Page images
PDF
EPUB

Dum custodis eges, vitam famamque tueri

Incolumen possum: simulac duraverit ætas

Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me 120
Formabat puerum dictis: et sive jubebat

Ut facerem quid, Habes auctorem quo facias hoc;
Unum ex judicibus selectis objiciebat:
Sive vetabat, An hoc inhonestum et inutile factum
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille? Avidos vicinum funus ut ægros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit:
Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quæcunque ferunt; mediocribus, et queis 130
Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthine
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,

135

Consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi: Rectius hoc est ;
Hoc faciens, vivam melius; sic dulcis amicis
Occurram; hoc quidam non belle; num quid ego illi
Imprudens olim faciam simile? Hæc ego mecum
Compressis agito labris: ubi quid datur otî,
Illudo chartis: hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa Poëtarum veniat manus, auxilio quæ
Sit mihi (nam multo plures sumus) ac veluti te
Judæi cogemus in hanc concedere turbam.

SATIRA V.

EGRESSUM magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico; Rhetor comes Heliodorus,

Græcorum longe doctissimus. Inde Forum Appî,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

125

140

5

Præcinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
Hic ego, propter aquam, quod erat teterrima, ventri
Indico bellum, cœnantes haud animo æquo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras, et cœlo diffundere signa parabat :
Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ
Ingerere. ¶ Huc appelle. Trecentos inseris, ohe!
Jam satis est. ¶ Dum æs exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora: mali culices, ranæque palustres
Avertunt somnos: absentem ut cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta, atque viator
Certatim; tandem fessus dormire viator
Incipit; ac missæ pastum retinacula mulæ
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, cum nil procedere lintrem
Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulæ nautæque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Millia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Mæcenas optimus, atque
Cocceius: missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hîc oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Mæcenas advenit, atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antonî, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco Prætore libenter
Linquimus, insani ridentes præmia scribæ,
Prætextam, et latum clavum, prunæque vatillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena præbente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima: namque
Plotius et Varius Sinuessæ Virgiliusque
Occurrunt; animæ, quales neque candidiores

C

10

15

20

25

30

35

40

Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter.
O qui complexus! et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quæ villula, tectum
Præbuit; et parochi quæ debent ligna, salemque.
Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.
Lusum it Mæcenas; dormitum ego Virgiliusque :
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa,
Quæ super est Caudî cauponas. Nunc mihi paucis
Sarmenti scurræ pugnam Messîque Cicirri,
Musa, velim memores; et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messî clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti
Ad pugnam venere: prior Sarmentus, Equi te
Esse feri similem dico. Ridemus: et ipse
Messius, Accipio; caput et movet: O, tua cornu
Ni foret exsecto frons (inquit) quid faceres, cum
Sic mutilus miniteris? At illi fœda cicatrix
Setosam lævi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat;
Nil illi larva aut Tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrus ad hæc, donâsset jamne catenam
Ex voto Laribus, quærebat: scriba quod esset,
Nilo deterius dominæ jus esse. Rogabat
Denique, cur unquam fugisset; cui satis una
Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo.
Prorsus jucunde cœnam produximus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum; ubi sedulus hospes
Pene macros arsit dum turdos versat in igne:
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano, summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam servosque timentes
Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Appulia notos

70

45

50

55

60

65

75

Ostentare mihi, quos torret Atabulus; et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrymoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
Ad mediam noctem exspecto: somnus tamen aufert
Intentum Veneri; tum immundo somnia visu
Nocturnam vestem maculant, ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti et millia rhedis,
Mansuri oppidulo quod versu dicere non est,
Signis perfacile est: venit vilissima rerum
Hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator,
Nam Canusî lapidosus; aquæ non ditior urna :
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hic Varius discedit moestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior; via pejor adusque
Barî moenia piscosi: dehinc Gnatia lymphis
Iratis extructa dedit risusque jocosque ;
Dum flamma sine tura liquescere limine sacro
Persuadere cupit: credat Judæus Apella;
Non ego namque Deos didici securum agere ævum ;
Nec siquid miri faciat natura, Deos id
Tristes ex alto cœli demittere tecto.
Brundusium longæ finis chartæque viæque.

100

SATIRA VI.

NON, quia, Mæcenas, Lydorum quicquid Hetruscos
Incoluit fines, nemo generosior est te;

Nec, quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarent;

80

85

90

95

Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum:
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus. Persuades hoc tibi vere;
Ante potestatem Tullî, atque ignobile regnum,
Multos sæpe viros nullis majoribus ortos,
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos:
Contra, Lævinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice quo nôsti populo, qui stultus honores
Sæpe dat indignis, et famæ servit ineptus;
Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe longeque remotos?
Namque esto, populus Lævino mallet honorem
Quam Decio mandare novo; censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiêssem.
¶ Sed fulgente trahit constrictos gloria curru
Non minus ignotos generosis. ¶ Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum, fierique tribuno?
Invidia accrevit, privato quæ minor esset:
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, et latum demisit pectore clavum,
Audit continuo, Quis homo hic? et, Quo patre natus?
Ut si qui ægrotet quo morbo Barrus, haberi
Et cupiat formosus; eat quacunque, puellis
Injiciat curam quærendi singula, quali
Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo :
Sic qui promittit, cives, urbem sibi curæ,
Imperium fore, et Italiam et delubra deorum;
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.
¶ Tune Syri, Damæ, aut Dionysî filius, audes
Dejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo?

30

At Novius collega gradu post me sedet uno;

5

10

15

20

25

35

40

« PreviousContinue »