erat, qualis describi non potest ; vel qualis tibi , amice lector, inter ferventes amoris æstus illa videbatur, cui primum dixisti, tu mihi sola places. Post januam Nemesis adstare, juxtaque imago vaga ac incerta , modoGlyceræ, modo Neæræ nomen mentita. Nullus fere aberat eorum qui in poetæ carminibus memorantur, nisi forte Marathus, quem abesse gaudebam, et Messala , qui

1 Liv. III, El. iv, v. 22.

Ibid, v. 24.
Lib. IV, El. xIII, v. 3.

nunc, inter heroas versatur, neque quidquam horriduli poematis , quod Tibullo obtrudunt, compertum habet. Nam latet eum, tam fædo carmine sua facta celebrata fuisse, ne triumphis mala precatus, sese potius devictum voveat, quam ita cantatum victorem.

Delia, rubore subfusa genas, pudoris aliquid retinebat; Tibullus vero leniter irati vultum præ se ferens, his verbis me obstupentem alloquitur :

O bone, typographis nunc sollicitus tu maledicta ingeris, quorum minima culpa rationis expertem te facit. Quid vero si tibi eadem, quæ mihi, accidissent? Me, quem in deliciis habuerunt romanæ puellæ; me, quem , propter dulcia carmina, tot sibi amatorem exoptarunt, quot in circo spectaturæ vel spectandæ sedebant, nunc, una cum Delia mea , viginti abhinc sæculis, me tenet vinctum dives in ignava luridus Orcus aqua', et meî præter nomen nihil superest... Quo animo me putas in interpretes esse, quorum nullus exstitit, quin me aliquo vocabulo spoliaret ? Quo in librarios, qui codicem

super

codice coacervantes, ne litterarum quidem ductus servare idonei, Elegos, quos cecineram, fædum in modum deformarunt? Quo tandem in ipsos editores , qui nihil non fecere, ut mala, vel potius , ut calumnias de me deque Delia pervulgarent ? ....... Nunc rumor apud inferos est, te quoque nugas tuas illorum delictis addere velle, novamque moliri editionem ; quæ causa fuit, cur te conveniremus. Prædico, et precor, a tanto vulnere abstineas; nam si propositum eodem modo , quo reliqui editores, perficis, res prorsus in desperatis atque perditis habenda erit, ut lubenter quidquid papyro mandaveram, igni devorandum concesserim. Ferrem tamen , si truncata, si manca

[blocks in formation]

tantum essent carmina ; sed quod stultissimus quisque lacunas ex ingenio resarcire ausus sit, illud me maxime torquet. O terque , quaterque felices, qui altas turres , quique Deorum immortalium templa exstruxere! Hi pristinam majestatem, inter ipsa rudera, retinent; neque ullus ad hanc usque diem eo audaciæ venit, ut superbam Jovis statoris domum lignea sulciret coluinella. Verum audaculi homunciones, ubi disticha mea uno vel altero pede claudicare arbitrabantur, conjecturas mihi suas, infausto labore, dono dederunt; quorum in malam crucem abeat sinistra liberalitas, cujus ope carmina mea non absimilia sunt militibus qui e bello ligneis cruribus redeunt. Cave itaque, iterum moneo, cave ne conjecturis indulgeas; sin minus, Delia te, olim ad inferos descendentem, curvis unguibus excipiet, tibique adhuc vivo nocturnus occurret furor', non ea forma, qua nunc insignis placet, sed oςεα μονον και

κρανιον, Lucianus ille protervus, qui binis post sæculis ad nos venit, Helenen describit. - Hæc Tibullus. Facile intelliges, lector humanissime, qui me perculerit horror : at, o Deorum quidquid in cælo regit terras et humanum genus', quantum humeris onus suscepi! Ignosce, Tibulle; ignosce, tu quoque Delia , si majora, quam pro viribus, adgressus sum ; non proprio Marte militaturus, auspiciis magni magistri gaudeo. Hic, Galliarum nunc maximum decus, scriptores optimos e veteri Latio Lutetiam, ante pedes regis optati simul et patroni reduxit, BIBLIOTHECAE hujus CLASSICAE diligens EDITOR, qui mihi....

ut

TIBULLUS.

Novimus hunc; quamvis nomen, olim fiomæ inauditum.

· Horat. Epod. V, v. Nocturnus occurram furor.

2 lbid.

Hunc sequere, si potis es, et vestigia semper adora'. Hic interpretum turbam longe pone se relinquens, poetarum in docto choro constitit; et lyram ipse, plectro modulatus eburno, non semel felices cantus ore sonante dedit?.

DELIA.

Tali duce, per me licet , Tibulli mei Elegias notulis illustra ; ipsa nunc faveo : at, quæso, dic mihi, amicissime editor, nonne contigit illi fratris filius?

EDITOR.

Ita sane; neque hunc ignorant Musæ, patruo tam benignæ.

DELIA.

Nuper in Plutonia loca descendit Græcus quis a Turcis, quum pro patria dimicaret, occisus; is perelegans carmen, eodem nomine signatum, nobis ad verbum recitavit.

EDITOR.

Athenarum Panorama dicis, o puella; sed hoc quid ad rem?

DELIA.

Nonne intelligis, nostra multum interesse duplici lauro tantum nomen insigniri? ( utinam, patrui vestigia premens, nova luce Romanas exornet Musas bonus ille juvenis !

EDITOR.

Neque vana voveris, Delia ; nam Fortuna , quasi in his præcipue luderet, binos triumphos iisdeni nominibus

1 Stat. Theb. Lib. XII, v. 827.
2 Tibullus, Lib. III, El: iv, v. 40.

« PreviousContinue »