Page images
PDF
EPUB

Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus,
Odisti et fugis, ut Rusonem debitor æris:

85

Qui, nisi cum tristes misero venere Calendæ,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum
Evandri manibus tritum dejecit; ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam si furtum fecerit? aut si
Prodiderit commissa fide? sponsumve negarit?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,

90

95

Cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant, Atque ipsa utilitas, justi prope mater et æqui.

Cum prorepserunt primis animalia terris,

105

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter, 100
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere: dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos Venerem incertam rapientes more ferarum
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.

Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis.

110

Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque 115
Qui teneros caules alieni fregerit horti,

Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit
Regula, peccatis quæ pœnas irroget æquas:
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula cædas meritum majora subire

120

Verbera, non vereor: cum dicas esse pares res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex;
Cur optas quod habes? ¶ Non nôsti quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. ¶ Quî?

125

130

Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni
Abjecto instrumento artis, clausaque taberna,
Sutor erat; sapiens operis sic optimus omnis

Est opifex solus; sic rex. ¶ Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces,
Urgueris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum
Præter Crispinum, sectabitur: et mihi dulces
Ignoscent, siquid peccâro stultus, amici;
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

135

140

SATIRA IV.

EUPOLIS, atque Cratinus, Aristophanesque, Poëtæ,
Atque alii quorum Comœdia prisca virorum est,
Siquis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod machus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus,
Emunctæ naris, durus componere versus :
Nam fuit hoc vitiosus, in hora sæpe ducentos,

5

10

15

20

Ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno.
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles :
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem ;
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror.-Ecce,
Crispinus minimo me provocat. ¶ Accipe, si vis,
Accipe jam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus uter plus scribere possit.
Dii bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis:
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis et imagine; cum mea nemo
Scripta legat, (vulgo recitare timentis,) ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime juvat; utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media elige turba;
Aut ob avaritiam, aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanus amoribus, hic puerorum ;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius ære;
Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo
Vespertina tepet regio; quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, nequid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere Poëtas.

25

30

¶ Fonum habet in cornu, longe fuge: dummodo risum Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico:

Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque,

Et pueros et anus. Agedum pauca accipe contra:
Primum ego me illorum, dederim quibus esse Poëtas,
Excerpam numero: neque enim concludere versum
Dixeris esse satis; neque, siquis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse Poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os

35

40

Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.

Idcirco quidam, Comoedia, necne Poëma

45

Esset, quæsivere; quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest; nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Sævit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius, uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et (magnum quod dedecus) ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret ?-Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis ;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem

50

55

Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est, Posterius facias, præponens ultima primis;

Non, ut si solvas, "Postquam discordia tetra "Belli ferratos postes, portasque refregit:" Invenias etiam disjecti membra Poëtæ.

Hactenus hæc: alias, justum sit necne Poëma,
Nunc illud quæram; meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer

60

65

Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis ;
Magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Coeli Birrique, latronum,

Non ego sim Caprî, neque Sulcî; (cur metuas me?) 70
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Queis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli,
Nec recitem quidquam, nisi amicis, idque coactus,
Non ubivis, coramve quibuslibet. ¶ In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi. ¶ Quique lavantes: 75
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. ¶ Lædere gaudes,
Inquis; et hoc studio pravus facis. Unde petitum
Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum

80

Qui non defendit, alio culpante; solutos

Qui captat risus hominum, famamque dicacis ;
Fingere qui non visa potest, commissa tacere

Qui nequit; hic niger est, hunc tu Romane caveto. 85 Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos;

E quibus unus amet quavis aspergere cunctos,

Præter eum qui præbet aquam: post, hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit præcordia Liber:
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,
Infesto nigris. Ego, si risi quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,

90

Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petillî

Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos:

95

100

¶ Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit; et, incolumis lætor quod vivit in urbe :
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigræ succus loliginis; hæc est
Ærugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut siquid promittere de me
Possum aliud, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quæque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parâsset:
Nonne vides, Albî ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem 110
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret, Sectani dissimilis sis.

Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
Possem, Deprensi non bella est fama Trebonî,
Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu

Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,

105

115

« PreviousContinue »