Page images
PDF
EPUB

tulisse probare potes, legis Falcidiae ratione secundum constitutionem divi Severi avi mei uti merito potes.

§. 369. c) Berechnung der Quart 1).

§. 2. 3. I. h. t.

§. 2. Quantitas autem patrimonii, ad quam ratio legis Falcidiae redigitur, mortis tempore spectatur. Nec ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem, quae res efficit, ut sit necesse legatariis, ne testamento destituto nihil consequantur, cum herede in portione pacisci. §. 3. eod. Cum autem ratio legis Falcidiae ponitur, ante deducitur aes alienum, item funeris impensa, et pretia servorum manumissorum, tunc deinde in reliquo ita habetur ratio, ut ex eo quarta pars apud heredem remaneat, tres vero partes inter legatarios distribuantur, pro rata scilicet portione ejus, quod cuique eorum legatum fuerit.

Marc. L. 91. D. ad leg. Falc.

In quartam hereditatis, quam per legem Falcidiam heres habere debet, imputantur res, quas jure hereditario capit, non quas jure legati vel fideicommissi, vel implendae conditionis causa accipit, nam haec in quartam non imputantur. Sed in fideicommissaria hereditate restituenda, sive legatum vel fideicommissum datum sit heredi, sive praecipere, vel deducere, vel retinere jussus est, in quartam id ei imputatur; pro ea vero parte, quam accepit a coherede, extra quartam id est, quod a coherede accipitur. Sed etsi accepta pecunia hereditatem restituere rogatus sit, id, quod accipit, in quartam ei imputatur, ut D. Pius constituit. Sed et quod implendae conditionis causa fideicommissum heredi datur, in eadem causa esse admittendum, sciendum est; si quid vero implendac conditionis causa heres accipiat à legatariis, in Falcidiae computatione non prodesse, et ideo si centum praedium legaverit defunctus, si quinquaginta heredi legatarius dederit, centum legatis computationem fieri, et quinquaginta extra hereditatem haberi, ne in quartam ei imputentur 2).

Aem. Macer L. 68. pr. eod.

Computationis in alimentis faciendae hanc formam esse Ulpianus scribit, ut a prima aetate usque ad annum vicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur, ejusque quantitatis Falcidia praestetur; ab annis vero viginti usque ad annum vicesimum quintum annorum viginti octo; ab annis viginti quinque usque ad annos triginta annorum viginti quinque; ab annis triginta usque ad annos triginta quinque annorum viginti duo; ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum viginti; ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta tot annorum computatio fit, quod aetati ejus ad annum sexagesimum deerit, remisso uno anno; ab anno vero quin

quagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum annorum novem; annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum annorum septem ; ab annis sexaginta, cujuscunque aetatis sit, annorum quinque; eoque nos jure uti Ulpianus ait et circa computationem ususfructus faciendam. Solitum est tamen, a prima aetate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri, ab annis vero triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse videntur. Nunquam ergo amplius quam triginta annorum computatio initur. Sic denique et si reipublicae ususfructus legetur sive simpliciter sive ad ludos, triginta annorum computatio fit.

1) Arndts I. §. 563–565. Vangerow II. §. 535. 536. Puchta P. §. 550, Note a. Vangerow Berechnung der F. Q. bei Legaten aus Doppel

testamenten. Archiv. f. c. Pr. XXXVI. S. 219 f.

2) Pfeiffer Arch. f. c. Pr. XXVIII. 13.

§. 370. Fälle in denen die F. Quart nicht abgezogen werden

[blocks in formation]

In testamento quidem militis jus legis Falcidiac cessat.

2. c. 22. §. 14. Cod. de jure delib. (VI. 30.)

Si quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inventarium autem minime conscripserit, et vel adierit hereditatem, vel minime cam repudiaverit, non solum creditoribus in solidum teneatur, sed etiam legis Falcidiae beneficio minime utatur.

