Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS I.

AD VV. 74. 75.

Ingeniosa de controverso hoc loco exstat disputatio C. F. Hermanni, Marburgi 1838., quam hic excerpere iuvat. P. 34: «Quod dixi nullo veterum testimonio aliam loculorum significationem constare, nisi quae ad pecuniam aliasve eius generis res pretiosas condendas spectaret, non eam vim habet, ut si loci alicuius sententia id ipsum postulet, librorum pariter ac gemmarum vel clavium conditoria, quae alias capsae s. scrinia appellabantur, significare posse negem, cumque tabulam iam a Scholiasta ad scribendi meditationem referri videamus, tantum abest ut Epistolae 4, 4, 56. locum hoc vetare arbitrer, ne loculos pro librorum chartarumque et stili repositoriis habeamus, ut vel maximum eius acumen periturum esse dicam, si gestamina laevis humeris suspensa feneratorum tantum instrumenta necessaria, non simul etiam scholasticorum speciem aliquam continerent, quibus illi quamvis adulti adeoque provecti aetate tamen propter caecitatem et illiberalium studiorum assiduitatem non sine magno ludibrio et sale comparantur. Neque in his consisto, sed Satirae quoque loco, illo versu servato, novum acumen accedere puto, de quo iis, qui totam sententiae vim in calculatoriis studiis irridendis contineri arbitrabantur, nihil suboluit, nobis autem, qui liberalitatem Horatii patris centurionum parsimoniae in filiorum suorum institutione opponi vidimus, exoptatissimum calculum adiiciat: solitudinem dico, qua centurionum pueri loculos tabulasque suis ipsi humeris gestasse dicuntur, quum Horatius inter reliquas patris sui laudes hanc quoque ponat: vestem servosque sequentes, In magno ut populo, si quis vidisset, avita Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos: quumque totam descriptionem ita institutam esse videamus, ut singula singulis respondeant, optime profecto nobiscum actum, quod his quoque invenitur, quod opponi possit. Scilicet pueros in scholas euntes comitari solebant capsarii cum thecis calamariis vel graphiariis, ut Suetonii (Claud. 35.) verbis utar, idque Romae adeo usitatum fuisse videtur, ut Iuvenalis certe aetate vel qui adhuc uno partam coleret asse Minervam, eum tamen custos angustae vernula capsae sequeretur (40, 147.); quodsi haec Horatii sententia est, Venusiae ne centurionum quidem pueros, qui facile principes in eo municipio essent, comites secum habuisse, qui in ludum itantibus loculos tabulamque gestarent, quid in illis loculis conditum fuerit, non multum opinor curabimus, modo illud retineamus, quod dici non potest quantum totius imaginis vigorem augeat, ut hac quoque in re Horatii patris munificentia apparuerit, qui cum in patria etiam comitatus sumptibus parcere posset, ne hac quidem re absterritus est, quominus eum Romam deduceret, ubi puerum sine comitatu in scholam mittere omnino non poterat.»>

P. 29: « Feriis deductis si octo tantum anni mensibus scholas habitas esse apparuerit, facile intelligetur, cur octonis polissimum Idibus

-

[ocr errors]

aera ad Flavium a discipulis relata esse legamus. Has autem quadrimestres fuisse ne in coniectura quidem positum est, si quidem integram aestatem ad Idus usque Octobres libertatem a ludimagistrorum disciplina attulisse ex Martialis epigrammate videmus 10, 62: Ludi magister, parce simplici turbae. Albae Leone flammeo calent luces Tostamque fervens Iulius coquit messem; Cirrata loris horridis Scythae pellis -- Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres; Aestate pueri si valent, satis discunt (ubi iam Raderus: «Nam a Iulio ad Octobrem usque scholae cessabant, uti et Saturnalibus, Quinquatrubus et aliis per annum feriis.»): utque concedam, quod ex hoc eodem epigrammate colligi licet, nonnullos magistros, urbanos praesertim, lucri faciendi causa pueros etiam aestivo tempore ad discendum apud se adigere studuisse, hoc tamen praeter morem factum esse vel ideo suspicari possumus, quia Martialis certam Iduum Octobrium diem memorat, in qua scholas hibernas initium habuisse veri simile sit; easdem vero Idibus Iuniis finitas esse, quamquam non claris verbis poëta dicit, tamen facile inde sequitur, quod iam Iulium mensem scholasticorum numero eximit. Sic omnia recte procedunt: octonae Idus sunt eorum mensium, qui singulis annis scholis habendis destinabantur, his autem singulos asses, notam etiam aliunde didactri summam (Iuvenal. 40, 446: Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam.), Flavius a discipulis suis pro mercede accipit cet.» - Cum priore hac Hermanni Cura conferenda est altera sive Responsum ad Obbarium missum in Zimmermanni Zeitschrift 4842. p. 234-252. Equidem in primae Ed. Praefatione p. VIII. haec scripseram: «Hac tamen in opinione, octussem dumtaxat discipulos quotannis pependisse ludi magistro, me assentientem non habet Hermannus. Nam, ut magister aliquis vel centum discipulos habuisset, DCCC. assibus, id est, ne sestertio quidem singulos per dies, vitam sustentare non potuisset: cum inde a Caesaris tempore vel gregarius miles X. asses aereos, praetorianus singulos denarios (XVI. aereos) quotidie mereret. (Tacit. Ann. 4. 47.) Itaque aera cet. ita explicaverim: «Semper Idibus Octobribus, quae octonae sunt anni, quem nos dicimus, scholastici et apud Romanos et apud horum temporum Italos, pueri magistris didactri nomine solvebant non singulos asses, sed eam vel maiorem vel minorem pecuniae summam, de qua inter hos et illorum parentes tutoresve convenerat, antequam magistris traderentur.» Summam vero satis exiguam fuisse significari per voc. aera et hic et apud Iuven. 7, 247. et ipse Hermannus in altera sua Cura concedit et ego. ita fuisse reor. Quod autem repugnare videtur locus Macrobii Saturn. 1, 42. p. 243: Hoc mense (Martio) mercedem exsolvebant magistris, quam completus annus deberi fecit, vel mos erat Romae receptus, non in municipiis, non certe Venusiae, vel error et ex Minervali ortus, de quo non tam didázτow quam exigua, ut videtur, unius assis stipe a discipulis magistris soluta, ex qua hi Minervae donum offerrent, intelligendus videtur Iuvenalis lo

