Page images
PDF
EPUB

jus inter se consanguinitatis habent, etsi heredes patri non exstiterint, sicuti exheredati.

§. 2. I. de hered. qual. et diff. (II. 19.)

Sui autem et necessarii heredes sunt, veluti filius, filia, nepos neptisve ex filio, et deinceps ceteri liberi, qui in potestate morientis modo fuerint. Sed ut nepos neptisve sui heredes sint, non sufficit, eum eamve in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater ejus, vivo patre suo, desierit suus heres esse, aut morte interceptus, aut qualibet alia ratione liberatus a patris potestate; tunc enim nepos neptisve in locum patris sui succedit.

Jul. L. 3. Dig. unde cogn. XXXVIII. 8. Capitis deminutione perimuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt.

b) Cognatio 2).

Ulp. L. 1. §. 1. Dig. unde cognati.

Cognati autem appellati sunt, quasi ex uno nati, aut ut Labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint.

Paullus L. 23. Dig. de adopt. (I. 7.) — Adoptio non jus sanguinis sed jus agnationis affert.

Ulp. L. 4. Dig. unde cognati.

Si spurius intestato decesserit, jure consanguinitatis aut agnationis hereditas ejus ad nullum pertinet, quia consanguinitatis itemque agnationis jura a patre oriuntur. Proximitatis autem nomine mater ejus, aut frater eadem matre natus bonorum possessionem ejus ex edicto potere potest.

§. 5. I. de nuptiis. (I. 10.)

Item amitam, licet adoptivam, ducere uxorem non licet, item nec materteram, quia parentum loco habentur. Qua ratione verum est, magnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxorem ducere.

Erklärung der Ausdrücke: Justi s. legitimi liberi; naturales liberi spurii, vulgo quaesiti.

Voll- und halbbürtige Verwandtschaft 3).

1) Die Verwandtschaft bat besondere juristische Wirkungen, sowohl im VermögensRechte, als im Familien-, Familiengüter-Rechte und im Erbrechte; ebenso im Civilproceße.

2) Klenze die Cognaten u. Affinen; in d. 3tschr. f. gesch. Rechtswiff. VI. Bd. Nr. 1. 3) §. 2. J. de nupt. I. 10. §. 1. J. de legit. agnat. succ. III. 2.

§. 50. b) Verwandtschaftsgrade.

Paul. L. 10. §. 10. Dig. de grad.

Gradus autem dicti sunt a similitudine scalarum locorumque procli

vium, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur transeamus.

b) Gajus L. 1. §. 37. eod.

§. 3. Primo gradu sunt supra, pater, mater; infra, filius, filia. §. 4. Secundo gradu sunt supra, avus avia; infra nepos neptis; ex transverso, frater, soror. §. 5. Tertio gradu sunt supra, proavus, proavia: infra pronepos, proneptis: ex transverso, fratris sororisque filius, filia; et convenienter patruus, amita, avunculus, matertera. §. 6. Quarto gradu sunt supra abavus, abavia: infra abnepos, abneptis: ex transverso fratris sororisque nepos, neptis: et convenienter patruus magnus, amita magna, id est avi frater et soror; avunculus magnus, matertera magna i. e. aviae frater et soror; item fratres patrueles, sorores patrueles, i. e. qui, quaeve ex duobus fratribus progenerantur; item consobrini, consobrinaeque, i. e. qui, quaeve ex fratre et sorore propagantur: sed fere vulgus istos omnes communi appellatione consobrinos vocant. §. 7. Quinto gradu sunt supra atavus, atavia; infra adnepos, adneptis, ex transverso, fratris et sororis pronepos, et proneptis et convenienter propatruus et proamita i. e. proavi frater et soror, proavunculus et promatertera i. e. proaviae frater et soror, item fratris patruelis, sororis patruelis filius, filia; et similiter consobrini, consobrinae, item amitini, amitinae filius, filia; propior sobrino, propior sobrina, isti sunt patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae filius, filia.

Gajus L. 3. pr. §§. 1. 2. eod.

