Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

OPERA OMNIA.

OXONII,

JOHANNES HENRICUS PARKER;

ET LONDINI, 377, STRAND.

M DCCO LI.

HARVARD

KC16781

COLLEGE

JAN 6 1921

LIBRARY SALISBURY FUND

OXONII.

EXCUDEBAT 1. SHRIMPTON.

EDITORIS MONITUM.

In hac editione textum J. C. Orellii (Turic. 8vo. 1844.) fere semper secuti sumus; varias lectiones paucissimas ad imam paginam affiximus. Poëtæ tres vitas antiquas præposuimus: 1. Suetonii, ex edit. Baumgarten-Crusii; 2. Anonymi, ex edit. Joannis Bond; 3. Anonymi, ex C. Kirchneri Quæstionibus Horatianis. Operum ejus chronologiam ex Caroli Franke Fastis Horatianis desumpsimus; Indicem Metrorum ex edit. Guilielmi Dillenburger; Indicem versuum Initialem ex edit. Orelliana, itemque Indicem Nominum Propriorum, quibusdam tamen mutatis et omissis.

Oxonii,
1847.

VITA HORATII.

L. SUETONII.

HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre (ut ipse tradit) 1 libertino, et exactionum coactore; ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset, "Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem?" Bello Philippensi, excitus a Marco 2 Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit: ac primo Mæcenati, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur 3 illo epigrammate, ubi inquit:

"Ni te visceribus meis, Horati,

Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Hinnulo videas strigosiorem."

sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio:
"Horatii Flacci, ut mei, memor esto." Augustus ei 4
epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Mecenatem
scripto significat: "Ante ipse scribendis epistolis
amicorum sufficiebam: nunc occupatissimus, et infir-
mus, Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet
ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos
in scribendis epistolis juvabit." Ac ne recusanti qui- 5
dem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam

Sat. i. 6. 6, 45, 46; Epist. i. 20. 20.

« PreviousContinue »