Page images
PDF
EPUB

Largior arserit ignis; et ut non testis inultus.
Horruerim voces Furiarum et facta duarum.
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus; at illæ currere in urbem :
Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.

SATIRA IX.

45

50

IBAM forte Via sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, et totus in illis :
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu, ¶Quid agis, dulcissime rerum?
¶Suaviter, ut nunc est, inquam; et cupio omnia quæ vis. 5
Cum assectaretur, Numquid vis? occupo: at ille,
Nôris nos, inquit; docti sumus. Hic
Hic ego, Pluris
Hoc, inquam, mihi eris: misere discedere quærens,
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero: cum sudor ad imos
Manaret talos, O te, Bolane, cerebri
Felicem aiebam tacitus: cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret; ut illi

10

15

Nil respondebam, Misere cupis, inquit, abire,
Jamdudum video: sed nil agis; usque tenebo,
Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi? ¶ Nil opus est te
Circumagi; quendam volo visere, non tibi notum :
Trans Tiberim longe cubat is, prope Cæsaris hortos.
¶ Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te.
Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille;
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium, facies: nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus? quis membra movere

20

25

Inteream si

Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat; ¶ Est tibi mater?
Cognati, queis te salvo est opus? ¶ Haud mihi quisquam;
Omnes composui. ¶Felices! nunc ego resto:
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit motâ divina anus urnâ;
" Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis,
"Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra;
"Garrulus hunc quando consumet cunque: loquaces,
"Si sapiat, vitet, simulatque adoleverit ætas."
Ventum erat ad Vestæ, quarta jam parte diei
Præterita et casu tunc respondere vadato
Debebat; quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas, inquit, paulum hic ades. ¶
Aut valeo stare, aut novi civilia jura ;
Et propero quo scis. Dubius sum quid faciam, inquit; 40
Tene relinquam, an rem. ¶ Me, sodes. ¶ Non faciam, ille:
Et præcedere cœpit. Ego (ut contendere durum est
Cum victore) sequor. ¶Mæcenas quomodo tecum ?
Hinc repetit. ¶ Paucorum hominum, et mentis bene sanæ :
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni
Summosses omnes. ¶ Non isto vivimus illic
Quo tu rere modo: domus hac nec purior ulla est,
Nec magis his aliena malis: nil mî officit unquam,
Ditior hic, aut est quia doctior; est locus uni-
Cuique suus. ¶ Magnum narras, vix credibile. ¶ Atqui
Sic habet. Accendis quare cupiam magis illi
Proximus esse. ¶ Velis tantummodo, quæ tua virtus,
Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
Difficiles aditus primos habet. ¶ Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam; non, hodie si

45

Exclusus fuero, desistam; tempora quæram;
Occurram in triviis; deducam. NIL sine magno
Vita labore dedit mortalibus. ¶ Hæc dum agit, ecce, 60

30

35

50

55

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nôsset: consistimus: Unde venis? et,
Quò tendis? rogat, et respondet. Vellere cœpi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet: male salsus
Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum: Memini bene; sed meliori
Tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin' tu
Curtis Judæis oppedere? Nulla mihi, inquam,
Relligio est: At mî: sum paulo infirmior, unus
Multorum; ignosces; alias loquar. Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi! fugit improbus, ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi
Adversarius: et, Quo tu turpissime? magna
Exclamat voce, et, Licet antestari? Ego vero
Oppono auriculam: rapit in jus: clamor utrinque :
Undique concursus. Sic me servavit Apollo.

SATIRA X.

65

70

75

NEMPE incomposito dixi pede currere versus
Lucili quis tam Lucilî fautor inepte est,

Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.

virtus.

Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cætera: nam sic 5
Et Laberî mimos, ut pulchra poëmata, mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris et est quædam tamen hic quoque
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures.
Et sermone opus est modo tristi, sæpe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris, atque poëtæ,
Interdum urbani, parcentis viribus, atque

10

Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus Comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste
Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum.
¶ At magnum fecit, quod verbis Græca Latinis
Miscuit. O seri studiorum! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si commista Falerni est.
¶Cum versus facias; teipsum percontor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petillî.
Scilicet oblitus patriæque patrisque Latini
Cum Pedius causas exsudet Publicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atque ego cum Græcos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit tali me voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Græcorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput; hæc ego ludo
Quæ nec in æde sonent certantia judice Tarpa;
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta
Eludente senem, comis garrire libellos,
Unus vivorum, Fundani: Pollio regum
Facta canit, pede ter percusso: forte Epos acer,
Ut nemo, Varius, ducit: molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camoenæ.
Hoc erat experto frustra Varrone Atacino,
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim
Hærentem capiti multa cum laude coronam.

15

20

25

30

35

40

45

At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis: age, quæso,
Tu nihil in magno doctus reprêndis Homero?
Nil comis Tragici mutat Lucilius Accî?
Non ridet versus Ennî gravitate minores,
Cum de se loquitur, non ut majore reprênsis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quærere, num illius, num rerum dura negârit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem conatus; Hetrusci
Quale fuit Cassî rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus; fuerit limatior idem,
Quam rudis et Græcis intacti carminis auctor,
Quamque Poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delatus in ævum,
Detereret sibi multa; recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur; et in versu faciendo
Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Sæpe stilum vertas, iterum quæ digna legi sint
Scripturus; neque te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus: an tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

50

Men' moveat cimex Pantilius; aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis lædat conviva Tigelli?
Plotius, et Varius, Mæcenas, Virgiliusque,
Valgius, et probet hæc Octavius optimus, atque
Fuscus; et hæc utinam Viscorum laudet uterque :
Ambitione relegata, te dicere possum,
Pollio, te, Messala, tuo cum fratre; simulque

55

60

65

70

75

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit.

80

85

« PreviousContinue »