3. Nov. I. c. 2. §. 2.

Si vero expressim designaverit, non velle heredem retinere Falcidiam, necessarium est, testatoris valere sententiam, et aut volentem eum parere testatori, aut si parere noluerit, eum quidem recedere ab hujusmodi institutione, locum vero fieri (sicut dudum praediximus), substitutis et coheredibus, et fideicommissariis, et legatariis, et servis, et iis, qui ab intestato sunt, et aliis secundum prius a nobis inventam in talibus viam.

4. Ulp. L. 46. D. h. t.

Qui quod per Falcidiam retinere poterat, voluntatem testatoris secutus spopondit se daturum, cogendus est solvere.

5. Nov. CXIX. c. 11.

Si quando autem aliquis testamentum faciat, et aliquam rem immobilem suae familiae aut alteri cuicunque personae nomine legati reliquerit, et specialiter dixerit, nullo tempore hanc rem alienari, sed aut apud heredes, aut apud successores illius, cui relicta est, permanere, in hoc legato jubemus

Falcidiam legem locum penitus non habere, quoniam alienationem ejus testator ipse prohibuit.

6. Ulp. L. 28. §. 1. D. de leg. I.

Marcellus libro vigesimo octavo putat, rem, quam ex stipulatu mihi debes, si legaveris, utile esse legatum, ut neque Falcidia hoc minuat. 7. Mod. L. 59. pr. h. t.

Beneficio legis Falcidiae indignus esse videtur, qui id egerit, ut fideicommissum intercidat.

8. c. 36. pr. Cod. de inoff. test. im §. 338.

9. S. c. 49. pr. §§. 18. Cod. de episc. et cler. I. 3.

1) Vangerow II. §. 538. Ueber die Wirkung der Concurrenz befreiter Vermächtniße mit nicht befreiten. S. Puchta P. S. 750.

§. 371. VII. Von der donatio mortis causa).

Dig. de mortis causa donatt. et capionibus XXXIX. 6.

Cod. de don. mort. c. VIII. 56.

1. Begriff.

§. 1. J. de donatt. (II. 7.)

Mortis causa donatio est, quae propter mortis fit suspicionem, cum quis ita donat, ut si quid humanitus ei contigisset, haberet is, qui accepit; sin autem supervixisset, qui donavit, reciperet; vel si eum donationis poenituisset, aut prior decesserit is, cui donatum sit. Hae mortis causa donationes ad exemplum legatorum redactae sunt per omnia. - Et in summa, mortis causa donatio est, cum magis se quis velit habere, quam eum, cui donat, magisque eum, cui donat, quam heredem suum.

(S. c. 4. Cod. h. t.)

Paul. L. 35. §. 2. 3. Dig. h. t.

Sed mortis causa donatio longe differt ab illa vera et absoluta donatione quae ita proficiscitur, ut nullo casu revocetur. Etenim ibi, qui donat, illum potius, quam se habere mavult, at is, qui mortis causa donat, se cogitat, atque amore vitae recepisse potius, quam dedisse mavult, et hoc est, quare vulgo dicatur: se potius habere vult, quam eum, cui donat, illum deinde potius, quam heredem suum. §. 3. Ergo qui mortis causa donat, qua parte se cogitat, negotium gerit, scilicet ut cum convaluerit, reddatur sibi. Nec dubitaverunt Cassiani, quin condictione repeti possit, quasi re non secuta, propter hanc rationem, quod ca, quae dantur, aut ita dantur, ut aliquid facias, aut ut ego aliquid faciam, aut ut Lucius Titius, aut ut aliquid obtingat, et in istis condictio sequitur.

2. Unterschiede vom Legate.

Marc. L. 25. §. 1. D. h. t.

Filiusfamilias, qui non potest facere testamentum, nec voluntate patris. tamen mortis causa donare patre permittente potest.

Paul. L. 35. §. 7. eod.

Qui mortis causa in annos singulos pecuniam stipulatus est, non est. similis ei, cui in annos singulos legatum est; nam licet multa essent legata, stipulatio tamen una est, et conditio ejus, cui expromissum est, semel in tuenda est.

