Page images
PDF
EPUB

Ne spissæ risum tollant impune coronæ :

Qui nescit, versus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices faciesve Minerva;

390

Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris, in Mæci descendat judicis aures,
Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis: delere licebit,
Quod non edideris; nescit vox missa reverti,
Silvestres homines sacer interpresque Deorum
Cædibus et victu foedo deterruit Orpheus;
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
Dictus et Amphion, Thebanæ conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit hæc sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Ĥomerus
Tyrtæusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictæ per carmina sortes,
Et vitæ monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis, ludusque repertus
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyræ sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quæsitum est: ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid possit video ingenium; alterius sic 410
Altera poscit opem res et conjurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit Venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse, "Ego mira poëmata pango;

400

420

Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri."
Ut præco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Lætitiæ; clamabit enim Pulchre! bene! recte!
Pallescet super his, etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis
Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes:
Quinctilio si quid recitares," Corrige sodes
Hoc,” aiebat, “et hoc." Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere jubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,

430

440

Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem ;
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomptis allinet atrum
Traverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus; non dicet, "Cur ego amicum
Offendam in nugis ?" Hæ nugæ seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.

450

Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam,
Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, "Succurrite," longum
Clamet, "Io cives !" non sit, qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
Qui scis, an prudens huc se projecerit atque
Servari nolit? Dicam, Siculique poëtæ
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam
Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis;
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, jam
Fiet homo et ponet famosæ mortis amorem.
Nec satis apparet, cur versus factitet, utrum
Polluerit patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit ac velut ursus
Objectos caveæ valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

460

470

INDEX NOMINUM PROPRIORUM.

ACADEMUS, E. ii. 2. 45.

Accius, S. i. 10. 53; E. ii. 1. 56;
A. P. 258.

Achæmenes, C. ii. 12. 21.

Achæmenius, C. iii. 1. 44; Epod.
13. 8.

Achaicus, C. i. 15. 35; iv. 3. 5.
Acheron, C. i. 3. 36; iii. 3. 16.
Acherontia, C. iii. 4. 14.
Achilles, C. ii. 4. 4; 16. 29; iv. 6. 4,
6; Epod. 17. 14; S. i. 7. 12; ii. 3.
193; E. ii. 2. 42; A. P. 120. [v.
Pelides.]

Achivus, C. iii. 3. 27; iv. 6. 18;
S. ii. 3. 194; E. i. 2. 14; ii. 1.
33.

Acrisius, C. iii. 16. 5.
Acroceraunia, C. i. 3. 20.
Actius, E. i. 18. 61.
Adria. [v. Hadria.]

Eacus, C. ii. 13. 22; iii. 19. 3; iv.
8. 25.

Egæus, C. ii. 16. 2; iii. 29. 63;
E. i. 11. 16.

Elius (L.) Lamia ad eum, C. i. 26;
iii. 17. [v. Lamia.]
Æmilius ludus, A. P. 32.

Æneas, C. iv. 6. 23; 7. 15; C. S. 42;
S. ii. 5. 63.

Æolides, (Sisyphus,) C. ii. 14. 20.
Eolius, C. ii. 13. 24; iii. 30. 13; iv.
3. 12; 9. 12.

Eschylus, E. ii. 1. 163; A. P. 279.
Æsopus, E. ii. 1. 82; S. ii. 3. 239.
Asula, C. iii. 29. 6.
Ethiops, C. iii. 6. 14.

Etna, C. iii. 4. 76; Epod. 17. 33;

A. P. 465.

Ætolus, E. i. 18. 46.

Afer, Afri, C. ii. 1. 26; 16. 35; iii. 3.
47; iv. 4. 42; Epod. 2. 53; S. ii.
4. 58; 8. 95.

Afranius, E. ii. 1. 57.

Africa, C. ii. 18. 5; iii. 16. 31; iv. 8.
18; S. ii. 3. 87.

Africanus, (Scipio,) minor, Epod. 9.

25.

Africus, C. i. 1. 15; 3. 12; 14. 5;
iii. 23. 5; 29. 57; Epod. 16. 22.
Agamemnon, C. iv. 9. 25. [v.
Atrides.]

Agave, S. ii. 3. 303.

Agrippa, (M. Vipsanius,) S. ii. 3, 185;
E. i. 6. 26; 12. 1, 26. ad eum, C. i. 6.
Agyieus, (Apollo,) C. iv. 6. 28.
Ajax, C. ii. 4. 5; S. ii. 3. 187, 193,
201, 211.

Ajax Oilei, C. i. 15, 19; Epod. 10.
14.

Albanus, C. iii. 23, 11; iv. 1. 19;
C. S. 54; S. ii. 4. 72; E. i. 7, 10;
ii. 1. 27. Albanum vinum, C. iv.
11, 2; S. ii. 8. 16.
Albinovanus (Celsus). ad eum, E. i.
8. [v. Celsus.]

Albinus, A. P. 327.

Albius, S. i. 4. 28; alius, 4. 109.
Albius Tibullus. ad eum, C. i. 33;
E. i. 4.

Albunea, C. i. 7. 12.

Albutius, S. ii. 1. 48; 2. 67.

Alcæus, C. ii. 13. 27; iv. 9. 7; E. i.
19. 29; E. ii. 2. 99.
Alcides, C. i. 12. 25.
Alcinous, E. i. 2. 28.
Alcon, S. ii. 8. 15.

Alexander, E. ii. 1. 232, 237, 241.
Alexandrea, C. iv. 14. 85.

« PreviousContinue »