cus ab Hermanno supra allatus, Sat. 40, 446. collato Heinsio ad Ovidii Fast. 3, 829.

De loco hoc sane perquam obscuro haec ad me nuper scripsit Rauchensteinius meus: «In eam sententiam, quam C. Fr. Hermannus defendit, per menses IV. aestivos ferias scholasticas fuisse, ipse quoque aliquando incideram. At cum de feriis illis aestivis nihil constet, totus concedo in tuam sententiam, nec probo Obbarium, qui cum Heindorfio cogitavit de calculis et de usurarum computationibus, quod profecto incommode dictum esset his verbis octonis Idibus aera referre. Quod autem pro singulis Idibus dixit octonis Idibus, factum videtur propterea, quod non Iduum die mercedem menstruam afferebant in ludum, sed intra octo illos dies, qui post Nonas sequuntur, quosque Idus dies appellabant. (Tacit. Hist. 4, 26. postero Iduum dierum.) Cur non uno certoque die mercedem afferre consueverint, sed octo diebus id fieri solitum sit, causa vix poterit exputari, nisi haec fere, quod, etsi dies ad solvenda didaxτoa constitutus unus fuisset, tamen pueri negligentia aut sua aut parentum postea afferre solerent, quod in magno discipulorum numero credibile est. Facile inde consuetudo nasci potuit, ut saltem octo illis singulorum mensium Idibus diebus pueri Flavio aera ferrent.» Quod ad ferias aestivas attinet, Hermannus in Responso cet. p. 249. comparat vacationem a ceteris negotiis forensibus per idem tempus aestivum, quam memorat Stat. Silv. 4, 40: Et pacem piger annus habet messesque reversae Dimisere forum. Ex Taciti loco Lambini fluxit ratio, quam attuli in Adnotatt.: sed defensum quidem a Walthero insolens illud postero Iduum dierum ab aliis mutatum est vel in postero Iduum die vel in postero Iduum, quod equidem probabilius censeo, ita ut dierum non sit nisi prava geminatio syllabarum duum. Conf. etiam Becker Gallus (ed. alt.) II. p. 66 sqq. 74 sq.

EXCURSUS II.
AD V. 120.

BOETTIGER kl. Schriften I. p. 28. Ueber die Marsyasstatuen. Man fand in der Geschichte des Marsyas ein treffendes Bild des gestraften Uebermuths. Nun ist aber diese üßgıç das Hauptverbrechen in republikanischen Staaten, und so konnte das Bild ihrer Bestrafung überhaupt Symbol der Gerechtigkeit werden. Wegen dieser Beziehung stand daher wahrscheinlich in den meisten Städten auf dem Forum, wo die Gerichte gehalten wurden, eine Gruppe des Apollo und Marsyas. Wir wissen diess aus einer Stelle des Servius zum Virgil, Aen. 4, 58., der aber die Kunstallegorie nur halb fasste. Der Marsyas auf dem römischen Forum ist den Lesern der Horazischen Satiren durch die witzige Wendung bekannt, wodurch Horaz die grinsende Miene dieser Statue auf den verhassten Wechsler Novius deutet, die

