Page images
PDF
EPUB

doctorum quotquot dixi virorum labores adhibui, notasque quam plurimas, proprio ex fonte haustas, addidi, nullum locum præteriens quin meam ipsius sententiam declaraverim. Codices mihi ubique fulcro sumpsi, nec un

quam

ab eorum auctoritate recedere ausus sum. Verum, ne ingeniosis emendationibus careres, lector, quas Heinsius præcipue et H. Voss. passim adtulerunt, notis inseruimus quodcunque textu procul esse statuimus. Vitam omnino reficiendam censuimus, egregia dissertatione usi, quam an. 1819 edidit Lipsia FK. A. GUIL. SPOHN, cujus pars altera valde desideratur, neque tamen in omnibus huic docto viro consentimus. Excursus mythologicos quosdam, ex illustris Creutzeri symbolica, maximam partem, excerpsimus. Quod ad indicem pertinet qui Heynii primum erat, deinde Huschkii editioni insertus est, nunc denuo immensa opera auctus in lucem prodit. Unum adhuc superest, de quo te monitum esse velim; si te Tibulli legendi desiderium tenet, textum sequere, unice textum, præterea nihil; editores omnes abige, qui poetam mendosa scriptura onerant, et barbare loqui interdum cogunt; denique

Me quoque servato, peccet ut ille minus'.

Tib. Lib. I, El. vi, V. 16.

CODICIBUS ET EDITIONIBUS.

Jos. Scaliger, in Comment. p. 216, ait : « Lege vitam poetæ apud

[ocr errors]

Gyraldum; ibi videbis exemplar, ex quo omnia quæ Tibulli hodie >> exstant propagata sunt, aliquot pagellis transpositis, turbatum » fuisse ». Quis non in verba tanti magistri juraret? Ex quo Scaliger hæc pronuntiavit, nullus fere fuit editorum, quin eamdem iniret sententiam, qua tamen nihil stultius esse potest. Omnes enim codices ex uno exemplari fluxisse nemo existimabit, qui lectionum varietatem immensam, qua laborat Tibullus, novit; præterea falsum est Gyraldum eadem dixisse, quæ ei adtribuit Scaliger. Vita Tibulli legitur in dialogo quarto, p. 222, neque tamen Heynius, neque Vossius, neque ipse ego vestigium istius assertionis reperire potuimus; abusus est itaque Gyraldi loco Scaliger, ut merito notat Spohn, et jam de fabula illa, quam inter somnia creavit doctus vir, nihil omnino superest. Quid de hisce sentiremus, sine dubitatione jam ad libri III, Elegiam VII, v. 32, declaravimus, ubi etiam argumento fuit nobis codicum diversitas, quam non solum in singulis lectionibus reperire est, sed etiam in Elegiis ordinandis atque disponendis. Attamen fatendum est, codices omnes recentioris esse temporis, atque vix sæculum XIV excedere. Tanta versantur in corruptela, ut ægre legi possint tersissimi poetæ carmina, præsertim ex quo, proterva temeritate, Scaliger omnia miscuit in editionibus. Fuerunt et ante typographiæ inventionem viri docti quidam ex Italia, qui studia in operibus Tibulli collocarunt; in hac re laudandi sunt (Bachii nota est, quam hic transcripsimus): 1°. « Franciscus Philelphus Tolen»tinensis, natus 1398, et mortuus 1481, vir suæ ætatis multo doctissimus, et Epistolis, Orationibus, aliis operibus editis celeber>> rimus; 2°. Jovianus Pontanus Cerretensis, natus 1426 et mortuus 1503; præter philosophica opera, scripsit Historiam belli Neap.

»

[ocr errors]

» lib. VII, latini sermonis bonitate satis celebratus ; 3°. J. Aurispa, >> natione Siculorum oriundus, non multum ab initiis sæculi XV floruit, versu et prosa oratione plurimum valere creditus; fuit » ab epistolis latinis Eugenio Quarto, qui factus est pontifex an. 1431 » et obiit 1446, (Cf. Brouckh. ad I, 2, 24); 4°.' Seneca quidam » de quo non exploratum est; nomen ejus in quibusdam codicibus » Tibulli, Catulli, Virgilii, adscriptum exstat ».

