Horatius restitutus: or, the books of Horace, arranged in chronological order according to the scheme of Dr. Bentley, from the text of Gesner, corrected and improved

Front Cover
Baldwin and Cradock, 1837 - 205 pages
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 163 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Page 232 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Page 240 - Successit vetus his comoedia, non sine multa Laude ; sed in vitium libertas excidit et vim Dignam lege regi : lex est accepta chorusque Turpiter obticuit sublato jure nocendi.
Page 236 - Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, 145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin ; Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo; Semper ad eventum festinat et in medias res, Non secus ac notas, auditorem rapit, et quae...
Page 208 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Page 234 - Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius, mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Page 85 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui, mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est, qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Page 229 - Vestae ; obscurata diu populo bonus eruet atque proferet in lucem speciosa vocabula rerum, quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis nunc situs informis premit et deserta vetustas ; adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. vehemens et liquidus puroque simillimus amni fundet opes Latiumque beabit divite lingua...
Page 172 - Hunc solem et stellas et decedentia certis Tempora momentis sunt qui formidine nulla Imbuti spectent : quid censes munera terrae ? Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos?
Page 11 - ... unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro pugnabant armis quae post fabricaverat usus, donee verba quibus voces sensusque notarent nominaque invenere ; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire, et ponere leges, 105 ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.

Bibliographic information