Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[graphic]

10

dida feminao, duos tulit filios, L. Titianum 1o, et minorem Marcum cognominem sibi. Tulit et filiam, quam vixdum '' nubilem Druso, Germanici filio, despondit.

II. Otho Imperator IV Kalendas Maias natus est, Camillo Arruntio, Domitio Ænobarbo, Consulibus'. A prima adolescentia prodigus ac procax, adeo, ut sæpe flagris objurgaretur 2 a patre. Ferebatur et vagari noctibus solitus, atque invalidum quemque obviorum vel potulentum corripere, ac distento sago impositum in sublime 3 jactare.

9. Splendida femina. Tacit. Hist. II, 50, « Maternum genus (Othoni) impar, nec tamen indecorum; » scil. quod equestri genere orta erat Terentia, cui convenit vocab. splendidus. Inde etiam patet, præferendam hic Memmiani aliorumque Codd. lectionem splendida vulgatæ splendidissima. Illam jam commendaverat Lips. ad Tacit. I. c., Torrent. et Casaub. ad nostrum, receperantque Burmann. Oudendorp. Wolfius.

10. L. Titianum; cujus crebra mentio apud Tac. Hist. II. Titianum appellatum Oudendorpius putat a matris patre Titio; sed eum Terentium, non Titium fuisse, crediderim. Ceterum id verum, illo tempore, quum plures essent liberi, nomina indi iis consuevisse ex matribus. Ita Petronianus (Vitell. 6) a Petronia matre, Vespasianus a Vespasia (Vesp. 2), Domitianus a Domitia sive Domitilla (Vesp. 3), etc. Vide Ernest. ad Tacit. Agric. 6. 11. Vixdum. Ita Memm. ut August. 62. Vulg. nondum.

II. 1. Camillo Arruntio, Domitio Enobarbo, Consulibus; A. U. 785. Sed Camillo Scribonianum cognomen fuit. Ita Dio, LVIII, 17,

[ocr errors]

et Tacit. Annal. VI, I « Cn. Domitius et Camillus Scribonianus Consulatum inierant. » Nisi igitur Camillo duplex cognomen fuit, quod vix credibile, error est Suetonii, quod plerisque visum, ex ipsis fastis profectus, ubi ordinarius Consul Camillus suffectusque aliquis Arruntius erant confusi, vel male sedulus librarius seriorem corruptelam e fastis in auctorem intulit. Ego quidem Suetonium, accuratissimum scriptorem, in nomine celeberrimæ gentis vix errare potuisse existimo. Certi aliquid de origine vitii non potest definiri. Vide præter interpretes ad h. 1. Pighii Annal. tom. III, p. 560.

2. Adeo, ut... flagris objurgaretur, etc. Ita supra, Calig. 20, ferulis objurgari, ubi vide Torrent. et Boxhorn. Tacitus, Annal. V, 9, verbere moneri. Idem Hist. I, 13, de Othone, « Pueritiam incuriose, adolescentiam petulanter egerat. » Conf. Plutarch. Galb. 19. Similem Neronis petulantiam Noster descripsit cap. 26.

3. Ac distento sago... Martial. Epigr. I, 4, 8,

jactare.

Ibis ab excusso missus in astra sago.

Plura de sagatione, quod nomen

Post patris deinde mortem, libertinam aulicam gratiosam 4, quo efficacius coleret, etiam diligere simulavit, quamvis anum ac pæne decrepitam. Per hanc insinuatus Neroni5, facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum; ut vero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri: ác tantum potentia valuit, ut damnatum repetundis consularem virum, ingens præmium pactus, prius quam plane restitutionem 7 ei impetrasset, non dubitarit in Senatum ad agendas gratias introducere.

III. Omnium autem consiliorum secretorumque particeps, die, quem necandæ matri Nero destinaverat, ad avertendas suspiciones cœnam utrique exquisitissimæ comitatis dedit. Item Poppæam Sabinam, tunc adhuc amicam ejus, abductam marito, demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit. Nec corrupisse contentus,

datum huic petulantiæ generi, dixit Casaub. ad nost. locum. Gallice bernement, qua quondam afflictus contumelia ridiculus ille Sancho Pança (Don Quichotte, III, 16, fin.).

.....

gratiosam;

4. Libertinam.. Principi nempe; en faveur à la cour. 5. Per hanc insinuatus Neroni, etc. Tacit. Hist. I, 13, « gratus Neroni æmulatione luxus. » Annal. XIII, 46, « flagrantissimus in amicitia Neronis. » Cf. Plutarch. 1. c. Xiphil. LXI, 11.

6. Ut damnatum repetundis, etc. Ursinus ex vetere Cod. legendum censet de repetundis, displicuitque omissio præpositionis Vossio, de Construct. cap. 26. At sæpius legitur damnari crimine, ut Cic. Verr. IV, 45, et repetundis est repetundarum crimine (locus Cornel. Nep. Themist. 8, « hoc crimine absens proditionis est damnatus,» a Schel

lero in Lexic. excitatus, huc non pertinet, quoniam verbum damnare ibi suum regit genitivum proditionis, additumque hoc crimine est per hanc accusationem), unde præpositio de in Cod. etiam Ursini ab aliena manu profecta videtur.

7. Restitutionem; in Senatum, quo motus fuerat vir consularis ob repetundarum crimen e lege Julia, de qua Noster, Cæs. 43, «Repetundarum convictos etiam ordine senatorio movit. » Vide not. ad illum locum, in primis Lips. ad Tacit. Annal. XIV, 28.

8. Dubitarit. Recepimus conjecturam, a Salmasio adscriptam, prorsus Suetonianam, probatam antea a Wolfio.

III. 1. Item Poppæam Sabinam... recepit. Consentiunt Xiphil. LXI, 11, et fere Plutarch. I. c. tum ipse Tacit. Hist. I, 13, « eo ( apud Othonem) Poppæam Sabinam, princi

« PreviousContinue »