Page images
PDF
EPUB

semper voluit affingere; duosque Scaligeros protulit, Stephanos, Dousas, Burmannos, Vossios.

DELIA.

Væ mihi! væ Tibullo!

quæ

dixisti nomina?

EDITOR.

Doctorum certe, præstantiumque virorum.

DELIA.

Immo potius audaculorum et protervorum.

TIBULLUS.

Nolito mirari, quod mea Delia illis infensa sit. Scaliger enim carmina, e quibus æternum sibi nomen fore exspectabat, in minutas discerpsit partes; deinde, quasi in urna schedularum fieret sortitio, omnes versus ita miscuit ac confudit, ut jam nullam Elegiam integram sineret, somniis confisus suis. Hunc autem facinoris apud inferos valde nunc pænitet, licet olim magnifice jactaverit sese viginti dierum spatio hæc perpetrasse.

DELIA.

Majori adhuc damno me affecit H. Voss. nam, quod ad Scaligerum attinet, Vulpio Heynioque pænas luit : at ille (qui tamen Germanos, eleganter metrica versione, amoris nostri participes fecit) me lecto descendere , ut mos est puellis, non patitur ; totisque ingenii viribus contendit Tibullum scripsisse derepere, quod anum infirmam fortasse decebat, minime vero juniorem puellam.

!

TIBULLUS.

Præmoneo, editor, ne talia admittas. Brouckhusio

per

quam iratus sum : parum abfuit quin , in ipsis inferis, mihi vultus unguibus lacerarent Nemesis et Delia, quum me ille ad summænianas uxores seduxerit, quarum janua Romæ in Suburra omnibus patebat. Delia , simul ac compertum habuit surrexisse interpretem, qui hæc serio assereret, non potuit sibi temperare, quominus aliquid de mea fide suspicaretur ; merum autem esse mendacium nullo modo existimabat , firmiterque in opinione remansit, hæc clam se, et clam Nemesi , a me revera commissa esse.

DELIA

Id etiam cave ne, quod Codicis Lipsiensis librarius inepte fecit, Lydiam pro me nescio quam Tibullo submittas, qui se satis infidum erga me præstitit.

TIBULLUS.

Nimium dicax evadis, o semper carissima ; jocaris certe.

DELIA.

Seria loquor; id te fugit nunc, quod cecinisti quondam perfide jactabundus; sæpe aliam tenui.

TIBULLUS.

Tu
quoque oblita quod sequitur, hæc taces,

sed jam, quum gaudia adirem, Admonuit dominæ deseruitque Venus '. Ceterum pudet dicere, quæ damno meo subintellexerint hic pravi ac perditi homines : Di meliora piis, erroreinque hostibus illum ?!

[blocks in formation]

EDITOR.

Suspicor, optime Tibulle, hic te majore in culpa versari quam editores. Ovidius enim hoc modo, quæ dixisti, imitatus est, sed postquam nullas consurgere posse per artes ?....

DELIA.

Possem et ego...... at

Si quis et imprudens adspexerit, occulat ille ,

Perque Deos omnes se meminisse neget?. Sed Gebhardhum adhuc carpere libet; is enim, quia olim Isidis in fano pro Tibulli felici reditu vota solvi, me genibus jussit, perinde ac scopis, humum verrere : quod deambulandi genus

sibi habeat!

EDITOR.

Difficile est, mehercule, novam editionem proferre; præsertim post tot eruditorum virorum lucubrationes. Eorum nullus est, qui non me plurimum doctrina ingenioque vincat. Quid proficiam, si Statium, si Brouckhusium, si Heynium vana elusit opera? Quid? si neque H. Voss. neque

Wunderlich. metam attigere? Nonne eadem persona fungar, qua , apud illustrem fabularum conditorem Gallicarum musca illa celeberrima , quæ, aurigæ naso insidens, nunc ad equorum colla, nunc rursus ad rhedam volitat. Non is sum , qui aliorum lucubrationibus provectus, subito exclamem, montis cacumen nunc demum et mea ipsius opera superatum esse; incepto igitur labori renuntio : Ipse mihi si præscribatvarias lectiones Tibullus.