Id. L. 5. pr. §. 17. Dig. de his, quae ut indign. (XXXIV. 9.)

Post legatum acceptum non tantum licebit, arguere falsum testamentum, sed et non jure factum contendere; inofficiosum autem dicere non permittitur. §. 17. Qui mortis causa donationem accepit a testatore, non est similis in hac causa legatario.

1) Vangerow II. §. 561 ff.

Sechster Abschnitt.

Von den Universal-Fideicommissen. (Fideicommissaria hereditas.)

Inst. de fideicommissar. hered. II. 23.

Dig. ad Sct. Trebell. XXXVI. 1. - Cod. eod. VI. 49.

§. 372. I. Begriff und Arten der Fideicommisse.

§. 2. J. h. t.

Imprimis igitur sciendum est, opus esse, ut aliquis recto jure testamento heres instituatur, `ejusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat, alioqui inutile est testamentum, in quo nemo heres instituitur.

[ocr errors]

Potest autem quisque et de parte restituenda heredem rogare. Et liberum est, vel pure, vel sub conditione relinquere fideicommissum, vel ex certo die.

$. 12. J. eod.

Et quia prima fideicommissorum cunabula a fide heredum pendent, et tam nomen, quam substantiam acceperunt, ideo D. Augustus ad necessitatem juris ea retraxit. S. c. 32. Cod. de fideicom. im §. 358.

Pr. I. de sing. reb. p. fid. rel. (II. 24)

Potest tamen quis etiam singulas res per fideicommissum relinquere, veluti fundum, argentum, hominem, vestem et pecuniam numeratam, et vel.

ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit.

Ulp. L. 1. D. de leg. I.

Per omnia exaequata sunt legata fideicommissis.

1) Göschen H. 2. S. 649. —. Ulp. L. 1. §. 1. 2. Dig h. t. Wenn der Grblaffer dem Erben aufträgt, eine diesem von einem dritten zugefallene Erbschaft zu restituiren, so entsteht kein Universalfideicommiß. S. L. 27. §. 8-10. D. h. t.

§. 373. II. Insbesondere von den Subjecten des Univers sal fideicommisses, seiner Errichtung und Erwerbung. §. 11. J. h. t.

Eum quoque, cui aliquid restituitur, potest rogare, ut id rursum alii aut totum, aut partem, vel etiam aliquid aliud restituat.

§. 2. u. 12. eod. . §. 372.

§. 374. III, Rechte und Pflichten des Fiduciars.
Ulp. L. 3. §. 3. D. h. t.

Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi.
Id. L. 120. §. 1. D. de leg. I.

Omnibus, quibus fideicommissum relietum est, ad distractionem consentientibus, nullam fideicommissi petitionem superfuturam.

Maec. L. 104. D. de sol. et lib. (XLVI. 3.)

Ante restitutam hereditatem solutiones et liberationes factae ab herede, ratae habebuntur.

Nov. CVIII. c. 1.

Si vero testator ea solum fideicommisso subjecerit, quae tempore mortis inventa vel relicta sunt, sancimus, ut fideicommissi restitutione gravatus usque ad solam Falcidiam institutionis suae servare necesse habeat, nee quidquam plane exinde deminuere possit. Sufficit enim, si heres tres partes habeat, huic vero quarta solum relinquatur 1).

Paul. L. 19. §. 2. D. h. t.

Qui in distrahendis conservandisve rebus hereditariis sumtus factus est, imputari heredi debet.

Ulp. L. 31. §. 3. Dig. de her. pet. (V. 3.)

Sicut autem sumtum, quem fecit, deducit, ita si facere debuit, nec fecit, culpae hujus reddat rationem, nisi bonae fidei possessor est, tunc enim, quia quasi suam rem neglexit, nulli querelae subjectus est ante petitam hereditatem; postea vero, et ipse praedo est.

Dworzak, römisches Recht.

29

« PreviousContinue »