Page images
PDF
EPUB

guine, « Utinam, » inquit, « hactenus! » Tunc horas requirenti, pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nunciata est 2. His, velut transacto jam periculo, lætum, festinantemque ad corporis curam, Parthenius 3 cubiculo præpositus convertit, nuncians esse, qui magnum nescio quid afferret, nec differendum. Itaque, summotis omnibus, in cubiculum se recepit, atque ibi occisus est.

XVII. De insidiarum cædisque genere hæc fere divulgata sunt. Cunctantibus conspiratis, quando et quomodo, [id est', ] lavantemne, an cœnantem aggrederentur; Stephanus 2, Domitillæ procurator, et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit. Ac sinisteriore brachio, velut ægro, lanis fasciisque per aliquot dies ad avertendam suspicionem obvoluto, ad ipsam horam dolonem interjecit3: professusque conspirationis indicium, et ob hoc admissus, legenti traditum a se libellum, et attonito, suffodit inguina 4. Saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius 5, et Maximus, Par

2. Sexta... nunciata est; scil. ab eo, ut opinor, inquit Ernestius, qui missus erat in Forum ad solarium, ut videret, quota hora diei

esset.

3. Parthenius, etc. de quo Victor, Epit. 11, et Xiphil. LXVII, 15.

XVII. 1. [Id est]. Pro glossemate habere hæc verba malim cum Burmann. quam mutare cum Ernestio in item, quod novam consultandi materiam inferret, quum tamen verba lavantem et cœnantem saltem ad quando respiciant, quodammodo etiam pro loco diverso To quomodo suppeditent.

2. Stephanus, etc. de quo Philostr. VIII, 10. Domitillam autem, filiam Domitillæ, sororis Domitiani, uxorem Flavii Clementis fuisse,

vidimus ad Vesp. 3, et supra c. 15.

3. Ad ipsam horam dolonem interjecit; h. e. ea ipsa hora, qua facinus perpetrandum erat, pugionem fasciis interposuit. Dolonem ex conjectura Ferrarii pro vulg. dolum receperunt Ern. et Oudend., confirmante Philostrato, apud quem pro ipos qopas, etc. Baumgart. legendum existimat qnzas vel üçıíxas, vel, quod verissimum ducit, ὑφεώκας, de qua forma, etiam in N. T. obvia, vide Fischer. Anim. ad Well. part. I, pag. 107.

4. Suffodit inguina. Cf. Xiphil. LXVII, 17; Philostr. 1. c.

5. Cornicularius. Corniculis equites ob virtutem insignitos, legimus apud Liv. X, 44. Inde altiorem militiæ gradum habebant cornicula

thenii libertus, et Saturius 6, Decurio cubiculariorum, et quidam e gladiatorio ludo, vulneribus septem contrucidarunt". Puer, qui aræ Larium cubiculi ex consuetudine assistens, interfuit cædi, hoc amplius narrabat, jussum se a Domitiano ad primum statim vulnus pugionem pulvino subditum porrigere, ac ministros vocare, neque ad caput quicquam, excepto capulo, et præterea clausa omnia reperisse9: atque illum interim, correpto 1o deductoque ad

rii, et erant fere accensi Centurionum, unde cornicularius Centurionis apud Valer. Maxim. VI, 1, 11. Fuisse autem cornicularios etiam vigilum, et cohortium urbanarum, et Præfecti adeo Prætorio, docet Ondendorpius contra Ernestium, conjicientem h. 1. cubicularius, quum parum convenire ei putaret cornicularium, legionariæ militiæ hominem.

6. Saturius. Corruptum haud dubie nomen. Idem enim est homo, qui Xiphil. LXVII, 15, Z1ynpos vel Zipios dicitur, Sigerius Martial. IV, 79, et Tertullian. Apolog. cap. 35, et Victori, Epit. XII, 14, Casperius. Cf. Reimar. ad I. c. Decurio cubiculariorum nominatur, ut Decurio lecticariorum in inscriptione, quam comparavit Torrent., et Decurio Palatii apud Ammian. XX, 4.

[blocks in formation]

10

curatore, collatis Ovid. Heroid. I, 104:

Tertius immunde cura fidelis hare, et Trebell. Poll. Claud. 12, ubi inter officia domus Augustæ cura Prætorii genere mascul. memoratur. Conf. ibi Salmas. Assistens ita absolute dicitur, vel supplendum e proximo Laribus. Pace tamen viri doctissimi id regero, Ovidii locum, ut poetæ, minus valere in historico, et curæ nomen apud Trebellium partim recentioris videri usus, partim non convenire servo in diverso officio. Ut ingenue dicam de mea sententia, genuinum puto curæ, h. e. cultui, sacro, quod Laribus fiebat.

9. Neque... reperisse. Ademerat ferrum Parthenius, auctore Xiphil. LXVII, 17. Clausa omnia, scil. cubicula ministrorum. Pertinet enim ad jussum se... ministros vocare.

