Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

SATIRARU M

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit, illa a
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
"O fortunati mercatores!" gravis annis"
Miles ait multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navem jactantibus Austris:
"Militia est potior. Quid enime? concurritur: horæ
Momento citad mors venit aut victoria læta."
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi,
Quo rem deducam. Si quis Deus, "En ego," dicat,
"Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia!
Quid statis?" nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet neque se fore posthac

■ ulla

b armis

Quid ni?

d aut cita

10

20

Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ?
Præterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens

Percurram:

quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima;
Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante

30

40

Quæsitis sapiens', quum te neque fervidus æstus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
"Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem."
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ?
Milia frumenti tua triverit area centum,

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum an

[ocr errors]

50

Mille aret?" At suave est ex magno tollere acervo."

Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas, "Magno de flumine mallem
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere." Eo fit,

• Præfidus hic campo miles;

f patiens

Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.

At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 60
At bona pars hominum decepta cupidine falso,
"Nil satis est," inquit; "quia tanti, quantum habeas,sis."
Quid facias illi? Jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi comtemnere voces

[ocr errors]

Sic solitus: "Populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina.... Quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians et tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus? quem præbeat usum?
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde,
Quis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
"At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te adfixit, habes qui
Adsident, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis?"
Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.
Miraris, quum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet quem non merearis amorem?
An, sis cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas? ut si quis asellum
In Campo doceat parentem currere frenis.

An sic At si Ac si Et si Aut si Non si Atqui

70

80

90

Denique sit finis quærendi, quumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam; non longa est fabula: dives,
Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret; adusque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

100

"Quid mi igitur suades? ut vivam Mænius? aut sic Ut Nomentanus?" Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere: non ego, avarum Quum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanaïn quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo, nemo ut avarus Se probet ac potius laudet diversa sequentes, Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat, neque se majori pauperiorum

110

Turbæ comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Præteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac sollicitum est cantoris morte Tigellî:

120

10

Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis:
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet; laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque,
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta veste virili
Sub patribus duris tironum. Maxime," quis non,
Jupiter!" exclamat, simul atque audivit? “At in se
Pro quæstu sumptum facit hic." Vix credere possis
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terentî 20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.

[ocr errors]
[ocr errors]

Si quis nunc quærat, "Quo res hæc pertinet ?" Illuc:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat; est qui
Inguen ad obscœnum subductis usque facetus;
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas,
Quarum subsuta talos tegat instita veste:

Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 30
Quidam notus homo quum exiret fornice, "Macte
Virtute esto," inquit sententia dia Catonis :
Nam simul ac venas inflavit tetra libido,

Huc juvenes æquum est descendere, non alienas
Permolere uxores. "Nolim laudarier," inquit,
"Sic me," mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operæ pretium, procedere recte
Qui mochos non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,

[blocks in formation]
« PreviousContinue »