Iuvenal sogar sprichwörtlich braucht, Sat. 9, 4: Scire velim, quare toties mihi, Naevole, tristis Occurras fronte obducta, ceu Marsya victus. Vergl. Martial 2, 64, 7: Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potes fieri, Marsya, causidicus. Noch berühmter wurde diese Bildsäule durch die Ausschweifungen der Iulia, August's Tochter. (V. Lips. Antiq. Lectt. 3. Opp. Vesal. I. p. 388. Seneca de Benef. 6, 32: Augustus -- flagitia principalis domus in publicum emisit: -- forum ipsum ac Rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, quotidianum ad Marsyam concursum cet. Plin. H. N. 24, 3: Apud nos exemplum licentiae huius non est aliud quam filia Divi Augusti, cuius luxuria noctibus coronatum Marsyam litterae illius gemunt.)

[merged small][merged small][ocr errors]

Apud Horatium in Sat. 1, 6, 126. in plerisque libris scriptum fuerat Admonuit, fugio . . ., cum postrema versus pars excidisset. Quid Mavortius, cuius recensio Horatii ad nos propagata est? Versum absurde interpolavit scripsitque, uti est in plerisque Codd., Admonuit, fugio rabiosi tempora signi. Aliam vero recensionem atque ipsam Flacci manum Codex Blandinius apud Cruquium antiquissimus servavit : Admonuit, fugio Campum ludumque trigonem. Sine hoc Codice interpolationis vitia utique demonstrari possent, genuina autem lectio restitui certe nulla divinatione posset.» F. V. FRITZSCHE in Aristoph. Thesmoph. p. XIII. Propter nonnullos lectores excerpendus hic est locus ex Bentleii Praefatione p. 4. Ed. Amst.: «Ut Terentium ex Calliopii, Virgilium ex Asterii Cos. anno post Christum CCCCXCIV., Valerium Maximum ex Helpidii Domnuli, ita Flaccum ex Mavortii recensione hodie habemus. Sic enim in antiquioribus Codicibus, Leidensi, Reginensi aliisque, post Epodos litteris maiusculis scriptum fertur: VETTIVS AGORIVS BASILIVS MAVORTIVS V. C. ET INL. EXCOM. DOM. EXCONS. ORD. LEGI ET VT POTVI EMENDAVI. CONFERENTE MIHI MAGISTRO FELICE ORATORE URBIS ROMAE. Quis fuerit ille Magister Felix, qui eodem hic quo Donatus titulo honestatur Oratoris urbe Romae, equidem nescio: at Mavortius is ipse est, qui Consul erat sine collega anno post Christum DXXVII.; unde Fasti egregie illustrari possunt, cum aliunde iste Mavortius nulla alia re nisi cognomine solo innotescat.» (Conf. L. Lersch Röm. Diorthosen in Mus. d. Rhein-Westph. Schulm. - Vereins III. p. 256 sqq.) Iniuria autem Fritzschius lectionem volgatam huic Mavortio tribuit, cuius recensio Odas dumtaxat et Epodos, non Sermones neque Epistolas complectebatur. Vid. Schneidewin Philol. I. p. 468 sq. Kirchner N. Q. H. p. 24.

[ocr errors]

Fatuam autem interpolationem ductam putat Bentleius ex Persii 3, 5: siccas insana Canicula messes Iamdudum coquit; Cuninghamius in HORAT VOL. II. ED. MAI. III.

9

Animadvv. p. 179. ex Epp. 4, 40, 45: ubi gratior aura Leniat et rabiem Canis et momenta Leonis.

Similia sunt verborum, quae casu exciderant, temeraria supplementa:

Od. 4, 6, 17: Heu palam, captis gravis, heu nefas heu cet. Epp. 2, 2, 199: Pauperies immunda domus procul absit: ego utrum cet. Alia nunc videtur ratio interpolationis, quam olim huc traxeramus. Ovidius enim Metam. 8, 237. scripserat:

Garrula limoso prospexit ab elice perdix:

uti nunc scimus ex Libello de generibus nominum ed. Hauptii p. 92. Iam quid ausus est interpolator?

Garrula ramosa prospexit ab ilice perdix:

in Codd. sine varietate, quae ad veram Ovidii manum nos perducat,
nisi quod corruptelae tenuia quaedam vestigia supersunt in Mor. 4.
clamosa, Sen. 2. scamosa, Sen. 4. ramoso: verum quod inculcavit Gram-
maticus prorsus repugnat et avis naturae et v. 256: Non tamen haec
alte volucris sua corpora tollit cet. Scilicet elice in ilicem corrupto huic
quaerendum erat aliud epitheton, quod praebebat alius eiusdem poëtae
locus A. A. 3, 149: Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes.
Ex simili recordatione orta est interpolatio Epp. 4, 48, 94:
Potores, bibuli media de nocte Falerni

Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
tationem.

[ocr errors]

ubi vide adno

« PreviousContinue »