Contendunt editores plerique, ab his viris malam manum emendandis, vel supplendis veterum scriptorum locis adhibitam esse; quod licet concesserim, nullus tamen mihi persuasum faciet interpolationem ubique irrepsisse in textum, cujus margini nomina eorum adscripta sunt: nam eorum versuum, qui pro interpolatis habendi sunt, secundum nasutos quosdam editores, multi illorum nomine circumferuntur, qui jam in libris leguntur vetustissimis, ita ut manifesto Philelphi, Pontani, et Auris pæ ætatem excedant.

Heynius, qui Scaligero nonnullis in delictis accessit, pariter statuit codices omnes ex uno fluxisse: « Nec ullus exstare videtur antiquior, nisi forte Scaligeri excerpta cum fragmento Cujaciano, » nescio an unum quoque Heinsii excipias Anglicanum ». At quod

'Huschk. de conjectura meminit, prodita in Ephem. litter. academ. Jen. 99 a. 1777, amplificata ab Harlesio supplem. ad brevior. notit. litterat. Rom. P. 1. p. 347, ubi scribit : « Medio sæculo XV floruit quidam Thomas Seneca Camers, non latinis modo, sed etiam etruscis litteris commendatus, et poeta; cujus latina habentur inter carmina illustrium poetarum ital. Florent. 1721, tom. IX, p. 39. Is qui Cæsii, Arimini, Bononiæ et Florentiæ docebat, una cum Porcello seu Porcellio (de quo multus est Zenus in Dissertazioni Vossiane, tom. I, p. 15-21). Studium litterarum græcarum, quas ignorabat, stulte sprevit. Quod igitur uterque, homini latiuo, græcis non opus esse litteris temere prædicabat, immo potius odio iraque in Basinium Parmensem, græcarum litterarum amantissimum, inflammatus, hunc, omne tempus, in litteris græcis consumptum, omnino perdidisse clamitabat. Basinium gravem nactus est adversarium, qui quidem in binis epistolis, altera prosa oratione exarata, altera poetica, in qua ostendit, poetas latinos sine litteris græcis nihil posse, contra utrumque stylum acuit; in utraque autem epistola Thomam Senecam Camertem, nomine tantum Senecæ, adpellavit. Hic igitur Seneca forsan fuit, qui interpolaret Tibullum, Virgilium, aliosque poetas et cujus nomen adpingeretur versibus interpolatis ». Huschkius subjicit : Tamen Senecam de quo agitur paulo maturius floruisse crediderim, siquidem interpolationes ejus jam notantur in codice Paris., qui scriptus est an. 1423 ».

[ocr errors]
[ocr errors]

ad antiquiorem illum attinet, qui, more errantis Judei, sæcula omnia regionesque terrarum universas Tibulliana prole poetica conseverit, periisse videtur, si docto viro accredas; mirum sane fatum, quod, ope duorum tantum librorum, Tibulli carmina propagavit, ut auctor est Heynius, apud quem unicum illud exemplar ex antiquiore aliquo prodiit, quod vetustate ac situ, aut casu vitiatum erat. Quin adeo hoc haud multo post Tibullum tempore evenit. «< Nam Augustei ævi monumenta ingeniorum quoque maximam partem in» teriisse videntur, primis statim sæculis, incendiis maxime urbis, » quæ sub Nerone et per bellum civile, quod ejus mortem inse» cutum est, facta sunt; colligo hoc etiam ex eo, quod Domitiano » laude datum est, quod bibliothecas incendio absumptas impen» sissime reparari curavit, exemplaribus undique petitis (Suet. Dom. » 20)». Itaque, quae opinio Heynii est, videtur a Nerone vel saltem a Domitiano, ad sæculum XIV usque, pristinus ille codex semel tantum exscriptus, subito innumeris librariis in manus incidisse, et ab iis variegatus atque deformatus, omnibus nostris pro fonte fuisse; quis non hæc admiratus cum poeta exclamaret?