1 Am. Lib. III, El. vii, v. 75.
3 Tibul. Lib. I, El. 11, v. 37, 38.
3 Carm. in Mcssal. v. 179.

TIBULLUS.

ܕ

Ne animum despondeas, precor, amice. Licet enim illi homines, quos nominasti, te in omnibus longe præstent, sunt tamen quædam in quibus nos adjuvare possis. Quod ad lectiones attinet, fata invisa me loqui vetant; necesse erit igitur, optimas ex illis, quas offerunt libri, seligas : facilis et felix erit labor, dum simpliciores amplexus, tu sensum semper qui in promptu erit, sequaris, et peritas atque longe petitas lectiones latitare sinas. Elegantiæ vel exquisiti sensus nimia consectatio plerumque interpretes decepit, et a vera scriptura avocavit. Mihi, pariterque Deliæ et Nemesi concede, ut quiete carminibus frui possimus; neque Lygdamum excogita, cui magnam eorum partem condones, quippe qui Lygdamus ipse fuerim, licet tuo Vossio ilia rumpantur. De Neæra quoque tace, quod supposititium nomen, æque ac illud Glyceræ, multos fefellit; quibus pro pæna sit, ut etiam nullas , nisi quæ nomine tantum exstiterint, in amplexibus habeant. Utere, quæso, utere doctorum lucubrationibus, ut in commentariis plerumque Huschkii vestigiis insistas, et H. Vossium præcipue refugias. Hic enim, ex quo me feliciter germanice loqui jussit, societatem carminum mecum inüsse ratus, et germanicis, quæ ipse condidit, non satiatus, etiam in latinis meis portiunculam sibi quæsivit,

in uno ac eodem versu , vocabulum ille locaret omnino suum, mihi vero cætera relinqueret; ut avis illa , quæ ova in alieno nido ponit. Restat adhuc, ut de vita præcipiam : multa circumferuntur, eaque perabsurda. Hic me adsiduo igne prohibet; ille mihi nobilioribus vinis interdicit; huic si accredas, ne torus quidem supererat; illi etiam Delia stola denudanda videtur, quam, intelligo, lubenter veste exueret. Certe si nobis per mediam silvam iter facientibus

ita ut sæpe,

latrones occurrerent, non tanta de nobis spolia auferrent, quanta interpretes; quamquam Horatius mihi mundum concesserit victum, non deficiente crumena'. At audaculi pro ista jactura, tenebrionis cujusdam inficetum carmen meo nomine inscribunt, ubi ille ait :

Nunc desiderium superest : nam cura novatur,
Quum memor anteactos semper dolor admovet annos ?.

EDITOR

Mirum sane donum. At tu, si vacas, precor atque iterum precor, omnia nunc ordine ipse enarres. De Delia, deque Nemesi me recta via edoce...... quæ et quales fuerint Sulpicia, Neæra, Glycera.....

TIBULLUS.

Eheu... jam nullus sum : me revocat scelerata sedes, in nocte profunda Abdita , quam circum flumina nigra sonant .

Hæc fatus, Deliam, reliquasque umbras caligine involutas secum abduxit, interque voces confusas vix intelligere potui...... De vila optiine divinavit Spohn, licet multa.... evanescente paulatim Tibulli voce, ne syllabam quidem ultra hæc verba assecutus sum; at

Jam nox ætherium , nigris emensa quadrigis,

Mundum cæruleo laverat amne rotas * ; et vana somnia mihi excussit aurora. Profuit tamen mihi frater diræ mortis, licet veris falsa miscuerit. Præceptis enim a Tibullo prolatis, quantum fieri potuit, obsequens,

1 Horat. I, Ep. IV, v. 11.
2 Carm. in Mess., v. 189, 190.
3 Tibul. Lib. I, El. , v. 67, 68.
* Tib. Lib. III, Eleg. iv, v. 17, 18.

« PreviousContinue »