Pr. Sexto gradu sunt supra,.triavus, triavia, infra trinepos trineptis, ex transverso fratris et sororis abnepos, abneptis et convenienter abpatruus, abamita, i. e. abavi frater et soror; abavunculus, abmatertera, i. e. abaviae frater et soror; item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini, consobrinae, amitini, amitinae, nepos neptis; propatrui, proamitae, proavunculi, promaterterae filius, filia; item qui fratribus patruelibus aut consobrinis, aut amitinis undique propagantur, qui proprie sobrini vocantur. §. 1. In septimo gradu, quam multae esse possint personae, ex his, quae diximus, satis apparet. §. 2. Admonendi tamen sumus, parentum liberorumque personas semper duplari, avum enim et aviam, tam maternos, quam paternos intelligemus, item nepotes, neptesque, tam ex filio, quam ex filia, quam rationem scilicet in omnibus deinceps gradibus supra infraque sequemur.

§. 7. Inst. de grad. cogn.

Semper generata persona gradum adjicit.

1333

73

§. 51. c. Mehrfache Verwandtschaft 1).

1) Böcking 1. I. I. 262. Hugo im civ. Mag. IV. Nr. 7. 16.

§. 52. 3. Schwägerschaft 1).

Modest. L. 4. §. 3. Dig. de grad.

Adfines sunt, viri et uxoris cognati: dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diversae inter se sunt, per nuptias copulantur, et altera ad alterius cognationis finem accedit: namque conjungendae adfinitatis causa fit ex nuptiis.

L. 4. §. 10. eod. In adoptionem datus aut emancipatus quascumque cognationes affinitat tesque habuit, retinet; agnationis jura perdit; sed in ea familia, ad quam per adoptionem venit, nemo est illi cognatus, praeter patrem eosve quibus agnascitur; affinis autem ei in ea familia memo est.

Id. L. 4. §. 5. eod.

Gradus autem affinitati nulli sunt.

Paul. L. 10. pr. eod.

Jurisconsultus cognatorum gradus et affinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque agnatorum redire consue

verunt.

1) Sell im Archiv. f. civ. Prar. XXII. Nr. 9.

P. Des Staates.

§. 53. 1. Status und capitis deminutio 1).

Inst. de cap. dimin. I. 16.

Dig. de capite minutis. IV. 5.

Paul. L. 11. D. h. t.

Capitis deminutionis tria genera sunt: maxima, media, minima. Tria enim sunt, quae habemus, libertatem, civitatem, familiam. Igitur, cum omnia haec amittimus, hoc est, libertatem, et civitatem, et familiam, maximam esse capitis deminutionem: cum vero amittimus civitatem, libertatem retinemus : mediam esse capitis deminutionem, cum et libertas et civitas retinetur, familia tantum mutatur: minimam esse capitis deminutionem constat.

§. 1. I. quibmod. jus patr. potest solvitur (I. 12.)

Cum autem is, qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur, civitatem amittit: sequitur, ut, qui eo modo ex numero civium romanorum tollitur, perinde quasi eo mortuo, desinant liberi in potestate ejus esse. Pari ratione et si is, qui in potestate parentis sit, in insulam deportatus

fuerit, desinit esse in potestate parentis. Sed si ex indulgentia principis restituti fuerint: per omnia pristinum statum recipiunt.

§. 3. I. de capitis deminutione

Minima capitis deminutio est, cum civitas retinetur et libertas, sed status hominis commutatur. Quod accidit in his, qui, cum sui juris fuerint, coeperunt alieno jure subjecti esse, vel contra; veluti si filius familias a patre emancipatus fuerit, est capite deminutus.

Paul. L. 3. pr. D. h. t.

Liberos, qui adrogatum patrem sequuntur, placet minui caput, cum in aliena potestate sint, et cum familiam mutaverint.

§. 13. I. de nuptiis (I. 10.)