10. Correpto. Oudendorp. edidit cum aliquot libris arrepto. Mox conatur est ex emendatione Salmasii pro vulg. conatum, quod ferri tantum potest omisso dum; idque vere abest in plerisque libris, fortasse ex medela librariorum. Correctio Ernestii dum... conaretur ne Latina quidem est. De lucta Domitiani vide Xiphil. loco supra cit. et Philostr. VIII, 10.

terram Stephano, colluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo, quamquam laniatis digitis, oculos effodere conatur. Occisus est quarto decimo Kalendas Octobris", anno ætatis quinto et quadragesimo, imperii quinto decimo 12. Cadaver ejus, populari sandapila per vespillones exportatum, Phyllis nutrix in suburbano suo Latina via funeravit 13; sed reliquias templo Flaviæ gentis clam intulit, cineribusque Juliæ, Titi filiæ 14, quam et ipsa educarat, commiscuit.

XVIII. Statura fuit procera, vultu modesto, ruborisque pleno, grandibus oculis, verum acie hebetiore: præterea pulcher ac decens, maxime in juventa, et quidem toto corpore, exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea calvitio quoque deformis', et obesitate ventris, et crurum gracilitate: quæ tamen ei valetudine longa remacruerant 2. Commendari se verecundia oris3 adeo sentiebat, ut apud Senatum sic quondam jactaverit : « Usque adhuc certe animum meum probastis, et vultum. » Calvitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii joco vel jurgio objectaretur; quamvis libello, quem de Cura Capillorum ad ami

11. Quarto decimo Kalendas Octobris; A. U. 849, natus die 24 Septembr. ann. 804, ut adeo accuratissime Xiphilin. LXVII, 18, ἔζησε ἔτη τέσσαρα καὶ τεσσαράκοντα, μῆνας δέκα, καὶ ἡμέρας ἓξ καὶ εἴκοσιν. Cf. Reimar. ad h. 1.

12. Imperii quinto decimo; Xiphil. ἐμονάρχησε ἔτη πεντεκαίδεκα καὶ μépas Tivre (a 13 Sept. ann. 834, πέντε ad 18 Sept. ann. 849).

13. Phyllis... funeravit. Cf. Xiphil. loc. cit.

14. Julia, Titi filiæ; de qua vide cap. 22.

[merged small][merged small][ocr errors]

cum edidit, hæc etiam, simul illum seque consolans, inseruerit:

[ocr errors]

Οὐκ ὁράας4, οἷος κἀγὼ καλός τε μέγας τε;

Eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adolescentia senescentem. Scias, nec gratius quicquam decore, nec brevius. »

XIX. Laboris impatiens', pedibus per Urbem non temere ambulavit: in expeditione et agmine equo rarius, lectica assidue vectus est. Armorum nullo, sagittarum vel præcipuo studio tenebatur. Centenas varii generis feras sæpe in Albano secessu' conficientem spectavere plerique ; atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cornua efficeret. Nonnunquam in pueri procul stantis, præbentisque pro scopo dispansam dextræ manus palmam, sagittas tanta arte direxit3, ut omnes per intervalla digitorum innocuæ evaderent.

XX. Liberalia studia imperii initio neglexit, quamquam bibliothecas' incendio absumtas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandriam, qui describerent emendarentque. Nun

4. Ovx paas, etc. Ex Homer. Iliad. XXI, 108.

XIX. 1. Laboris impatiens. Cf. Xiphil. LXVII, 6.

2. In Albano secessu. Vide supra ad cap. 4. Mox pro efficeret, al. effingeret. Nimis quæsitum hoc videtur; tamen, nisi ortum est ex corrupto effigeret, ut Oudendorp. putat, vix pro glossa habendum.

3. Sagittas... direxit, etc. Victor, Epit. 11, «Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentæ manus viri procul positi spi

[blocks in formation]

quam tamen aut historiæ, carminibusve noscendis, operam ullam, aut stilo vel necessario dedit. Præter commentarios et acta Tiberii Cæsaris3 nihil lectitabat: epistolas, orationesque, et edicta alieno formabat ingenio: sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium. « Vellem,» inquit, << tam formosus esse, quam Metius4 sibi videtur. » Et cujusdam caput, varietate capilli subrutilum et incanum, «perfusam nivem mulso» dixit.

"

[ocr errors]

XXI. «Conditionem Principum miserrimam » aiebat, quibus de conjuratione comperta non crederetur', nisi occisis. Quoties otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus, matutinisque horis: ac lavabat de die, prandebatque ad satietatem; ut non temere super cœnam, præter Matianum malum3, et modicam in ampulla potiunculam sumeret. Convivabatur frequenter ac large, sed pæne raptim: certe non ultra solis occasum, nec ut postea

[merged small][ocr errors][merged small]

Excerpt. Peiresc. inserta Xiphilin.
LXVII, 11.

4. Metius; de quo vide Vespas. 14, et Domit. 10.

XXI. 1. Quibus. non crederetur, etc. Eadem est sententia Dionis, LIV, 15. Repetiit Domitiani dictum Hadrianus, auctore Vulcat. Gall. in Vita Avidii Cassii, cap. 2.

2. Etiam profestis diebus, matutinisque horis; tempore, negotiis alias dato.

3. Præter Matianum malum. C. Matius, Augusti amicus, invenerat nemora tonsilia (Plin. Hist. Nat. XII, 2 [6]), et scripserat etiam de arte coquinaria (Colum. XII, 44). Ab eo conditore nomen accepit malum Matianum. Plin. XV, 14 (15); Macrob. Sat. II, 15; Colum. V, to. Cf. Harduin. ad Plin.

« PreviousContinue »