Page images
PDF
EPUB

Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paulus
Et Messala videris? At hic, si plostra ducenta
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit
Cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo, libertino patre natum:

45
Quem rodunt omnes libertino patre natum :
Nunc quia sum tibi, Mæcenas, convictor; at olim
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est: quia non ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum ; 50
Præsertim cautum dignos assumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum, casu quod te sortitus amicum:
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem. 55
Ut veni coram, singultim pauca locutus
(Infans namque pudor prohibebat plura profari)
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,
Sed quod eram, narro: respondes, ut tuus est mos, 60
Pauca: abeo ; et revocas nono post mense, jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus, ac mea paucis

65 Mendosa est natura, alioqui recta, (velut si Egregio inspersos reprendas corpore nævos,) Si neque avaritiam, neque sordes, aut mala lustra Objiciet vere quisquam mihi; purus et insons (Ut me collaudem) si vivo et carus amicis :

70 Causa fuit pater his, qui macro pauper agello Noluit in Flavî ludum me mittere, magni Quo pueri magnis e centurionibus orti, Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto, Ibant octonis referentes idibus æra:

775 Sed puerum est ausus Romam portare, docendum

Artes quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos: vestem servosque sequentes,
In magno ut populo, si quis vidisset, avita
Ex re præberi sumtus mihi crederet illos.

80 Ipse mihi custos incorruptissimus omnes Circum doctores aderat. Quid multa ? pudicum (Qui primus virtutis honos) servavit ab omni Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi : Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim

85 Si præco parvas, aut (ut fuit ipse) coactor Mercedes sequerer: neque ego essem questus. At hoc nunc Laus illi debetur, et a me gratia major. Nil me pæniteat sanum patris hujus : eoque Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,

90 Quod non ingenuos habeat clarosque parentes ;Sic me defendam. Longe mea discrepat istis Et vox et ratio : nam si natura juberet A certis annis ævum remeare peractum, Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes ;- 95 Optaret sibi quisque; meis contentus, honestos Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens Judicio vulgi; sanus fortasse tuo, quod Nollem onus (haud unquam solitus) portare molestum. Nam mihi continuo major quærenda foret res, 100 Atque salutandi plures ; ducendus et unus Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve Exirem ; plures calones atque caballi Pascendi; ducenda petorrita. Nunc mihi curto Ire licet mulo, vel, si libet, usque Tarentum, 105 Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques arinos. Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli, Cum Tiburte via prætorem quinque sequuntur Te pueri, lasanum portantes ænophorumque. Hoc ego commodius quam tu, præclare senator, 110 Millibus atque aliis, vivo; quacunque libido est, Incedo solus ; percontor quanti olus, ac far;

Fallacem Circum, vespertinumque pererro
Sæpe forum ; assisto divinis ; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum : 115
Cona ministratur pueris tribus ; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; astat echino
Vilis cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non solicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 120
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo : post hanc vagor, aut ego lecto,
Aut scripto quod me tacitum juvet: ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Nacca lucernis. .
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum

125
Admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est
Vita solutorum misera ambitione gravique:
His me consolor victurum suavius, ac si

130 Quæstor avus, pater atque meus, patruusque fuisset.

SATIRA VII.

Proscripti Regis Rupilî pus atque venenum
Ibrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas;
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem ;
Confidens, tumidus; adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis præcurreret albis.
Ad Regem redeo : postquam nihil inter utrumque
Convenit (hoc etenim sunt omnes jure molesti
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit. Inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem

10

Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors
Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
Summa fuit. Duo si discordia vexet inertes ;

15
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco; discedet pigrior, ultro
Muneribus missis)-Bruto Prætore tenente
Ditem Asiam, Rupili et Persî par pugnat, uti non
Compositum melius cum Bitho Bacchius ; in jus 20
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam, ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum, laudatque cohortem ;
Solem Asiæ Brutum appellat; stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege ; canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse : ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Prænestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator, et invictus, cui sæpe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.
At Græcus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat, Per magnos, Brute, Deos te
Oro, qui reges consuéris tollere, cur non
IIunc Regem jugulas ? operum hoc (mihi crede) tuorum

35

25

30

est.

SATIRA VIII.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Cum faber incertus scamnum faceret ne Priapum,
Maluit esse deum: deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido; nam fures dextra coërcet,
Obsconoque ruber porrectus ab inguine palus :
Ast importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa, vetatque novis considere in hortis.

Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca.
Hoc miseræ plebi stabat commune sepulcrum,

10
Pantolabo scurræ, Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat ; hæredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari, qua modo tristes

15 Albis informem spectabant ossibus agrum. Cum mihi non tantum furesque feræque suëtæ Hunc vexare locum, curæ sunt atque labori, Quantum, carminibus quæ versant atque venenis Humanos animos : has nullo perdere possum, 20 Nec prohibere modo, simulac vaga luna decorum Protulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes. Vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo, Cum Sagana majore ululantem : pallor utrasque 25 Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam Cæperunt; cruor in fossam confusus, ut inde Manes elicerent, animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea ; major

30 Lanea, quæ pænis compesceret inferiorem. Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quæ Jam peritura modis. Hecaten vocat altera sævam, Altera Tisiphonen : serpentes atque videres Infernas errare canes, lunamque rubentem,

35 Ne foret his testis, post magna latere sepulcra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis Corvorum ; atque in me veniat mictum atque cacatum Julius et fragilis Pediatia, furque Voranus. Singula quid memorem ? quo pacto alterna loquentes 40 Umbræ cum Sagana resonârint triste et acutum; Utque lupi barbam variæ cum dente colubræ Abdiderint furtim terris ; et imagine cerea

« PreviousContinue »