« ....... et habent sua fata libelli ».

Nunc codices recensendi sunt omnes, quos editores adhibuere, de quibusve mentio quæcumque apud eos est; initium faciet Heynii catalogus, , quem tamen multis in locis emendavimus, Huschkii aliorumque observationes secuti; deinde codices indicabimus quos H. Voss. habuit, denique Bachii quatuor Berolinensium nomine insignitos.

Heynii itaque verba sunt quæ subsequentur: nos te monitum tamen esse volumus, ne iis confidas quæ de editionibus hic loci narrat; nam de his infra Huschkium secuti te multo meliora edocebimus. Neque aliter eæ hic memorantur, nisi quatenus codicum originem et usum spectant. Accidit enim ut libri scripti plerumque nunc desiderentur, ita ut licet vulgandis editionibus inserviissent, tamen eorum ævum ac forma penitus ignorentur : ubi vero passim dignosci potuit unus vel alter, qui olim a docto viro inspectus, nunc iterum in catalogo infra posito occurrit, te notula de hac re certiorem facimus.

[ocr errors]

Quum sub sæculi XV exitum sub prelo excudi libri veteres cœpissent, traditi sunt operis Tibulli codices, qui ad manum erant, ne

que adeo emendatissimi, ut in aliis quoque scriptoribus antiquis factum. Editionem principem 1472' nondum quisquam satis accurate excussit; fit tamen probabile, Venetam 1475 ex ea esse expressam, quippe quæ etiam Statii Silvas complectitur, quas prior illa continebat. Ex hac, diuturna comparatione instituta, intellexi ductas esse editiones Regiensem 1482, Vicentinam 1481, Lipsiensem s. a. sed, aliam aliter, in nonnullis locis correctas. Præferunt eæ editiones plerumque eas lectiones, quas e libris scriptis viri docti restituerunt. Neglecta tamen, nescio quo fato, a sequentibus editoribus est hæc editionum antiquarum classis, nec inspecta, nisi forte Mureto una, et altera Dousæ patri. Obtinuit enim principatum altera, etsi deterior, lectio, per Venetas et Aldinas propagata, quam tandem deprehendi ex Romana manasse. Hæc igitur Romana quasi pro altera principe habenda, ducta et ipsa haud dubie ex codice, sed minus emendato, diligenter olim a me excussa, prodiit 1475, subjectis Cyllenii commentariis, quos ille ad codicem suum scriptum adornaverat. Ex hac certatim expressæ sunt Brixienses 1486, Venetæ 1487, 1491, 1493, 1500 et 1520, sed passim ac varie ex Cyllenii commentariis forte et aliis edd. interpolatæ, quibus alius, ut dixi, codex pro fundo fuit. Successere his editiones Aldinæ, quæ olim, quum Dresdæ viverem, ad manus non erant, nunc autem partim in bibliotheca Georgia Augustæ, partim virorum omni ingenii humanitatisque cultu expolitorum et amicissimorum, Duvii et Brandesii, tum Kulenkampi, collegæ conjunctissimi benevolentia, mihi sunt oblatæ ac missæ : atque horum demum exemplarium comparatione in tramitem eum deductus sum, quo lectionis Tibulli propagatæ vestigia certa deprehenderem. Nam in superiore recensione intellexeram equidem, differre inter se plurimum editiones Colinæanas, Gryphianas, Basileenses, et reliquas, nec tamen certam rationem, ad quam earum discrepantiam referrem, reperire poteram. Broukhusius enim, qui magnam molem varia lectionis habuit, de editionibus et earum auctoritate parum laboraverat. Nunc igitur intellexi, Aldinam primam a. 1502, Venetas modo dictas expressisse, nec tamen unam, sed correcto hinc inde contextu, partim ex comparatis inter se pluribus hujus generis edi

De hac editione vide infra quæ Huschkius dixerit, et pariter de ea quæ ejusdem anni est : ambas confundere videtur Heynius.

« PreviousContinue »