Aliquando autem evenit, ut liberi, qui statim, ut nati sunt, in potestate parentum non sint, postea redigantur in potestatem patris: qualis est is, qui dum naturalis fuerat, postea curiae datus, potestati patris subjicitur: nec non is, qui a muliere libera procreatus, cujus matrimonium minime legibus interdictum fuerat, sed ad quam pater consuetudinem habuerat, postea ex nostra constitutione dotalibus instrumentis compositis, in potestate patris efficitur. Quod et aliis liberis, qui ex eodem matrimonio postea fuerint procreati, similiter nostra constitutio praebuit.

Gajus Inst. (I. 158.)

Sed agnationis quidem jus capitis deminutione perimitur, cognationis vero jus capitis diminutione non commutatur: quia civilis ratio civilia quidem jura corrumpere potest, naturalia vero non potest.

Gajus Inst. (III. 163.)

Nec solum majoribus deminutionibus jus agnationis corrumpitur, sed etiam minima. Et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipaverit ****** neuter alteri agnationis jure conjunctus esse poterit.

Gajus Inst. (82-84).

§. 82. Sunt autem etiam alterius generis successiones, quae neque lege duodecim tabularum, neque Praetoris edicto, sed eo jure, quod consensu receptum est introductae sunt; velut cum pater familias se in adoptionem dedit, mulierque in manum convenit. §. 83. Nam eo casu res incorporales et corporales, quaeque ei debitae sunt, patri adoptivo coemptionatorive adquiruntur, exceptis eis, quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt ususfructus, operarum, obligatio [libertorum], quae per jusjurandum contracta est et ****** legitimo judicio. §. 84. Sed e diverso [de debitis ejus, qui se in adoptionem dedit] ejusve, quae in manum convenit, ad ipsum quidem coemtionatorem aut ad patrem adoptivum [pertinet] hereditarium aes alienum: [quia enim ipse coemtionator et] ipse pater adoptivus succedit [et retro] heres fit, directo tenetur jure; [is autem, qui] se adoptandum dedit [quaeque in manum convenit]

desinunt esse heredes; de eo vero, quod [proprio nomine eae] personae debuerint, licet neque pater adoptivus teneatur, neque coemtionatur, neque ipse quidem, qui se in adoptionem dedit, vel quae in manum convenit, maneat obligatus obligatave, quia scilicet per capitis deminutionem liberantur, tamen in eum eamve civilis actio datur, rescissa capitis deminutione; et si adversus hanc actionem non defendantur, quae bona eorum futura fuissent, si se alieno jure non subjecissent, universa vendere creditoribus Praetor permittit.

L. 23. Dig. de grad. oben §. 29.

L. 4. §. 10. Dig. eod. $. 30.

1) Savigny II. §. 68 u. Beil. VI. Böcking I. 271. f.

§. 54. 2. Existimatio. (Infamia) 1).

Dig. de his, qui notantur infamia III. 2.

de postulando III. 1.

Cod. ex quibus causis inf. irrogatur. II. 12.

a de infamibus X. 57.

Existimatio.

Callistr. L. 5. §. 1. D. de extraordin. cognit. (L. 13.)

Existimatio est dignitatis illaesae status legibus ac moribus comprobatus qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur aut consumitur. L. 5. §. 3. D. ibid.

Consumitur vero, quotiens magna capitis deminutio intervenit, id est cum libertas adimitur.

L. 5. §. 2. D. ibid.

Minuitur existimatio, quotiens, manente libertate; circa statum dignitatis poena plectimur, sicuti cum relegatur quis, vel cum ordine movetur, vel cum prohibetur honoribus publicis fungi, vel cum plebejus fustibus caeditur, vel in opus publicum datur, vel cum in eam causam quis incidit, quae Edicto perpetuo infamiae causa enumeratur.

Infamia 2).

Jul. L. 1. h. t. (III. 2).

Praetoris verba dicunt; Infamia notatur, qui ab exercitu ignominiae causa, ab Imperatore, eove cui de ea re statuendi potestas fuerit, dimissus. erit; qui artis ludicrae, pronunciandive causa in scenam prodierit; qui lenocinium fecerit; qui in judicio publico calumniae praevaricationisve quid fecisse judicatus erit; qui furti, vi bonorum raptorum, injuriarum, de dolo

« PreviousContinue »